ANNO DOMINI MCCLXXXXVI INDICTIONE XIII MENSE / SEPTEMBRIS TEMPORE SANCTISSIMI DOMINI BONIFACII / PAPE VIII MAGNIFICI VIRI D(OMINI) PETRUS STEPHANI ET / ANDREAS ROMANI DE REGIONE TRANSTIBERIM SENA/TORES URBIS PERFECERUNT ISTUD LOICUM DE FRUCTIBUS CA/MERE URBIS
ROMA, SENATORES, MANDAT, SI VULTIS, HONORES
HAEC CUSTODIRI, SE FERTILITATE POTIRI.
IUSTITIA LETA SIT, PLEBS ET PACE QUIETA,
SUPPLICIO DIGNOS CUNCTOS PUNITE MALIGNOS;
DIGNAQ(UE) MAIORES COMPESCAT POENA MINORES;
SIT VOBIS CURAE CAMERAE DEFENDERE IURA;
ET PUPILLORUM DEFENSORESQ(UE) DOMORUM
SITIS SACRARUM, SIC PAUPERIS ET VIDUARUM,
PARTIBUS AUDITIS VOS RESPONDERE VELITIS,
LITES FINITE CITO, SED DECERNITE RITE.
SCRIPTA, SUPER QUAE SUNT, FECERUNT QUI MODO PRAESUNT,
OMNIPOTENS QUARE DEUS HOS SEMPER TUEARE.
TRANSTIBERIM GAUDE, QUIA CIVES SUNT TIBI LAUDE
HI DUO SOLEMNI DIGNI, FAMAQ(UE) PERENNI.
Capitolium
Anno Domini MCCLXXXXVI, indictione XIII, mense Septembris, tempore sanctissimi domini Bonifacii pape VIII, magnifici viri domini Petrus Stephani et Andreas, Romani de regione Transtiberim, senatores Urbis, perfecerunt istud lo[i]cum de fructibus Camere Urbis.
Roma, senatores, mandat, si vultis, honores
haec [an heic?] custodiri, se fertilitate potiri;
Iustitia leta sit, plebs et pace quieta;
supplicio dignos cunctos punite malignos
dignaque maiores [an maiorum?] compescat poena minores;
sit vobis curae Camerae defendere iura
et pupillorum defensoresque domorum
sitis sacrarum, sic pauperis et viduarum
partibus auditis vos respondere velitis;
lites finite cito, sed decernite rite.
Scripta super quae sunt fecerunt qui modo praesunt,
Omnipotens quare Deus hos semper tueare.
Transtiberim gaude, quia cives sunt tibi laude
hi duo solemni digni famaque perenni [*].