Canonici Romani descriptio Basilicae Vaticanae

 

A QUO APOSTOLORUM PETRI ET PAULI CORPORA DE CATACUMBIS LEVATA SINT ET UBI SEPULTA [*] [1].

1. Sicut itaque in Libro Pontificali scriptum inveni, beatus Cornelius papa rogatus a quadam matrona, nomine Lucina, corpora sanctorum apostolorum Petri et Pauli de Catacumbis noctu levavit: et primo quidem corpus beati Pauli apostoli praedicta Lucina in praedio suo posuit, via Hostiensi, ad latus ubi decollatus est; beati vero Petri apostoli corpus accepit beatus Cornelius papa, et cum magna devotione et reverentia posuit illud prope locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum, in templo scilicet Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neronis.

 

A QUO APOSTOLORUM PETRI ET PAULI BASILICAE ET EDIFICATAE ET DEDICATAE SINT.

2. Postea vero tempore beati Silvestri papae Constantinus, christianissimus imperator, rogatu[2] eiusdem sanctissimi pontificis, cum magna devotione et diligentia, ut res ipsa docet, fecit ecclesiam beato Petro apostolorum principi ante templum Apollinis in Vaticano, cuius fundamentum ipse imperator prius fodit, et asportavit inde .XII. cophinos ad honorem .XII. apostolorum. Cuius venerabile corpus una cum beato Silvestro papa ita recondidit. Loculum argenteum continentem sanctissimum corpus, omni parte ex ere et cypro conclusit, quod est immobile: ad caput pedes .V., ad pedes pedes . V., ad dextrum[3] pedes .V., ad sinistrum pedes .V., subtus pedes . V., supra pedes . V. Sic inclusit corpus beati Petri et Pauli. Et exornavit superius altare eius et arcam ex auro fulvo, et fecit cyburium ex columpnis porfireticis et auro mundissimo. Posuitque ibi ante venerabile altare eius, ad ornatum eiusdem basilicae, .XII. columpnas vittineas, quas de Graecia portari fecit, quae fuerunt de templo Apollinis Troiae. Posuit et super corpus beati Petri crucem ex auro puro, habentem .CL. libras, in qua est scriptum: CONSTANTINUS AUGUSTUS ET HELENA AUGUSTA. Fecit et basilicam beato Paulo apostolo via Ostiensi[4], et recondidit corpus eius sicut corpus beati Petri in aere et cypro[5]. Quas itaque basilicas beatus Silvester papa una die (quia una die coronati sunt) ad honorem Iesu[6] Christi filii Dei vivi et eius Genitricis, et beatorum principum apostolorum Petri et Pauli, sollempniter consecravit, convocatis episcopis et sacerdotibus et turbis fidelium per universum orbem.

 

DE REMISSIONE DEDICATIONIS HUIUS BASILICE.

3. Et quia sollempnitas maxima est, maximam remissionem apostolica providentia omnibus ad eam devote venientibus condonavit. Quae videlicet remissio, apostolica praevidentia sic tripartita distinguitur, ut Romanis et circumadiacentibus, unius anni; Tuscis et Lombardis et Apulis et ceteris mare non transeuntibus, duorum annorum; sed et his qui maria transmeare noscuntur, trium annorum maneat remissio peccatorum. Similis eademque remissio facta probatur in hac beati Petri basilica in Caena Domini, quando consecratur ibi sanctum crisma, in Ascensione Domini similiter.

 

QUOD IN BEATI PETRI BASILICA TANTUM VIGILANTUR PALLIA, QUAE DOMINUS PAPA MITTIT ARCHIEPISCOPIS.

4. Et quoniam haec sacrosancta Dei et beati Petri basilica est fundamentum et caput omnium aliarum ecclesiarum, dicente Domino: «Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam; et tu vocaberis Cephas, idest Caput», quadam praerogativa in ea tantum vigilantur pallia, quae romanus pontifex mittit patriarchis, archiepiscopis, per universum orbem constitutis; et inde est quod legatus sanctae romanae Ecclesiae dicit: «Accipe pallium de corpore beati Petri sumptum, implenitudinem officii tui». Itaque cum vigilamus pallia, facimus sollempnes vigilias in Confessione beati Petri, cantantes vigilias, quas consuevimus cantare in festo eiusdem apostoli; et de antiqua consuetudine habemus ad bibendum de Confessione abundanter optimum claretum.

 

QUALITER DEBEMUS PANNOS LANEOS, UNDE FIUNT PONTIFICALIA PALLIA, AD BEATI PETRI CORPUS VIGILARE.

5. Sicut vidi ego, presbiter Romanus, huius sacrosanctae basilicae canonicus, ad posteritatis memoriam scribo. Acceptis de altari faculis et cereis ad legendas lectiones et orationem vigiliarum, nec non incenso, circa sero conveniunt canonici ad altare sancti Leonis papae; et presbiter ebdomadarius accipit ipsos pannos complicatos et involutos in syndone, praecedentibus tam mansionariis cum incenso et faculis accensis, quam canonicis, intrat ad corpus beati Petri, et ponit eos super altare et faculae ante altare ponuntur. Tunc chorus, cuius est cantus, incipit antiphonam: «Si diligis me Symon Petre», et reliqua cum suis psalmis. Versiculus: «Tu es pastor ovium». Tres lectiones leguntur in libro stationali: «Petrus et Iohannes ascendebant in templum ». Et cantatis II responsoriis, quae volvuntur[7] de sancto Petro, deinde sequitur: «Te decet laus »; et oratio: « Deus qui beato Petro apostolo tuo collatis clavibus». Sic reportantur sicut allata fuerunt. Si altero die cantatur Missa super maiori altari, ponantur ibi; et post completam missam tollantur. Sin autem, reddantur misso domni papae. Et dantur canonicis, quotiens has vigilias celebrant, tres solidi provinienses pro clareto; faculae vero camerario canonicorum remanent, quae de altari communi cum cereis et incenso et proviniensibus dantur. Sic vidi tempore domni Caelestini tertii papae fieri; sic scio factum per socios et domnos meos tempore domni Clementis tertii papae; sic etiam in .II°. anno eiusdem pontificis, indictione .X., mense martii, die .XXX., quae fuit tunc feria .II. ante Pascha.

 

DE EXCELLENTIA HUIUS SACROSANCTAE BASILICAE.

6. Quia igitur totus orbis terrarum huic sanctissimae Dei et beati Petri apostoli basilicae, cui Christus commisit oves suas, dicens: «Pasce oves meas», debitae subiectionis exhibet obsequium, multi ex diversis mundi partibus ob reverentiam eiusdem Apostoli hic conveniunt oratores, quibus nescientibus, vel ignorantibus quot et quam pretiosae reliquiae in hac sancta beati Petri basilica requiescunt, per istarum litterarum insinuationem cognitum esse volumus. Saltim quando hic conveniunt ad exorandum Dei filium dominumque Iesum Christum et eius beatam genitricem semper virginem Mariam et sanctos apostolos Christi, et alios sanctos et sanctas pro remissione peccatorum suorum, pro societate supernorum civium et sanctarum animarum eos devote exorent.

 

DE SANCTIS CORPORIBUS QUAE IN HAC BEATI PETRI BASILICA REQUIESCUNT ET QUIBUSDAM ALTARIBUS SANCTORUM.

7. Sunt itaque in hac sancta Dei et beati Petri apostoli basilica, praeter sanctissimum altare eius, in quo ipse requiescit, quorumdam sanctorum altaria, vel potius oratoria, quorum ista sunt nomina:

DE ORATORIO BEATAE MARIAE QUOD EST IN CHORO CANONICORUM.

In choro canonicorum est altare sive potius oratorium beatae Mariae matris domini nostri Iesu Christi; in quo oratorio beatae recordationis Gregorius papa III recondidit, in honorem Salvatoris sanctaeque eius Genitricis, reliquias sanctorum apostolorum et multorum sanctorum martyrum ac confessorum, perfectorum iustorum, toto orbe terrarum requiescentium. Inter quas, ut a maioribus nostris maioribus accepimus, recondidit corpus sancti Gabini presbiteri, cuius altare mansit ibi usque ad tempora nostra. Nam tempore domni Eugenii III papae, quando eius praecepto ereximus istud altare ibi, duo altaria ibi erant: altare videlicet sancti Gabinii presbiteri, ad quod Sardinia et Corsica tributum annualiter mittebant, et altare beatae Mariae semper virginis, quod praenominatus domnus Gregorius papa III fecerat et consecraverat; sub quibus altaribus invenimus tres sepulturas ferro et plumbo optime ligatas, quae etiam altaria cancellis aeneis circumdedit. In quo etiam oratorio imaginem beatae Mariae semper virginis, filium amplexantis, posuit. Supra quam[8] imaginem fecimus loculum tempore domni Alexandri III papae, in quo honorifice cum romano clero posuimus dextrum armum beati Stephani protomartyris, quod domnus Pelagius papa huic basilicae donavit, sicut in translatione eius, de Constantinopoli[9] Romam facta, habetur.

 

UBI REQUIESCAT DOMNUS GREGORIUS ET EUGENIUS III PAPA.

8. Hic itaque sanctissimus papa Gregorius III requiescit in loco illo, ubi nunc felicis memoriae beatus Eugenius papa III requiescit. Ubi etiam ad honorem eiusdem Gregorii papae fuit erectus arcus, optimo mosibo depictus, et permansit arcus ille usque ad tempora domni Eugenii III papae. De quo habemus in epytafio eiusdem Gregorii hunc versum:

Tertius hic papa Gregorius est tumulatus.

In quo etiam sepulchro desuper recondidimus venerabile corpus domni Eugenii III papae, .VIII. idus iulii; et fecimus ei sepulchrum ex diversis lapidibus. Requiescit etiam in eodem sepulchro, ut audivimus, Petrus diaconus beati Gregorii I papae, ad quem fecit librum Dialogorum.

 

DE ACTIBUS DOMNI EUGENII III PAPAE FELICIS MEMORIAE.

9. Hic sanctissimus praesul Eugenius III, quando celebravit primam missam in beati Petri ecclesia, obtulit super venerabile altare eius optimum saratasmum[10] ad altaris ornatum. Et semper cum veniebat celebrare sollempnia missarum in hanc sanctam Dei et beati Petri basilicam, non vacua manu veniebat, sed satis devote offerebat vel vestem super altare, vel optimam casulam, vel aliud papale donum. Condidit quoque privilegium, in quo concessit canonicis huius venerabilis basilicae quartam partem totius oblationis, quae venit in ecclesia beati Petri, praeter oblationem sancti Leonis noni papae.

Iuxta sepulchrum domni Eugenii requiescit bonae recordationis domnus adrianus papa IIII in optima conca. Hic benignissimus praesul donavit canonicis huius venerabilis basilicae castrum Valeranum in perpetuum, in episcopatu Civitatis Castellanae positum. Condidit etiam privilegium canonicis de confirmatione confessionis; nec non et privilegium de libertate omnium nostrarum ecclesiarum, tam in urbe, quam extra urbem positarum. Hic sanctissimus papa semper cum veniebat celebrare missam ad sanctum Petrum, offerebat super sacrosanctum altare eius vel optimum pallium ad ornatum altaris, vel candelabra argentea, vel aliud papale donum. Ante huius sepulchrum invenimus duo corpora hominum in Christo quiescentium, quorum nomina Deus scit.

 

DE ALTARE SANCTI SILVESTRI.

10. luxta sepulchrum domni adriani IIII est altare sancti Silvestri papae, in quo, sicut accepimus, brachium eius est reconditum. Requiescit etiam ibidem Vigilius papa, sicut a maioribus nostris accepimus et etiam in pariete scriptum invenimus.

 

DE ALTARE SANCTI MAURICII MARTYRIS ET EIUS DIGNITATIBUS.

11. Iuxta hoc altare per directum est altare sancti Mauricii martyris; ad quod scilicet altare de antiqua consuetudine Romanorum imperator a domnis episcopis cardinalibus benedicitur et ungitur. Ad altare vero maius beati Petri a domno papa benedicitur et coronatur, et de sacrosancto altari eius per manus romani pontificis ad defendendam Ecclesiam gladium accipit.

 

DE ORATORIO SANCTI LEONIS IIII PAPAE.

12. Ante altare sancti Mauricii iuxta aditum, qui vadit ad sanctum Martinum post sanctum Petrum, est oratorium sancti Leonis IIII papae. In quo, sicut saepe a nostris maioribus accepimus, videlicet a domno presbitero Cencio priore et domno Petro Christiano, sanctae recordationis Paschalis papa II corpus beati Leonis papae I et II et III et IIII recondidit, sicut etiam multi nostrorum viderunt. Hic scilicet Leo papa IIII vixit in monachali proposito longo tempore in monasterio Sancti Martini post Sanctum Petrum, ad servitium eiusdem apostoli. At hinc assumptus presbiter cardinalis est ordinatus de ecclesia Sanctorum IIIIor Coronatorum. Post non multum tempus apostolicus factus, Beati Petri, quia nutriverat eum a lacte, per omnia dilexit magnisque beneficiis honoravit. Nam optimum ciburium de argento super sacrosancto altari eius columnis argenteis fieri fecit. Arcam quoque altaris intus et extra deargentavit, et non tantum sacram beati Petri Confessionem, verum etiam frontem praedicti altaris satis decenter et honorifice perornavit. Nam tabulam de auro et smalto pensantem .CCXVI. libras auri fecit fieri, in qua vetus et novum Testamentum continebatur, et posuit eam in fronte altaris, quam etiam et nos vidimus; crucem quoque de auro purissimo ex diversis gemmis, iacinthis scilicet et albis ex smaragdis ornatam, mirae magnitudinis, et posuit eam iuxta venerabile altare beati Petri parte dextera, pensantem mille libras auri optimi, et permansit ibi usque ad tempora nostra. Fecit et ymaginem salvatoris domni nostri Ihesu Christi in throno sedentis, cum duobus angelis circa se, nec non et .XX. alias ymagines de argento circa eam, et posuit eas ante altare super columpnas vittineas. Fecit quoque .XL. canistra argentea, idest coronas argenteas in quibus lampadae[11] appenderentur, a pectoralibus scilicet ante altare usque ad Crucifixos; nec non et crucem auream magnam ad altare sanctorum apostolorum Symeonis et Iudae, pensantem .CC. libras. Ab alia parte ecclesiae, ad altare videlicet sanctorum apostolorum Philippi et Iacobi, magnam crucem de argento, pensantem .CC. libras. Portam quoque mediam tabulis argenteis totam decoravit, unde usque hodie dicitur porta Argentea, quam etiam et nos vidimus. Donavit etiam canonicis beati Petri castrum Buccegiam de suo proprio patrimonio. Condidit quoque magnum privilegium carticinium canonicis in perpetuum ecclesiam Salvatoris, quae est posita in Terrione, quam siquidem ecclesiam beatus pontifex ad sepulturam omnium peregrinorum ultramontanorum fecerat; et ecclesiam Sancti Iustini, positam in monte Saccorum, quam fecerat ad sepulturam omnium peregrinorum latinorum; nec non et ecclesiam Sancti Peregrini, extra civitatem Leonianam positam, cum tenimentis suis; et ecclesiam Beatae Mariae in Palazolo positam; et ecclesiam Sancti Georgii martiris post Sanctum Petrum positam. Multa quoque alia, quae in praefata Beati Petri basilica idem sanctissimus praesul fecit, possemus scriptis mandare; sed non oportet, quoniam Liber Pontificalis manifestissime indicat. Huius sanctissimum corpus requiescit in altari suo, quod est, ut supra diximus, iuxta aditum, qui vadit foras ad sanctum Martinum post Sanctum Petrum; in quo etiam altari, ut a nostris maioribus saepe accepimus, requiescit beatus Leo papa I et II et III et IIII.

 

UBI REQUIESCIT DOMNUS ADRIANUS PAPA PRIMUS.

13. Iuxta hoc oratorium et fuit altare sancti adriani maartyris, et est sepulchrum sancti Leonis IIII papae est oratorium beatae recordationis domni adriani I papae, de quo habetur hoc epitafium:

Hic pater Ecclesiae, Romae decus, inclytus auctor
adrianus requiem papa beatus habet.
Vir[12] cui vita Deus, pietas Lex, gloria Christus,
Pastor apostolicus promptus ad omne bonum,
Nobilis ex magna genitus iam gente parentum,
Sed sacris longe nobilior meritis,
Exornare studens devoto pectore pastor
Semper ubique suo templa sacrata Deo,
Ecclesias donis, populos et dogmate sancto
Imbuit et cunctis pandit ad astra viam.
Pauperibus largus, nulli pietate secundus,
Et pro plebe sacris pervigil in precibus.
Doctrinis, opibus, muris erexerat arces,
Urbs caput orbis, honor, inclyta Roma, tuas.

Hic sanctissimus praesul, praeter multa alia bona, quae[13] fecit, donavit canonicis huius ecclesiae castrum Capracorum, et a novo restauravit tectum tituli Sancti Clementis papae in regione III positi.

Iuxta huius oratorium est sepulchrum domni Urbani II papae, satis pulchrum in Vaticano.

 

DE ORATORIO BEATAE MARIAE QUOD EST IN VATICANO.

14. Iuxta sepulchrum domni Urbani est oratorium beatae Mariae matris Domini, quod construi fecit Paulus I papa, cuius parietes optimo mosibo ex diversis metallis depinxit; ubi et effigiem sanctae Dei Genitricis in statu ex argento deaurato depinxit. In quo oraculo etiam sibi sepulturam construxit. Quod scilicet oraculum propter multa corpora sanctorum quae ibi sepulta sunt, et quae ipse, sicut in translazione sanctarum Dignae et Meritae legitur, de cimiteiis levans ibi posuit, nam Vaticanum locus ille dicitur, aeneis cancellis clausit. Unde usque ad tempora nostra locum illum mulieres non intrabant. Hic praenominatus papa Paulus, dum in ecclesia Beati Pauli aestivo tempore demoraretur praeoccupatus corporali aegritudine, illic vitam finivit, ubi etiam sepultus est. Illicque fere trium mensium spatio eius funus[14] humatum permansit. Postmodum vero congregati Romani cives et aliae nationes eius corpus per flumen Tyberis navigio transfretantes, ad Beatum Petrum cum psalmodiae honore deportaverunt et in praefato ab eo constructo oratorio eum sepelierunt[15]. Super cuius sepulchrum est scriptum:

Hic requiescit Paulus papa.

Qui locus usque hodie dicitur Sancta Maria in oratorio.

Ante hoc oratorium beatae Mariae, scilicet in Vaticano, est quoddam sepulchrum Iohannis cardinalis Sanctae Anastasiae, cuius epitafium istud:

Clauditur hoc tumulo venerabilis ille Iohannes,
Qui legis sacrae diffundere noverat amnes.
Egregius doctor, verbo quaecunque docebat,
Moribus et vita tribuens exempla, gerebat.
Hunc a canonici districto iure rigoris,
Non timor, aut lucrum, non gratia flexit amoris.
Det Deus aeternus caelorum lumine pasci,
Qui dat Roma mori, dederat Burgundia nasci.
Quando vir iste obiit, si vis cognoscere verum,
Septima lux Martis fuit illi meta dierum.

 

DE ORATORIO SANCTORUM PROCESSI ET MARTINIANI.

15. Ab alia parte iuxta portam aeneam, qua itur ad Sanctam Petronillam et ad Sanctum Andream, est oratorium sanctorum Processi et Martiniani martyrum, mosibo et diversis lapidibus decoratum. Quod siquidem oratorium construi fecit beatae recordationis. Paschalis papa I, ad eorum honorem; in quo siquidem oratorio honorifice recondidit eos in conca porphiretica, ut apparet. Et pro reverentia eorum, locum illum cancellis aeneis circumdedit. Qui locus in tanta veneratione est habitus, quod usque ad nostra tempora locum illum mulieres non intrabant. Nam in illo loco sunt sepulturae sanctorum pontificum; et deinde per directum, scilicet per porticum pontificum, et usque ad portam Argenteam, sunt sepulturae sanctorum pontificum.

 

DE ALTARE SANCTI MARTIALIS.

16. Est etiam ibi, post chorum canonicorum altare sancti Martialis, discipuli beati Petri.

 

DE ECCLESIA SANCTAE PETRONILLAE VIRGINIS.

17. Infra palatium vero Neronis est templum Apollinis, quod nunc vocatur Sancta Petronilla, in quo est reconditum corpus eiusdem virginis, ante quod est basilica Sancti Angeli, quae vocatur Vaticanum, mirifico mosibo laqueata[16] auro et vitro. Ideo vero dicitur Vaticanum, quia vates, id est sacerdotes, antiquitus canebant ibi sua officia, ante templum Apollinis. Et ideo tota illa pars dextra basilicae Beati Petri, qua itur per porticum pontificum et usque ad portam Argenteam, vocatur Vaticanum. Ibique est aliud templum, quod fuit vestarium Neronis, quod modo vocatur Sanctus Andreas. In cuius altare beatus Gregorius papa, ut a maioribus nostris accepimus, recondidit brachium sancti Andreae apostoli et beati Lucae evangelistae, quae cum magna devotione detulit a Constantinopoli.

 

DE SANCTIS PONTIFICIBUS QUI IN VATICANO REQUIESCUNT.

18. In hac dextra parte basilicae Beati Petri, scilicet in Vaticano, et per directum per porticum pontificum, qua itur ad sanctum Gregorium papam egregium doctorem, et usque ad portam Argenteam, sunt sepulturae sanctorum pontificum. In quibus nimirum sepulturis, sicut in Libro Pontificum et in eorum quoque scpulchris scriptum inveni, vel a maioribus nostris saepe accepimus, requiescunt isti venerabiles subscripti pontifices, videlicet:

 

UBI REQUIESCIT BEATUS LINUS PAPA ET CETERI QUI SECUNTUR.

19. Linus papa et martyr, qui ex praecepto beati Petri constituit, ut mulier in ecclesiam velato capite introiret; sepultus iuxta corpus beati Petri in Vaticano. Nam multa corpora sanctorum episcoporum et sanctorum virorumob reverentiam beati Petri ibidem sepulta sunt.

Cletus papa et martyr, qui tertius post apostolum Petrum, cum rexisset Ecclesiam annis .XII., persecutione Domitiani martyrio coronatus est, et sepultus in Vaticano.

Anacletus papa, qui fuit ordinatus presbyter a beato Petro apostolo, et sepultus in Vaticano.

Evaristus papa, qui constituit .VII. diaconos, qui custodirent Romanum pontificem.

Xistus papa et martyr natione Romanus. Hic fuit sepultus iuxta Ferratam prope corpus beati Petri, ubi adhuc est arcus de mosibo, quem fecit fieri Pascalis papa I.

Thelesphorus papa et martyr, qui constituit .VII. ebdomadas ante Pascha ieiunium celebrari, et in nocte Natalis Domini missas celebrari, et Gloria in excelsis Deo ante sacrificium dici.

Iginus papa et martyr, qui conposuit clerum et distribuit gradus.

Pius papa, frater beati Pastoris presbiteri, sub cuius tempore Hermas librum scripsit, qui appellatur Pastor, quia in habitu pastoris angelus ei apparuit.

Eleuther papa II, qui praecepit ut nulla esca usualis a Christianis repudiaretur.

Victor papa et martyr, qui constituit, ut sanctum Pascha die dominico celebraretur. Hii omnes, sicut in Pontificali Iegitur, in Vaticano quiescunt.

Leo papa I, qui misit epistolam Flaviano episcopo de incarnatione Domini, et fecit sermones contra haereticos. Hic iacet in altari sancti Leonis IIII papae, sicut supradictum est.

Simplicius papa, qui constituit ad Sanctum Petrum, et ad Sanctum Paulum, et ad Sanctum Laurentium, et ad Sanctam Mariam Maiorem, ut per ebdomadas presbiteri cardinales ibi manerent, propter paenitentes et baptismum.

Gelasius papa I. Hic fuit amator cleri et pauperum.

Anastasius papa II, qui fecit confessionem beati Laurentii ex argento.

Hormisda papa. Hic conposuit clerum et psalmis erudivit.

Simachus papa, qui fecit basilicam Sancti Andreae apostoli ad Sanctum Petrum, in qua et altaria statuit ubi plura sanctorum corpora, sicut carmina indicant, posuit; et iuxta fontem oratorium Sanctae Crucis construxit, et recondidit in eius confessione crucem ex auro et gemmis, ubi inclusit lignum crucis Domini, pensantem .X. libras. Posuit et super altare eius, ut a nostris maioribus accepimus, in columpnis scilicet porfireticis, venerabilem ymaginem apostolorum Petri et Pauli, quam beatus Silvester papa ostenderat Constantino, ad repraesentandam formam eorum, [quos ante baptisma in visione viderat]. Basilicam Beati Petri marmoribus ornavit. Cantarum pulchrum in paradiso cum pinea aenea, cum quadriporticu marmoribus et musibo fecit, agnos et cruces et palmas decenter pinxit; gradus construxit et cantarum in medio cortinae conposuit, ad crismatis unctionem[17] in feria II post Pasca[18].

Iohannes papa I, qui ob catholicam fidem Ravennae in custodia defunctus est martyr .XV. kal. iunias; cuius corpus translatum est de Ravenna et sepultum est in basilica Beati Petri in Vaticano.

Felix papa, qui fecit ecclesiam Sanctorum Cosmae et Damiani et constituit supra sepulchrum martyrum missas celebrari.

Bonifatius papa I. Hic requiescit in porticu pontificum, de quo habetur hoc epitafium:

Atria magnifici sunt membris plena sepulti[19]
Sedis apostolicae Bonifati praesulis almi.

Iohannes papa II, qui et Mercurius appellatus est; de quo habetur hoc epitafium:

Hic tumulus vatis conservat membra Iohannis,
Ordine pontificum qui fertur iure secundus.
Licet in extremis sollers fidusque minister
Claruit, et primus iure levita fuit.
Missus ad imperium vice praesulis extitit auctor,
Hunc memorant synodus pontificisque tomus.
Cum titulis fidei vigilantia quanta regendi
Commissas animas, ne lupus hostis oves
Carperet ammixtus, premeretve potentior imum.
Iustitiam [in] cunctos nisus habere parem.
Providus humanis, summus verusque sacerdos,
Nil temere, atque nimis pondere cuncta gerens.

 

Agapitus papa I, qui sanctissimus papa convicit Anthemium patriarcham constantynopolitanum, duas naturas in uno Domino nostro lesu Christo esse negantem, et in loco eius Mennam catholicum consecravit; cuius corpus de Constantinopoli[20] translatum est in loculo plumbeo, et sepultus est in basilica Beati Petri apostoli. De quo beatus Gregorius in Dialogo magna refert.

Pelagius papa I, qui coepit construere ecclesiam Sanctorum Philippi et Iacobi. Hic sepultus est ante span name="ecclesia" title="229">secretarium Beati Petri; cuius epitafium est istud:

Terrenum corpus claudant haec forte sepulchra,
Nil sancti meritis derogatura viri;
Vivit in arce poli caelesti luce beatus,
Vivit et hic cunctis per pia facta locis[21].
Surgere iudicio certus dextramque tenentem
Angelica[22] partem se rapiente manu.
Virtutum numeret titulos Ecclesia Dei,
Quos ventura utinam saecula ferre queant.
Doctor apostolicae fidei veneranda retexit
Dogmata, quae clari constituere Patres.
Eloquio curans errorum scismate lapsos,
Ut veram teneant corda pacata[23] fidem.
Sacravit multos divina lege ministros,
Nil pretio faciens immaculata manus.
Captivos redimens, miseris succurrere promptus,
Pauperibus numquam parta negare sibi.
Tristia participans, laeti moderator opimus;
Alterius gemitus credidit esse suos.
Hic requiescit Pelagius papa qui sedit annos .IIII., menses .X.,
dies .XVIII. Depositus .IIII. nonas martias.

 

Iohannes papa III, qui complevit ecclesiam Philippi et Iacobi, sicut habetur in hoc sequenti versu:

Pelagius coepit, complevit papa lohannes.

 

Benedictus papa I. Hic sepultus est in secretario, ad Sanctum Petrum.

Bonifatius papa II. Hic requiescit in porticu pontificum. Cuius epitafium:

Vita hominum brevis est, certa hanc determinat hora,
Sed vitae aeternae inde paratur iter;
Quo non indecora aut rursum peritura videntur[24],
Sed pulchrum atque decens sine fine manet.
Dicigitur, quid, mors, stimulis agitaris iniquis?
Quid feris incassum? Quid furibunda geris?
Commoda nulla tibi poterunt tua facta referre,
Nec prodesse potest impetus iste tibi.
Gregorii semper monita atque exempla magistri
Vita opere ac dignis moribus iste sequens.
Quo hunc terrere putas[25]? Sunt huius maxima vota
Mittere ad astra animam, reddere corpus humo.
Saucia multiplici siquidem nam membra dolore
Rursus in antiquo pulvere versa manent;
Quae coniuncta animae stabilito in corpore surgunt
Ad vitam aeternam, te pereunte magis.
Sancta fides, merito vitae, clementia patris
Spem certam hanc famulos iussit habere suos.
Hic requiescit Bonifatius iunior, qui sedit annos .VI., menses .VIII., dies .XII.
Depositus oct. idus madii, imperante domno eracleo, anno eius .II..

 

UBI REQUIESCIT BEATUS GREGORIUS PAPA I[26].

20. Iuxta hoc sepulchrum est oratorium beati Gregorii papae I. Hic almificus praesul fuit sepultus ante secretarium inter columnas porticalium; cuius epitafium est istud:

Suscipe terra tuo corpus de corpore sumptum,
Reddere quod valeas vivificante Deo;
Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt
Cui vitae alterius mors magis ipsa via est.
Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro,
Qui innumeris semper vivit ubique bonis.
Esuriem dapibus superavit, frigora veste
Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
Esset ut exemplum mistica verba loquens.
Ad Christum Anglos convertit pietate magistra,
Acquirens fidei agmina gente nova.
Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc pastor aiebas
Ut domino offerres plurima lucra gregis.
Hisque Dei consul factus laetare triumphis,
Nam mercedem operum iam sine fine tenes.
Hic requiescit Gregorius papa, qui sedit annos. XIII., menses. VI.,
dies X. Depositus .IIII. idus martias.

 

Hic constituit toto orbe terrarum missarum sollempnia Domini nostri Iesu Christi sanctaeque eius Genitricis, sanctorum Apostolorum et omnium sanctorum martyrum ac confessorum, perfectorum iustorum, toto orbe terrarum requiescentium, memoriam agere. Hic augmentavit [in] praedicationem[27] canonum fieri diesque nostros in tua pace dispone et cetera. Hic constituit supra corpus beati Petri et beati Pauli a cardinalibus missas iugiter celebrari. Hic fecit Romanum cantum, et ordinavit primicerium et scholam cantorum, et docuit. Ordinavit etiam stationes propter paenitentes; quas cum cardinalibus et cantoribus et regionariis et acolitis, cruce stationali praecedente, faciebat. Nam aliter in Quadragesima usque ad Pascha, et aliter in Albis et in dominicis diebus et festivitatibus sanctorum. Et statuit has antiphonas processionales in quatuor tempora[28] cantari; scilicet Deprecamur te, Domine; Multa sunt, Domine, peccata nostra; Parce, Domine, parce populo tuo. Et in letanias maiores has alias antifonas: Domine Deus noster et ceteras.

Et fecit Sanctum Stephanum, orphanotrofiu, ubi primicerius et cantores manerent; de quibus iugiter essent cum pontifice, et de episcopis, cardinalibus, diaconibus regionariis, et de acolitis, et cubiculariis, qui eum custodirent, et essent ei bonum testimonium. Et constituit, sicut beatus papa Gelasius I[29] ordinaverat, ut essent per regiones de diaconibus cardinalibus, et subdiaconibus regionariis, ut siquod ecclesiasticum negotium in regione oreretur, quod diffiniri non possent, archidiacono repraesentartur, ut ipse finem imponeret. Hic scripsit ordinem, qualiter Ecclesia regeretur; et statuit, ut quando pontifex extra Urbem iret vel esset, archidiaconus et archipresbiter cardinalis et primicerius repraesentarent vicem eius. Et fecit sinodochium sancti Gregorii iuxta gradus Beati Petri, et constituit ibi .III. cantores cum primicerio, qui iugiter officiaret missam ad altare beati Petri, indutus pluviali, et mitra, et virga, staretque iuxta altare cum .II. et .III. et .IIII.; et pro beneficio haberent, sicut in privilegio eius legitur. Statuit etiam .IIIIor. cantores ad Sanctum Paulum, et .IIIIor. ad sanctam Mariam Maiorem, et .IIIIor. ad Sanctum Sanctum Laurentium foris murum, pro servitio missarum cardinalium cum beneficiis harum ecclesiarum. Et praecepit primicerio et cantoribus, ut nullo modo deviarent ab ordine, quem ipse docuit in Romana Ecclesia. Praecepit quoque ut ad altare maius beati Petri nulla consecratio fieret nisi Romani pontificis, et quando domnus pontifex facit consecrationem ibi, descendat ad Sanctum Andream et faciat ibi consecrationem; qua expleta revertatur ad altare maius et expleat missam. Et constituit .IIIIor. diaconos cardinales ad Sanctum Petrum, qui legerent evangelium ad missam, et praedicaret unusquisque in ebdomada sua. Et cardinalis ebdomadarius similiter esset ibi propter paenitentes, et baptismum, et propter missas peregrinorum ad altare beati Petri. Similiter et ad Sanctum Paulum statuit.

[H]ic sanctissimus praesul Gregorius quantum dilexerit et ditaverit ecclesiam istam, in privilegio, quod est scriptum in tabulis marmoreis in pariete ante ecclesiam fixis, ex parte habetur. Quod sic incipit:

PRIVILEGIUM BEATI GREGORII PRIMI:

Dominis sanctis ac beatissimis Petro et Paulo apostolorum principibus Gregorius indignus servus. Quotiens laudi vestrae usibus servitura quaedam, licet parva, conquirimus, vestra vobis reddimus, non nostra largimur, ut haec agentes non simus elati de munere, sed de solutione securi. Nam quid unquam sine vobis nostrum est? Qui non possumus accepta reddere, nisi quia per vos iterum et ipsum hoc, ut redderemus, accepimus. Unde ego vester servus reducens ad animum, multum me vobis, beati apostoli Petre et Paule, esse debitorem, propter quod ab uberibus matris meae, divinae potentiae gratia protegente, intra gremium ecclesiae vestrae aluistis, et ad incrementum per singulos gradus, usque ad summum apicem sacerdotii, licet immeritum, producere estis dignati, ideoque hoc privilegii munusculum humili interim offerre devotione praevidi. Statuo enim et a meis successoribus servandum sine aliqua refragatione constituo, ut loca vel praedia cum olivetis qui inferius describuntur, quos pro concinnatione luminariorum vestrorum a diversis quibus detinebantur recolligens, vestra vobis dicavi immutilata permanere. Idest in patrimonio Appiae massas Victoriolas: olivetum in fundo Rumeliano in integro; olivetum in fundo Octaviano in integro. Massa Trabatiana: olivetum in fundo Burregano ut supra; olivetum in fundo Apiano ut supra; olivetum in fundo Iuliano in integro; olivetum in fundo Biviano ut supra; olivetum in fundo Cattiano; olivetum in fundo Solificiano ut supra; olivetum in fundo Palmis ut supra; olivetum in fundo Sagaris ut supra; olivetum in fundo Marano ut supra; olivetum in fundo Iuliano ut supra; olivetum in fundo Sarturiano ut supra; olivetum in fundo Cagnano et Carbonaria ut supra. Massa Caesariana: olivetum in fundo Florano ut supra; olivetum in fundo Prisciano et Grassiano ut supra; olivetum in fundo Pascurano ut supra; olivetum in fundo Variniano[30] ut supra; olivetum in fundo Caesariano ut supra. Massa Pontiana ad Ponzanum: olivetum in fundo Pontiano ut supra; olivetum in fundo casa Romaniana ut supra; Massa Steiana: olivetum in fundo Bersano[31] ut supra; olivetum in fundo Cacclano ut supra; olivetum in fundo Aquiliano ut supra; olivetum in fundo Steiano ut supra; olivetum in fundo Cassis[32] ut supra. Massa Tertiana: olivetum in fundo Camelliano et fundo Tortiliano ut supra; olivetum in fundo casa Cuculi[33] ut supra. Massa Naeviana: olivetum in fundo Arcipiano ut supra; olivetum in fundo Correliano ut supra; olivetum in fundo Ursano ut supra. In patrimonio Labicanensi massa Algisia[34]; olivetum quod est ad Tufum iuxta Anagnia in integro; olivetum quod est in Silvula et modicas talias catagemulum a comntiliti; olibetum in Apineas in integro; olivetum quod est in Claviano; quod tenet Franculus colonus olivetum; [olibetum] in fundo Ordiniano in integro. Massa Pelagiana: olivetu in fundo Casa Mutis iuxta Anagnias. Massa Pontiana: olivetum in fundo Paciano; olivetum in fundo Ricianis. Massa Ruscellens: olivetum iuxta Signias in fundo Perpiniano in integro. Massa Hecteriana: olivetum in fundo Rasiniano; olivetum in fundo Cornatiano. Massa Fistis: olivetum ibidem; olivetum in massa Silanis in fundo Siliano cum factorio suo in integro, cata Petrum vestararium. In patrimonio Tyburtino massa Alliana: olivetum in fundo casa Simiana, in vico Bassiano, quod tenuerunt haeredes Sergii scriniarii; olivetum in fundo Vinianello, quod Symeon abbas[35].

Massa Pollonis: olivetum in fundo Tana et Prandearia. Massa Cornutis: olivetum in fundo Plautiano et cetera; olivetum in fondo Statiano, quod tenuit Claudius nepos Demetrii; olivetum in fundo Sutrio; olivetum in fundo suprascripto, quod tenet Sergius gener Petri; olivetum in fundo suprascripto, quod tenet familia et cetera; olivetum in fundo Paterno, quod tenet familia et cetera. Siquis autem temerario ausu infringere praesunpserit et cetera. Datum idibus novembris, imperante piissimo Leone.

 

DE ALTARE SANCTI EGIDII ABBATIS.

21. Iuxta sepulchrum, in quo beatus Gregorius papa primo loco positus fuit, est venerabile altare sancti Egidii abbatis.

Sabinianus papa, sub cuius tempore fuit fames gravis in civitate Romana[36]; sed facta pace cum gente Longobardorum, iussit aperiri horrea Ecclesiae, et venumdari frumentum populo per unum solidum .XXX. modios tritici. Cuius epitafium est istud:

Hic hominum vitia blando sermone removit:
Nec culpis iudex, sed medicina fuit.

Misericordiae enim visceribus ultra quam dici possit affluebat; et quantum in se nullum a beneficio misericordiae excludebat.

Bonifatius III papa. Hic requiescit in porticu pontificum ad sanctum Gregorium.

Bonifatius papa IIII, qui petiit templum Pantheon a Foca Caesare, et dedicavit illud in honorem beatae Mariae semper virginis et omnium sanctorum kalendis novembris. Hic sepultus est intra ecclesiam Beati Petri iuxta portam portam ravennatam. Cuius epitafium est istud:

Gregorio quartus iacet hic Bonifatius almus,
Huius qui sedis fuit aequus rector et aedis:
Tempore qui Focae cernens templum fore Romae,
Delubra cunctorum fuerant quo daemoniorum,
Hoc expurgavit, sanctis cunctisque dicavit.
Cuius natalis sollempnia qui celebratis,
Primis septembris fert haec lux .IIII. kalendis.

Deusdedit papa. Hic benignissimus pater clerum valde dilexit et ad pristina loca revocavit.

Bonifatius papa .V. Hic beatissimus praesul, ut in Pontificali legitur, fuit mitissimus et misericors super omnes qui fuerunt tempore suo.

Honorius papa .I. Hic cooperuit tectum basilicae Beati Petri totum ex tabulis aeneis, quas levavit de templo quod appellatur Romuli, ex consensu eraclei piissimi imperatoris. Fecit etiam ecclesiam in honorem Sancti Apollenaris martyris in urbe Roma, in porticum Beati Petri apostoli, quae appellatur Palmata. Hic fecit constitutum in ecclesia, et decrevit ut omni sabbato exeat letania ab ecclesia Sancti Apollenaris ad Sanctum Petrum, nisi festum interveniat.

Severinus papa .I. Hic constituit absidem Beati Petri apostoli ex optimo mosibo, quod dirutum erat renovari. Sepultus in ecclesia Beati Petri in porticum[37] pontifìcum.

Iohannes papa .IIII. Hic dimisit in clerum rogam integram. Sepultus inbasilica Beati Petri in porticu pontificum.

Theodorus papa .I. qui levavit corpora sanctorum martyrum Primi et Feliciani de arenario via Numentana, et honorifice recondidit ea in ecclesia Beati Stephani protomartyris in Caelio monte. Hic sepultus est in span name="porticus" title="774">porticu pontificum. Cuius epitafium est istud:

Incubat egregii Theodori praesulis almi
Hoc tumulo corpus[38] et cetera.

Eugenius papa .I. Hic fuit benignus, mitis et omnibus affabilis, et indigentibus elemosinam saepissime ministravit. Sepultus in ecclesia Beati Petri.

Vitalianus papa. Hic regulam ecclesiasticam atque vigorem, ut mos erat, omnimodo conservavit.

Adeodatus papa. Hic fecit monasterium Sancti erasmi situm in monte Caelio.

Donus papa. Hic atrium basilicae Beati Petri apostoli, quod est ante ecclesiam, magnis marmoribus stravit.

Agatho papa. Hic in tantum benignus et mansuetus fuit, ut etiam omnibus ilaris et iocundus conprobaretur.

Leo papa .II. Hic sanctissimus vir in divina Scriptura eloquentissimus fuit. Sepultus in Vaticano iuxta corpus Apostoli. Benedictus papa II. Hic ab ineunte aetate in ecclesia militavit, paupertatis semper amator; sepultus apud Beatum Petrum.

Iohannes papa .V. cuius temporibus regnavit Iustinianus sanctissimus imperator.

Conon papa. Hic dimisit in clero, monasteriis videlicet diaconiis, et mansionariis benedictionem in auro, sicut praedecessor eius Benedictus papa .II. fecerat.

Sergius papa .I. qui constituit, ut in Nativitate beatae Mariae, Annuntiatione, Purificatione letania exeat a Sancto adriano, et ad Sanctam Mariam in Praesepe populus occurrat[39]. Hic sepultus est in ecclesia Beati Petri inter portam Argenteam et portam ravennaticam. Cuius epitafium est istud:

Limina quisquis adis papae metuenda beati
Cerne pii Sergii excubiasque Petri.
Culmen apostolicae sedis is iure paterno
Electus tenuit, ut Theodorus obit.
Pellitur urbe pater; pervadit sacra lohannes
Romuleosque greges dissipat ipse lupus.
Exul erat patria .VII. volventibus annis,
Post multis populi urbe rediit precibus.
Suscipitur, papa sacratur, sede recepta
Gaudet, amat pastor agmina cuncta simul.
Hic invasores sanctorum falce subegit
Romanae Ecclesiae iudiciisque patrum.

Iohannes papa .VI. Hic fecit in ecclesia Beati Andreae ad Sanctum Petrum ambonem[40], noviter constructum.

Iohannes .VII. papa, vir eloquentissimus. Hic fecit oratorium, infra ecclesiam Beati Petri, sanctae Dei genitricis virginis Mariae in parte sinistra, iuxta portam Guidaniam, cuius parietes mosibo depinxit. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum iuxta altare oratorii, quod[41] ipse construxit, sub die .XV. kalendas novembris; ante quod oratorium est etiam sudarium Christi, quod vocatur Veronica.

Sisinnius papa .I. Hic fuit constans animo, et curam agens pro clero et habitatoribus huius civitatis.

Constantinus papa .I. Hic vir valde mitis fuit, ut in Pontificalia habetur; cuius temporibus in urbe Roma fames magna facta est per annos .III., sed postea per misericordiam Dei tante fertilitatis ubertas secuta est, ut sterelitatis inopiam oblivioni mandaret. Gregorius papa .II. Hic sanctissimus praesul in divina Scriptura valde eruditus fuit, facundus loquela, et constans animo. Sepultus apud Beatum Petrum apostolum. .II. idus februarii, in porticu pontificum.

Gregorius papa III. Hic requiescit in illo loco, ubi domnus papa Eugenius .III. requiescit.

Zacharias papa. Hic in patriarchivo, scilicet sub Sancto Laurentio de palatio Lateranensi, beati Georgii martyris capud repperit in capsa reconditum. Sepultus apud Beatum Petrum in porticu pontificum.

Stephanus papa .II. Hic sanctissimus praesul in sua propria domo construxit a fundamentis monasterium in honorem sancti Stephani papae et martyris atque pontificis, nec non et beati Silvestri Papae, in regione Columnae. Hic sepultus est in porticu pontum. Cuius epitafium est istud:

Subiacet hic Stephanus Romanus papa secundus et cetera.

Paulus papa. Hic fuit germanus huius praedicti Stephani papae. Hic iacet in Vaticano iuxta altare beate Mariae.

Stephanus papa .III. Hic vir strenuus fuit, et Scripturis divinis eruditus, et in observationibus constantissimus perseverator.

Leo papa .III. Hic beatus praesul constituit, ut ante .III. dies Ascensionis Domini letaniae celebrantur. Sepultus in ecclesia Beati Petri .II. idus iunii.

Stephanus papa .IIII. Hic praeter multa bona, quae fecit, et in ecclesia Beati Petri ad Vincula optimam vestem de chrisoclabo cum gemmis.

 

DE ORATORIO SANCTORUM PROCESSI ET MARTINIANI.

22. Paschalis papa .I. Hic beatissimus praesul detulit corpora sanctorum Processi et Martiniani martyrum de cymiterio Sanctae Agathae in ecclesiam Beati Petri; in quorum honorem construxit oratorium summae pulchritudinis, in quo satis honorifice corpora eorum recondidit in conca porfiretica. Sepultus in Vaticano.

 

DE ORATORIO SANCTl GREGORII PAPAE.

23. Gregorius papa .IIII. Hic igne divini amoris succensus, corpus beati Gregorii papae, egregi doctoris, de loco in quo prius sepultus fuit, abstulit, et non longe ab eo in alium locum noviter constructum intra Beati Petri ecclesiam apostoli summo honore perduxit; eiusque sacrum altare vel potius oratorium suo nomini titulavit. In quo siquidem oratorio sanctorum martyrum corpora Sebastiani scilicet, Gorgonii et Tyburtii, filii Chromatii praefecti, ex cymiteriis quibus ante iacuerant, sicut in Pontificali legitur, honorifice perduxit, et unumquodque eorum separatis altaribus collocavit.

 

DE ALTARE APOSTOLORUM SYMONIS ET IUDAE.

24. In atrio vero ecclesiae ad crucem est venerabile altare sanctorum apostolorum Symonis et Iudae, ubi, ut a nostris maioribus accepimus, eorum corpora pretiosa requiescunt.

 

UBI REQUIESCIT SERGIUS PAPA II.

25. Sergius papa .II. qui renovavit a fundamentis ecclesiam Sanctorum Silvestri et Martini papae, de qua fuit presbiter cardinalis ordinatus. Sepultus in ecclesia Beati Petri cum Xisto I papa et martyre et Fabiano pontifice, ut dicit eius epitafium:

Sergius en iunior praesul et plebis amator
Hoc tegitur tumulo, qui bene pavit oves.
Spes patriae mundique decus, moderator opimus,
Divinis monitis non fuit ille piger.
Romanos proceres non tantum famine verbi
Rebus et humanis nocte dieque favens.
Utque Leo sanctus, Damasus quoque papa benignus,
Hic ritum tenuit instituitque gregem.
Egentum semper studuit recreare catervam,
Proque poli ut[42] caperet caelica regna libens.
Iam iam pro tanto tundamus pectora pugnis
Pastore amisso, vivat ut axe poli.
Nectitur ecce piis Faviano et corpore Xisto,
Praesulibus, quorum spiritus astra micant.

Hoc epitafium inventum fuit in altari beati Xisti .I., quod est in introitu Basilicae beati Petri iuxta Ferratam; super quod altare est arcus ex mirifico musibo, sicut legitur in vita Paschalis .I. papae. Posuit, inquit, corpus beati Xisti martyris ante corpus beati Petri iuxta Ferratam; super quod fecit altare lapidibus ornatum, et super altare arcum ex mirifico musibo.

Leo papa .VIIII. Hic requiescit infra ecclesiam Beati Petri in pilo marmoreo prope portam Ravennaticam; de quo sunt apud nos multa et magna miracula. Hic condidit privilegium canonicorum Beati Petri de confirmatione suarum ecclesiarum.

Stephanus papa .V. de quo est istud epitafium:

Accedis quisquis magni suffragia Petri
Caelestis regni poscere clavigeri,
lntentis oculis, compuncto corde, Iocellum
Conspice persp-icuum, quo pia membra iacent.
Hic tumulus quinti sacratos continet artus
Praesulis eximii pontificis Stephani,
Bis ternis annis populum qui rexit et urbem
Et gessit Domino quae fuerant placita.
Suscepit tellus consumptum pulvere corpus,
Aethera sed scandit spiritus almus ovans.
Unde, peto, cuncti venientes dicite, fratres:
«Arbiter omnipotens, da veniam Stephano ».

Hic praedictus Stephanus .V. requiescit ante ecclesiam Beati Petri.

Benedictus papa .III. Hic requiescit iuxta portam Argenteam de foris. Cuius epitafium est istud:

Quisquis huc properas Christum pro crimine poscens,
Quam lacrimis dignus sit, rogo, disce locus.
Hac gelida praesul Benedictus membra quiete
Tertius en claudit, quae sibi reddat humus.
Quodque fores tectus servat sub tegmine saxi
lndignum sanxit se sociare piis.

Inter portam Argenteam et portam Romanam, videlicet in porticali, fuit sepultus quidam Iohannes papa bonae memoriae. Cuius epitafium est istud:

Quam sollers Domino placuit, quam mente modesta
Praesul apostolicus orbis e omne decus!
Hic statuit tumulo claudi sua membra sub isto.
Haec eadem sperans ut sibi reddat humus.
Ardua qui fulsit cunctis ut sydera caeli,
Augustis carus, gentibus et tribubus.
Doctrinis comptus sacris et dogmate claro
Per patrias sancta semina fudit orans[43],
Iam Graios superans eois partibus unam
Scismata pellendo reddidit Ecclesiam.
Principis hinc Petri sed quisquis tendis ad aulam,
Hic supplex, isdem regnet ut arce poli.

Nicolaus papa .II. Hic requiescit iuxta portam Iudicii. Cuius epitafium est istud:

Conditur hoc antro sacrae substantia carnis
Praesulis egregii Nicolai, dogmate sancto
Qui fulsit cunctis, mundum replevit et orbem;
Intactis nituit membris castoque pudore.
Quae docuit verbis actuque peregit opimo,
Sidere plenus mansit doctus sophiae
Caelorum claris quem servant regna triumphis,
Ut veneret solis procerum per saecula natum.

Stephanus papa .VI. Hic requiescit ante ecclesiam. Cuius epitafium est istud:

Hoc Stephani papae clauduntur membra sacello,
Sextus dictus erat ordine quippe patrum.
Hic primum reppulit Formosi spurca superbi
Culmina qui invasit sedis apostolicae.
Consilium instituit, praesedit pastor et ipsi,
Lege satis fessis iura dedit famulis.
Cumque pater multum certaret dogmate sancto
Captus et a sede pulsus in ima fuit.
Carceris interea vinclis[44] constrictus in imo,
stranguit latus verbi exuerat homine.
Post decimumque diem regnanti transtulit annum
Sergius huc papa funera sacra colens.

Iohannes .VIII. papa. Hic requiescit ante ecclesiam iuxta portam ludicii. Cuius epitafium est istud:

Praesulis octavi requiescunt membra Iohannis
Tegmine sub gelido marmorei tumuli.
Moribus ut paret fulsit, qui mente beatis
Altisonis comptus actibus et meritis.
Iudicii custos mansit, pietatis amator,
Dogmatis et varii plurima verba docens.
De segete Christi pepulit zizania saepe
Multaque per mundum semina fudit ovans.
Doctrina prudens, verbo[45] linguaque peritus,
Sollertem sese omnibus exhibuit.
Et nunc caelicolas cernat super astra falanges.

Iohannes .VIIII. papa. Hic requiescit ante ecclesiam prope portam Guidaneam. Cuius epitafium est hoc:

Ecclesiae specimen, clarissima gemma bonorum
Et mundi dominus, hic iacet eximius
Iohannes, meritis qui fulsit in ordine nonus
Inter apostolicos, quem vehit altitonans.
Conciliis docuit termis quid dogma salutis
Observare, Deo munera sancta ferens.
Temporibus cuius novitas abolita mali est
Et firmata fides quam statuere Patres.
Qui moriturus eris, lector, dic: papa Iohannes
Cum sanctis capiat regna beata Dei.

Iohannes .X. papa. Hic requiescit ante ecclesiam iuxta Iohannem octavum. [Cuius epitafium est istud] [46]:

Praesulis eximii requiescunt membra Iohannis,
Qui Petrus antea extiterat: quippe
Sedem Papiae blando moderamine rexit.
Imperatori[47] Octoni dulcis fuit atque praeclarus,
Commissum populum Romanum moribus[48] instruens,
Dulcis in eloquio, cunctis praeclarus amicis,
Subiectis placidus, pauperibusque pius.
Defunctus est [Iohannes papa Romanus] [49] mense augusti, die .XX.

 

Benedictus papa .IIII. Hic sepultus fuit iuxta aditum qui vadit ad Sanctum Gregorium de Palatio[50]. Cuius epitafium est istud:

Membra Benedicti [hic] quarti sacrata quiescunt
Pontificis magni, praesulis eximii,
Qui merito dignus Benedictus nomine dictus,
Cum fuerit largus omnibus atque bonus.
Huic generis decus ac pietatis splendor opimus:
Ornat opus cunctum iussa Dei meditans.
Praetulit hic speciale bonum lucro generali,
Mercatus caelum cuncta sua tribuit.
Despectas viduas nec non inopesque pupillos
Ut natos proprios assidue refovens.
lnspector tumuli, compuncto dicito corde:
«Cum Christo regnes, o Benedicte, Deo».

 

Christophorus papa. Hic requiescit in ecclesia Beati Petri. De quo habetur hoc epitafium:

Hic pia Christophori quiescunt membra sepulchro.

 

Anastasius papa .III.; cuius epitafium est istud:

Vatis Anastasii quiescunt membra sepulchro,
Sed nunquam meritum parvula claudit humus.
Sedem apostolicam blando moderamine rexit
Tertius existens ordine pontificum.
Ad Christum pergens peccati vincula sperat
Solvere clementer omnia posse sibi.
Limina currentes ad templi undique huius,
Ut praestet requiem poscite corde deum.

Gregorius papa .V. Hic requiescit in ecclesia Beati Petri ante secretarium, iuxta Pelagium papam. Cuius epitafium est istud:

Hic quem claudit humus oculis vultuque decorus,
Papa fuit quintus nomine Gregorius.
Ante tamen Bruno, Francorum regia proles,
Filius Octonis de genitrice Iudith.
Lingua Theutonicus, Vuangia doctus in urbe,
Sed iuvenis cathedram sedit apostolicam.
At binos annos et menses circiter octo
Ter senos februo connumerante dies.
Pauperibus dives, per singula sabbata vestes
Divisit, numero cautus apostolico.
Usus Francisca, vulgari et voce Latina
Instituit populos eloquio triplici et cetera.
Exuit et postquam terrenae vincula carnis
Equivoce dextro sustituit lateri.

 

UBI REQUIESCIT VENERABILIS BEDA PRESBITER.

26. Requiescit etiam ante portam Argenteam sub rota, scilicet porfiretica, ut a maioribus nostris accepimus, venerabilis Beda presbiter qui fecit omelias; et eius ob reverentiam antiqui nostri penitus non transibant per eam, nec nos transire permittebant.

 

DE ORATORIO VERONICAE.

27. Ab alia parte basilicae Beati Petri est, ut supra diximus, oratorium sanctae Dei genitricis virginis Mariae, quod vocatur Veronica; ubi sine dubio est sudarium Christi, in quo ante passionem suam sanctissimam faciem, ut a nostris maioribus accepimus, extersit, quando sudor eius factus est sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

 

DE ORATORIO SANCTI ANTONINI MARTYRIS.

28. Iuxta hoc oratorium beatae Mariae, videlicet iuxta portam Guidaneam, est oratorium sancti Antonini martyris. Deinde inter portam Guidaneam et portam Romanam est altare sancti Tridentii martyris.

 

DE ORATORIO APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI.

29. In atrio vero ecclesiae ad crucem, est venerabile altare apostolorum Philippi et Iacobi, ad cuius ornatum fuit ibi posita magna crux aurea.

 

DE ALTARE SANCTI ABUNDII.

30. Ante hoc oratorium, scilicet iuxta aditum qui vadit in ecclesiam Sancti Vincentii, est altare sancti Abundii, huius sanctissimae basilicae quondam mansionarii, de quo narrat beatus Gregorius.

 

DE ORATORIO SANCTI AMBROSII.

31. Postea, per directum, est oratorium sancti Ambrosii confessoris.

 

UBI REQUIESCIT BEATUS MATHIAS.

32. Deinde iuxta arcum triumphalem est altare sancti Pastoris. In quo siquidem arcu audivimus requiescere beati Mathiae apostoli corpus. Post hoc est altare sancti Bartholomaei apostoli.

 

DE ALTARE PETRI ET PAULI.

33. Ante aditum, qui vadit in confessionem beati Petri, est altare apostolorum Petri et Pauli, ubi eorum ossa pretiosa, ut dicitur, ponderata fuerunt.

 

DE ORATORIO SANCTAE LUCIAE.

34. Postea vero, ante ecclesiam Sancti Iohannis ad fontes, est oratorium sanctae Luciae; quod, ut a nostris maioribus[51] accepimus, consecravit beatus Gregorius papa, et eius venerabile brachium in eo recondidit, et parietes illius, ut apparet, mosibo depinxit.

 

DE ORATORIO SANCTAE CRUCIS.

35. Ab alia parte est ecclesia sanctae Crucis; quam construi fecit beatae recordationis Symachus papa, cuius absidam columpnis porfireticis et optimo mosibo decoravit, et .X. libras ligni sanctae Crucis in ea recondidit.

 

DE ECCLESIA SANCTI IOHANNIS AD FONTES.

36. Postea sunt fontes quos fieri fecit beatus Damasus papa, sicut in scriptis invenimus.

 

DE EXCELLENTIA HUIUS BASILICAE.

37. Quantam reverentiam huic sanctissimae Beati Petri apostolorum principis basilicae totus orbis exhibeat, in vita Vigilii papae aperte cognoscitur. Nam Theodora Augusta, mittens Anthemium scribonem suum Romam, ut Vigilium papam comprehenderet, ait ei: «Excepto in basilica Beati Petri, parce. Nam si in Lateranis aut in palatio, aut in qualibet ecclesia Vigilium inveneris, mox imposito in navi, perduc eum usque ad nos. Quod si non feceris per viventem in saecula excoriari te faciam».

 

DE EADEM RE.

38. Hoc quoque non est parvum, quod de[52] institutione sanctorum Patrum, quadam praerogativa sumitur de sanctissimo altari Beati Petri crux dompnica, quae praecedat populum[53] paenitentem per totam quadragesimam ad stationes euntem. Quae nimirum crux stationalis ob Christi et eius Apostoli reverentiam in tanta veneratione a cunctis est habita, quod, sicut cantores et regionarii asserunt, hac cruce non delata, immunes ab statione saepe recedant.

 

DE PRAEROGATIVA HUIUS, SACROSANCTI ALTARIS.

39. Et quoniam beatus Petrus fuit princeps et caput omnium apostolorum, dicente Domino: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam», et: «Tu, vocaberis Cephas», id est Caput, quadam praerogativa nullus patriarcha, nullus archiepiscopus, nullus episcopus, sive sacerdos, ad sacrosanctum altare eiusdem Apostoli consecret[54], nisi tantum successor eius, Romanus pontifex. Primam quoque cathedram, ut praecipuus doctor et principalis intelligentiae, beatus Petrus in Ecclesia Alexandrina habuisse dicitur: sicut quoque in Actibus apostolorum legitur, omnes dubitationes ad beatum Petrum, tanquam ad magistrum omnium, referebantur.

 

RATIO QUARE BEATI PETRI BASILICA PRAECEDAT IN PROCESSIONE.

40. Non modica quoque Beati Petri basilica laetari debet praerogativa, quod in maiori letania, tanquam navis prora et aliorum vexillifera, omnes de navi praecedit; domno papa, tanquam principali et praecipuo gubernatore ex puppe veniente. In quo nimirum facto significatur, beatum Petrum vexilliferum et totius Ecclesiae praeductorem esse et Christi[55] resurrectionis primum praedicatorem. Sicut enim in Paschali processione cruces et sanctorum reliquias ad vitae praeparationem et monumenta contra hostes invisibiles praemittimus; ita in hac generali processione Beati Petri basilica, ut ductrix et rectrix ceterarum[56], praeambula invenitur. Et hinc est, quod crux domnica, quadragesimali tempore videlicet, sumitur de sanctissimo beati Petri altari, quae praecedat populum paenitentem per totam Quadragesimam ad stationes euntem.

 

RATIO QUARE BEATI PETRI BASILICA CETERAS ECCLESIAS URBIS ET ORBIS PRAECELLAT LUMINE LAMPADARUM.

41. Quoniam haec Beati Petri basilica omnium ecclesiarum caput est et speculum, nam a beato Petro fidei lumen sumpsit omnis ecclesia (fuit enim, ut dicit beatus Gregorius in Moralibus, Christi resurrectionis primus praedicator de institutione sanctae Romanae aecclesiae), ad decorem et pulchritudinem huius sacrosanctae basilicae, accenduntur cotidie .CL. lampades in praenominata Beati Petri ecclesia, sicut in sequentibus notabitur. Et semper, cum novem lectiones facimus, eius sacrosanctum altare ad omne nocturnum incensatur. Antiquitus tamen cotidie incensabatur. In stationibus vero nocturnis ad omnem lectionem adhuc incensatur. Decet namque beatum Petrum, praesentis ecclesiae principem, in Urbe, totius mundi domina, venerari. Et ibi sacrosanctae fundamentum Ecclesiae fore, ubi erat mundanae monarchiae principatus; et ubi mundani errantis maior excreverat morbus, ibi christianae salutis potior inveniretur medicina. Ipse nimirum beatus Petrus apostolorum princeps a Christo est constitutus[57], quem dominus suae potestatis vicarium tanta plenitudinis auctoritate constituit, ut quicquid alter in terris gereret, totum alter in caelestibus approbaret.

 

DE CONSUETUDINIBUS CONFESSIONIS ALTARIS BEATI PETRI.

42. Haec sunt, quae domnus papa de consuetudine recepturus est ab illis, qui eunt[58] ad Confessionem beati Petri, pro tribus partibus; canonici vero pro quarta parte. In primis planetas, camisos, dalmaticas, tunicas, amictos, stolas, manules, cingulos, crucem, turribulum, anulum aureum qui sit aptus ad cantandum missam, libros et alia vasa quae ad officium altaris spectant, candelabra, tualias frisatas et operatas quae totum altare colligant sine frisio tantum, frisatas vero parvas vel magnas, tres denarios ad pondus de balsamo, et .X. libras cerae pro facula de sabbato sancto, et .III. ampullas maiores et .III. minores et .III. fanones, et oleum pro crismate, et .XII. denarios papienses pro palmis. Canonici Beati Petri .VI. solidos in .VI. stationibus; in unaquaque .VI. solidos; et .VI. solidos in festivitate sancti Andreae et .II. aquarcias olei pro festo eiusdem.

 

QUOT LAMPADES[59] ARDEANT COTIDIE IN BEATI PETRI BASILICA DE CONSUETUDINE.

43. Ad luminaria ante altare beati Petri .XIII. lampades[60]. In corpore totidem, die noctuque. In virga, ante pectoralia .III. lampades[61]. In unoquoque capitulo, id est in unaquaque corona; .I. candela per totam noctem accendatur[62], donec missa finiatur; quae nimirum capitula sunt ad minus .XXXIIII., usque ad Crucifixos. Omnes igitur lampades, ab altari beati Petri usque ad Crucifixos sunt .L. omni nocte. In stationibus vero, in unoquoque capitulo, .IIII. candelae. In rete, quod est in atrio ecclesiae, .XII. In virga .XVIII. Ante Veronicam .X., die noctuque. Ante imaginem beatae Mariae, quae est de mosibo post Veronicam, .I. In sancto Processio .I. Ad sanctam Mariam de Cancellis .III. In arcu maiori, ubi audivimus requiescere corpus beati Mathiae apostoli, .I. nocte et die; nocte vero tota .VIII. Ad sanctam Crucem .I. In sancto Iohanne ad fontes .I. In sancta Lucia .I. Ad sanctum Pastorem .I. Ad sanctum Gregorium .I.; nocte dieque in unoquoque istorum. In Vaticano .I. In sancta Maria in oratorio .I. Ad sanctum Leonem quartum .I. Petro et Paulo .I. Ad sanctum Bartholomaeum .I. Ante Crucifixos .II. In rete .III. In virga .III. Ante portas ecclesiae de foris .V. In unoquoque porticalium .III. In sancta Petronilla .II. In sancto Andrea .I. Omnes igitur, candelae, quae cotidie ardent in ecclesia Beati Petri, sunt .CXV. ad minus omni nocte. In stationibus vero sunt .CCL. In dedicatione, in Ascensione, et festo sancti Petri et octava eius retia accendantur; sed rete magnum, quod est in atrio ecclesiae, scilicet ante portam Argenteam, in festo sancti Petri et octava tantum. Praeterea .IIII. funes de antiqua consuetudine extenduntur in festo sancti Petri et octava eius in atrio eiusdem ecclesiae, id est in paradiso, in modum crucis, et ligantur de porticalibus ad pineam aeneam, quae est in paradiso; et in unoquoque fune .X. candelae suspenduntur. In gradibus vero, scilicet ante ecclesiam sanctae Mariae inter turres, idest inter nolaria, extenditur unus magnus funis a porticali, quod est super gradus mortuorum, usque ad domum Petri Iohannis de Pampano; in qua nimirum domo de iure debet ligari funis secundum tenorem locationis ab Angelo[63] scriniario factae, et suspenduntur in eo .XX. candelae.

In resarciendo tecto et mutandis trabibus dantur .II. denarii magistrorum et manualium in unoquoque die, donec opus compleatur. Quando sandalarii capiunt trabes, .II. solidi denariorum papiensium et .IIII. libras cerae. Quando domnus papa pergit ad Sanctum Petrum in stationibus, .XX. sol. den. pap. et .II. aquaricias clareti. Cardinalibus et cappellanis domni papae cum aliis scholis, medietas altaris datur, ex quo tualia extenditur super altare. Et in unaquaque statione unum par facularum de duabus libris ad vesperas et ad matutinas, et candelas pro lectionibus; et ad missam similiter unum par facularum. Cardinalibus .V. sol. den. pap. in statione, et .III. sol. pro responsoriis. In quatuor tempora, in unoquoque sabbato .V. sol. luc. cardinali diacono, subdiacono, cantoribus colitis. A festo sancti Gregorii papae usque ad festum pentecostes in unoquoque die .XII. den. pap. dantur domno papae et mille librae cerae per singulos annos; et in unoquoque mense .I. aquaricia olei et .I. libra olibani, si est in Urbe vel circa Urbem per unam diaetam.

 

DE CONSUETUDINE MAIORIS EBDOMADAE.

44. Ex consuetudine, in maiori ebdomada domnus episcopus Sanctae Rufinae ius, quod consuevit, habet[64], videlicet arcam et altare, ex quo pulsatur ad matutinum et usque dura finitur officium, et ex quo pulsatur ad missam et usque ad finem, salva medietate canonicorum et cantorum, quam habent in altari cum domno episcopo[65]. Tota nanque medietas oblationis, quae venit in altare, est altaris, idest domni episcopi. Altera medietas est inter praedictum episcopum et canonicos ecclesiae et cantores aequaliter. Nam una pars est domni episcopi; alia canonicorum; alia cantorum, si interfuerint constitutis officiis: si vero non interfuerint, est canonicorum servata prius consuetudine ad altare servientium, quae nimirum consuetudo debet esse de communi omnium partium, et domni episcopi et aliorum. Die Iovis sancti, ex quo pulsatur ad officium matutinale et ad missam, usque ad finem officiorum, similiter et in die Veneris sancti, similiter in Sabbato sancto, ex quo pulsatur ad officium matutinale, et ex quo pulsatur ad baptismale officium nocte et die tota habet ius suum, et usque ad finem missae maioris in Pascha. Canonici basilicae Beati Petri accipiunt .X. libras cerae pro facula de Sabbato sancto, et .III. de balsamo ad pondus, et .III. ampullas maiores et .III. minores, et .III. fanones, et oleum pro crismate. Item domnus papa .X. libras cerae pro agnis. In sancto Laurentio de palatio .I. aquaricia olei et .I. libra cerae et dimidium de olibano per mensem, et in unaquaque ebdomada, quando domnus papa non est Romae, .II. solidi lucenses ostiariis. In Purificatione sanctae Mariae .V. librae cerae et .IIII. denarii pro iuncis. In Annuntiatione totidem. In Dominica palmarum acolitis .XII. denarii pro palmis; In letaniis maioribus .XXVII. librae pro presbyterio crucum, et lectis, et lobiis, episcopis et cardinalibus, et omnibus scholis palatii. Pro elaemosina sanctae Rufinae, et sanctorum Quatuor, et sancti Clementis, et sancti Pancratii .I. aquaricia olei et .V. librae cerae et dimidium de olibano; et in unaquaque ebdomada pro elaemosinis pauperum .XI. solidi lucenses, dum strata currit, extra id quod datur eiectis; et de olibano abundanter serviant beato Petro, et omnia alia iura observent. Sententialibus[66] praefecti, si suspendunt aliquem, .V. solidi; quando decollant, similiter; quando caecant .XII. denarii pro unoquoque oculo; quando truncant aliquod membrum, similiter. In stationibus, quando portant mansionarii crucem, .I. denarius papiensis.

 

DE EBDOMADIBUS QUALITER DIVIDUNTUR PER ORDINES.

45. Certum est, nos canonicos basilice Beati Petri, praeter alias rationes et consuetudines, quas habemus in oblatione missae altaris maioris Beati Petri, de antiqua consuetudine, habere semper decimam epdomadam de .XI. epdomadibus totius anni, quae sic dividuntur: septem primas ebdomadas accipiunt .VII. cardinales Sancti Petri; octavam ebdomadam accipiunt diaconi cardinales, praeter dominicalia totius anni, quae ad eos spectant, excepta Dominica palmarum et Pascha, et nisi forte sit statio; nonam ebdomadam cantores; decimam ebdomadam canonici ecclesiae; undecimam schola basilcae. Qua finita, reincipiunt praedicti cardinales Sancti Petri a capite[67] qui serviunt de pluviali; postea, datis piscibus domno cardinali, dat sextam partem cantoribus et duas de melioribus faculis.

 

DE NOMINIBUS QUINQUE PORTARUM BASILICAE BEATI PETRI APOSTOLORUM PRINCIPIS.

46. In honorem basilicae Beati Petri apostolorum principis scribimus nomina .V. portarum, quae sunt in ingressu beati petri basilice. Quarum media et maior vocatur porta Argentea, quoniam optimo argento tota deargentata fuit et variis picturis a sancto Leone papa .III. depicta. Porta vero quae est iuxta eam, et quae vadit ad sanctum Leonem .VIIII. papam, vocatur porta Raviniana, quoniam antiquitus Ravennates et omnes Lombardi et Tusci de consuetudine per eam intrabant; vel quia Transtiberini per eam intrare solebant; cum Transtiberim civitas Ravennantium vocaretur. Tertia porta iuxta eam, quae vadit ad sanctum Gregorium, vocatur porta Iudicii, quoniam per eam tantum mortui, qui sepelliendi sunt in ecclesia Beati Petri, mittuntur a Domino iudicandi. Ab alia parte supra, porta quae est iuxta portam Argenteam, dicitur porta Romana, quia, ut a nostris maioribus accepimus, Romanae mulieres antiquitus et adhuc frequenter per eam intrant. Porta illa, quae est iuxta eam, et quae vadit per porticale iuxta Veronicam, dicitur porta Guidanea, quoniam guidones, qui ducebant oratores venientes per porticale, quod est iuxta nolarium maius, frequenter per eam intrabant; unde usque ad nostra tempora faculae et cerei ibi vendebantur.

 

DE DIGNITATIBUS BEATI PETRI BASILICAE.

47. In paradiso Sancti Petri est cantarum, quod fecit fieri Simachus papa, columpnis porfireticis ornatum. Quae nimirum columpnae tabulis marmoreis cum grifonibus conexae [sunt], pretioso caelo aeneo coopertae, cum floribus et delphinis deauratis, aquas fundentibus. In medio vero huius cantari est pinea aenea, quae fuit coopertorium cum sinnio[68] aeneo et deaurato super statuam Cibelis[69], matris deorum, in foramine Pantheon. In qua videlicet pinea, subterranea fistula plumbea subministrabat aquam ex forma Sabbatina, quae toto tempore plena praebebat[70] aquas, per foramina nucum, omnibus indigentibus ea, et per subterraneam fistulam quaedam pars fluebat ad balneum imperatoris iuxta aguleam[71].

 

DE EADEM RE.

48. In cortina Beati Petri, scilicet in platea ante gradus, est quoddam cantarum cum conca porfiretica, quod construi fecit praenominatus Simachus papa ad crismatis unctionem in secunda feria post Pascha.

 

DE EADEM RE.

49. In eadem platea ante ecclesiam Beati Petri, videlicet iuxta ecclesiam Sanctae Mariae Virgariorum, est quodam aliud cantarum, in quo de consuetudine schola virgariorum praeparat lectum domno papae, in letania maiori venienti ad Sanctum Petrum.

 

DE EADEM RE.

50. In Naumachia iuxta ecclesiam Sanctae Mariae in Traspadina est sepulchrum Romuli, quod vocatur Meta, quae fuit miro lapide tabulata; ex quibus opus gradum Sancti Petri peractum fuit. Haec habuit circa se plateam tiburtinam .XX. pedum cum cloaca et floiali suo; habuit quoque circa se therebinthum Neronis tantae altitudinis, quantum et castellum adriani imperatoris, miro lapide tabulatum. Quod aedificium rotundum fuit, cum duobus geronibus, sicut castrum; quorum labia erant cooperta tabulis lapideis pro stillicidiis. Et iuxta hoc aedificium crucifixus fuit beatus Petrus apostolus.

 

DE EADEM RE.

51. Est et castellum, quod fuit memoria adriani imperatoris, sicut legitur in sermone sancti papae Leonis de festivitate sancti Petri ubi dicit: «Memoria adriani imperatoris mirae magnitudinis templum constructum», quod totum lapidibus coopertum et diversis historiis est perornatum. In circuitu vero cancellis aeneis circumsaeptum, cum pavonibus aureis et tauro enea; ex quibus pavonibus duo fuerunt de illis, qui adhuc sunt in cantaro paradisi Beati Petri. In quatuor partes huius templi fuerunt quatuor caballi aenei deaurati. In unaquaque fronte portae aeneae. In medio giro fuit sepulchrum porfireticum, quod nunc est Lateranis, in quo sepultus est Innocentius papa .II.; cuius coopertonum est in paradiso Beati Petri super sepulchrum Praefecti.

 

QUANDO ORNATUR LECTORIUM BEATI PETRI.

52. In memoriam posterorum scribimus, nos canonici basilicae Beati Petri, in quibus noctibus lectorium eiusdem basilicae de consuetudine ornatur mappula et faculis duarum librarum a confessione traditis, videlicet: dominica de Gaudete, Natale Domini, Epyfania, Septuagesima, Quinquagesima, cathedra sancti Petri, in dedicatione altaris facta a papa Calixto, dominica de Passione, dominica Palmarum, feria .IIII. post Palmas, in Caena Domini, Parasceve, Sabbato sancto, Pascha, feria .II. post Pascha, dominica de Pastor bonus, in Ascensione Domini, Pentecoste, festum beati Petri, Octava eiusdem, in Assumptione beatae Mariae, in Letaniis maioribus, in dedicatione basilicarum Petri et Pauli, in festo Omnium Sanctorum.

 

DONATIO CAROLI IMPERATORIS.

53. Quantam reverentiam, quantam dilectionem totus orbis terrarum, Huic sacrosanctae basilice beati Petri exhibeat, quantumque christianissimus Romanorum imperator. Carolus eam ditaverit et honoraverit, in vita beatae recordationis domni adriani I papae manifestissime indicatur; nam donationem beato Petro et eius successoribus per capellanum et notarium suum Aetherium religiosum et prudentem virum laetus fecit. In qua concessit praenominato pontifici domno adriano et eius successoribus in perpetuum has urbes et castella, id est a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardone, idest in Vereto, deinde in Parma, deinde in Regio, et exinde in Mantua atque Montem Silicis; simul et universum exarchatum Ravennantium, sicut antiquitus erat, atque provincias Venetiam et istriam; nec non et cunctum ducatum Spoletanum seu Beneventanum. Factaque eadem donatione propria sua manu eam ipse imperator corroborans, universos episcopos, abbates, duces et grafiones in ea ascribi fecit. Quam nimirum chartam donationis, prius super altare beati Petri superius et postmodum intus in sancta eius Confessione ponentes, tam ipse Francorum tex quamque eius principes beato Petro et eius vicario sanctissimo adriano papae sub terribili sacramento sese omnia conservaturos quae in eadem charta donationis continentur promittentes traddiderunt. Apparem[72] quoque ipsius donationis per eundem Aetherium ascribi faciens intus super corpus beati Petri, sub istis evangeliis positis, pro firmissima cautela et aeterna nominis sui ac regni Francorum memoria, propriis suis manibus posuit. Aliaque eiusdem donationis exempla per scriniarium sanctae Romanae Ecclesiae ascripta[73], eius excellentia secum deportavit. Et ideo, ut putamus, in memoriam tam magnificae donationis, nomina civitatum, quae praenominatus Romanorurm imperator huic sacrosanctae ecclesiae contulit, in portis aeneis, quae super gradus Beati Petri fuerunt, videlicet in introitu ecclesiae Sanctae Mariae inter turres, argenteis litteris annotata fuerunt, sicut nos vidimus et saepe cum fratribus nostris legimus.

 

DE FESTIVITATIBQS IN QUIBUS DOMNUS PAPA DEBET CORONARI.

54. Heae sunt festivitates in quibus domnus papa debet coronari: in festo videlicet sanctorum Quatuor Coronatorum; in festivitate sancti Martini papae, ubi dicitur titulus Equitii; in festo sancti Clementis; in dominica de Adventu ad Sanctam Mariam in Praesepe; in dominica de ierusalem ad Sanctam Crucem; in dominica de Gaudete ad Sanctum Petrum; in Nativitate Domini; in festo sancti Stephani; in epiphania Domini ad Sanctum Petrum; in dominica Laetare ierusalem; in Pascha; in .II. feria post Pascha ad Sanctum Petrum; Nota quia semper cum domnus papa coronatur ad Sanctum Petrum accipiunt canonici pro presbiterio .VIII. solidos lucenses et .X. solidos pro vestario; in dominica Ego sum Pastor bonus; in Ascensione Domini; in Pentecoste; in festivitate sancti Petri; in festivitate sancti Silvestri; in adniversario suo.

 

DE NOCTURNIS STATIONIBUS.

55. Heae sunt nocturnales stationes Sancti Petri: dominica de Gaudete; epiphania; Ascensio Domini; Pentecostes; festivitas sancti Petri et octava eius; festivitas sancti Andreae. In unaquaque istarum stationum scholae palatii, cardinales scilicet presbiteri, diaconi cardinales, subdiaconi, cantores, regionarii, acoliti debent habere .V. solidos danariorum papiensium de altari[74] beati Petri pro caenatica; archidiaconus debet accipere .XVIII. denarios papienses pro bis qui cantant responsoria, qui etiam denarii per manus suas expenduntur his qui incipiunt responsoria. Si vero curiales non interfuerint officiis, canonici ecclesiae habent praedictos denarios, quoniam ipsi faciunt officium, et ad missam medietatem altaris praedictae scholae habent inter se et cappellanos domni papae usque ad finem missae. Canonici vero Beati Petri .XII. solidos accipiebant antiquitus, sed modo habent .VII. solidos lucenses per stationem. Si vero absens fuerit domnus pontifex, et venerit cardinalis solus cantare missam, in quarumque statione totam medietatem altaris predictae scholae habent; cardinalis vero qui cantat missam, habet .III. partem oblationis. Sed si habet aliquem socium cardinalis, non fit ita, sed oblatio, sicut mos est, communiter dividatur per scholas.

 

DE DIURNIS STATIONIBUS SANCTI PETRI.

56. Heae sunt Sancti Petri diurnae stationes: in omnibus sabbatis quatuor temporum; in dominica de Quinquagesima; dominica de Passione; feria .II. post Pascha; dominica Ego sum Pastor bonus; in letaniis maioribus [Nota quia in hac statione habent canonici pro presbiterio .VIII. solidos lucenses et .X. solidos pro vestario]; in dedicatione basilicarum Petri et Pauli; in cathedra. In unaquaque harum stationum accipiunt scholae .V. solidos denariorum papiensium et oblationem; sed domnus pontifex accipit per camerarium suum .XX. solidos denariorum papiensium. In nocturnis stationibus, quando accenduntur retia, et in diurnis, quando accenduntur .IIII.. Beatae quoque recordationis domnus Calixtus papa II, quoniam decorem domus Domini, sicut propheta, plurimum dilexit, altare beati Petri, quod nimia vetustate et lapidum percussionibus quodammodo violatum videbatur, optimis marmoribus vestivit et decoravit; et in festo Annuntiationis beatae Mariae cum toto concilio lapidem altaris satis honorifìce et devote consecravit. In qua videlicet consecratione praedictus domnus papa Calixtus, sicut invenimus in libris nostris scriptum et a maioribus nostris accepimus, fecit remissionem ad eam devote venientibus trium annorum annualiter et cancellis ferreis, ut apparet, praedictum sacrosanctum altare circumsaepsit. Candelabra quoque argentea magna ad ornatum eius ante altare posuit. Cortinis optimis et magnis ecclesiam adornavit. Innocentius papa II ad ornatum altaris beati petri fecit fieri magnam crucem argenteam pensantem .C. libras, et deauratam posuit iuxta altare beati Petri manu dextera. Renovavit etiam crucem stationalem, quae vadit per stationes, et beati Petri altare optimis et deauratis vestibus vestivit. Porticum quoque Beati Petri usque ad Sanctam Mariam in Traspadinam novis trabibus restauravit, et ex magna parte novis et optimis tegulis cooperuit. Condidit quoque privilegium, in quo concessit canonicis basilicae beati Petri medietatem omnium ministeriorum, idest omnium altarium, quae sunt in ecclesia Beati Petri et Sanctae Mariae in Turri, praeter altare sancti Leonis .VIIII. papae.

 

QUO TEMPORE CORPORA SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI A GRAECIS DE SEPULTURIS SUIS FURATA SINT ET UBI SEPULTA.

57. Elapsis a passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli ducentis fere et quinquaginta annis, dum a Graecis corpora eorum de sepulturis suis ad Orientem ferenda tollerentur, videlicet corpus beati Petri de Vaticano Naumachiae, et corpus beati Pauli de orto[75] Lucinae, ubi nunc est fabricata eius ecclesia, extitit terremotus nimius et cucurrit populus Romanus et comprehenderunt eos in locum qui dicitur Catacumba, via Appia, miliario tertio ab urbe Roma; et ibi custodita sunt corpora anno uno et mensibus .VII., quousque fabricarentur loca, in quibus fuerant posita corpora eorum; et illuc revocata sunt cum gloria ymnorum. Corpus scilicet beati Petri per papam Cornelium, et positum in Vaticano Naumachiae. Beati vero Pauli corpus, per Lucinam Christi famulam, secundo ab Urbe miliario, in proprio eiusdem Lucinae praedio, in via Ostiensi[76]. Dehinc decursis, ut diximus, ducentis fere et .L. annis, cum divina clementia Dei Ecclesiae suae pacem condonare decrevisset, Constantinum Augustum misericors Deus providentia sua lepra percussit. Hic itaque Augustus, cum per revelationem divinam commonitus, Silvestrum papam[77] a monte Soractim ascivisset, atque per eius praedicationem credens in Christo, baptismatis unda perfusus esset, continuo ab eius corpore universus languor fugatus est. Moxque per universum orbem templa paganorum claudi imperans, christianis copiam divina construendi domicilia concessit. Tunc cum ipse per loca singula plurima Christo sacraria construxisset, Romae templum Apollinis, quod Vaticanum appellabatur, in divinum versum oraculum, beati Petri nomine dedicavit. Ibique eius sacratissimum corpus summa cum exaltatione locavit; ac ne unquam a quolibet tam pretiosus exinde thesaurus possit auferri, circa loculum ipsum, quo beatum corpus continetur, tantum aeris ciprique liquorem praecepit effundi, ut ex omni undique latere, et tam supra quam subter, ad .V. pedum crassitudinem[78], vastam molem efficeret; quae non solum minime rescindi, sed nec de loco quidem ullo modo moveri possit. Super aes autem ipsum posuit crucem ex auro purissimo .CL. librarum. Pari etiam modo beatissimi quoque Pauli corpus venerabile in basilica, quam ipse eius in honore contruxerat, sepelivit. Ad quorum sacra vestigia dum de toto undique mundo fideles concurrunt, effectum. Praestante [79] domino nostro Ihesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.