Sancta Lucia Quattuor Portarum (Santa Lucia della Tinta) (1278)

Transcription: 

Sancta Lucia Quattuor Portarum (Santa Lucia della Tinta)

† Nicolaus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis priori et capitulo ecclesie Sancte Lucie quatuor portarum de Urbe salutem et apostolicam benedictionem. Lucia virgo inter sanctitatis merita, quibus prelucet, in alimoniis ministrandis pauperibus per patrimonii proprii dispensationem assiduam adhuc sub caduce carnis velamine latitans fieri studuit lucis exemplum. Haec quoque virgo sapiens, una de numero prudentum, cum quibus ad clamorem medie noctis factum silentio expergefacta surgens a somno et in vase suo sumpto secum oleo et aptata lampade obviam sponso esiens venienti, cum ipso denique ad nuptias perpetuas meruit introire. Quare ad eiusdem virginis honorandam memoriam et gloriam venerandam plurimum Domini per spiritualia munera cupimus excitare, non dubii quin in sanctorum honoreficentiis maiestas honoretur eterna et per consequens pro caduco retribuatur eternum. Ut igitur ecclesia vestra ipsius virginis nomine insignita, quam nimia vetustate consumpta dilectus filius magister Iohannes Romanutii, ipsius ecclesie canonicus, litterarum nostrarum corrector, ut asseritur, in fabricam novam obtentu perennis retributionis erexit, frequentia honoretur fidelium et circa eam querentium Dominum tanto ferventius devotio ferveat quanto habundantius spirituales thesauros ibidem reperient, in celesti Ierusalem sibi penitere profuturos, omnibus vere penitentibus et confessis qui ad eandem ecclesiam in festivitate eiusdem virginis Lucie ac in anniversario die dedicationis eiusdem ecclesie et per octo dies easdem festivitatem et diem dedicationis immediate sequentes nec non a dominica Dominice passionis usque ad diem resurrectionis Domini singulis diebus devote accesserint annuatim, omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, unum annum et quadraginta dies de iniuntis sibi penitentiis misericorditer relaxamus. Postea vero dominus papa iterato concessit in dedicatione ipsius ecclesie unum annum et quadraginta dies usque ad Pasca, cotidie archiepiscopi autem et episcopi consecrantes ipsam ecclesiam quilibet eorum unum annum et quadraginta dies usque ad octavam Pasce concesserunt. Datum Rome, apud Sanctam Mariam Maiorem, II idus Ianuarias, pontificatus nostri anno secundo [*].