Sancta Crux in Ierusalem (1003)

ANNO DOMINI MIII TEMPORE OTTHONIS III SYLVESTER PAPA II /QVI FVERAT ANTEA EIVSDEM OTTHONIS PRAECEPTOR NON SATIS / RITE FORSAN PONTIFICATVM ADEPTVS A SPIRITV PRAEMONITVS / QVA DIE HIERVSALEM ACCEDERET SE FORE MORITVRVM / NESCIENS FORTE HOC SACELLVM ESSE HIERVSALEM SECVN/DVM SVI PONTIFICATVS ANNO QVINTO STATVTA DIE REM / EIC DIVINAM FACIENS IPSA DIE MORITVR . EO TAMEN / DIVINA GRATIA ANTE COMMVNIONEM CVM SE IAM / TVNC MORITVRVM INTELLEXISSET PROPTER DIGNAM / POENITVDINEM ET LACRYMAS AC LOCI SANCTITATEM / AD STATVM VERISIMILEM SALVTIS REDVCTO: RESERA/ TIS ENIM POST DIVINA POPVLO CRIMINIBVS SVIS ET / ORDINATIONE PRAEMISSA VT IN CRIMINVM VLTIONEM / EXANIME CORPVS SVVM AB INDOMITIS EQVIS PER VRBEM /QVAQVA VERSVM DISCVRRENTIBVS TRAHERETVR ET IN/HVMATVM DIMITTERETVR NISI DEVS SVA PIETATE ALIVD / DISPONERET EQVISQVE POST LONGIOREM CVRSVM INTRA / LATERANAM AEDEM MORATIS ISTHIC AB OTTHONE / TVMVLATVR . SERGIVSQ(VE) III . SVCCESSOR MAVSOLEVM /DEINDE EXPOLITIVS REDDIDIT . SVNT QVI DICVNT HISTORICO / REFERE(N)TE VINCENTIO ASYLVM ROMAE QVOD PRIMVM / INTER DVOS LVCOS TARPEIVM ET PALATINVM IMPVNITA/TI VIRORVM ET FOEMINARVM ROMVLVS DICAVERAT AV/CTA VRBE EX CAELIO MONTE PER TVLLVM HOSTILIVM / III . ROMAN(ORVM) . REGEM AD FINEM IPSIVS MONTIS INTRA / VRBIS POMERIVM TRANSLATVM FVISSE EX IPSO FERME / LOCO VBI NVNC BASILICAM HIERVSALEM CONSTRV/CTAM CERNIMVS VT VBI OLIM FVERAT FLAGITIIS / IMPVNITAS IBI SVB CHRISTO ACCEDENTIBVS OMNIVM / PECCATORVM VENIA TRIBVATVR

Transcription: 

Sancta Crux in Ierusalem

Anno Domini MIII, tempore Otthonis III Sylvester papa II, qui fuerat antea eiusdem Otthonis praeceptor, non satis rite forsan pontificatum adeptus, a spiritu praemonitus qua die Hierusalem accederet se fore moriturum, nesciens forte hoc sacellum esse Hierusalem secundum, sui pontificatus anno quinto statuta die rem ‹h›eic divinam faciens ipsa die moritur, eo tamen divina gratia ante communionem, cum se iam tunc moriturum intellexisset, propter dignam poenitudinem et lacrymas ac loci sanctitatem ad statum verisimilem salutis reducto. Reseratis enim post divina populo criminibus suis et ordinatione praemissa ut in criminum ultionem exanime corpus suum ab indomitis equis per urbem quaqua versum discurrentibus traheretur et inhumatum dimitteretur, nisi Deus sua pietate aliud disponeret, equisque post longiorem cursum intra Lateranam aedem moratis, isthic ab Otthone tumulatur, Sergiusque III successor mausoleum deinde expolitius reddidit. Sunt qui dicunt, historico referente Vincentio, asylum Romae, quod primum inter duos lucos, Tarpeium et Palatinum, impunitati virorum et foeminarum Romulus dicaverat, aucta Urbe ex Caelio monte per Tullum Hostilium III Romanorum regem ad finem ipsius montis intra urbis pomerium translatum fuisse, ex ipso ferme loco ubi nunc Basilicam Hierusalem constructam cernimus, ut ubi olim fuerat flagitiis impunitas, ibi sub Christo accedentibus omnium peccatorum venia tribuatur [*].