Capitolium (1237)

Transcription: 

Capitolium

† Cesaris Augusti Friderici, Roma, secundi
dona tene: currum perpes in Urbe decus.
Hic Mediolani captus de strage triumphos
Cesaris ut referat, inclita preda, venit:
hostis in opprobrium pendebit, in Urbis honorem
mictitur; hunc Urbis mictere iussit amor [*].