Sancta Maria in Via

Transcription: 

Sancta Maria in Via

Anno a partu Virginis MCCLVI, Alexandro IV Pontifice Maximo sedente, in hac aede, quae erat olim domus Petri Capoccii cardinalis, miraculum universo orbi Romaeque praecipuue notum accidit. Nocte enim aqua putei in stabulo istius domus adeo se extulit exundavitque ut qui in eo manentes pene emergerentur. Novitate rei exterriti domestici famuli et causa diligenter investigata, aquam ex ore putei redundare in eoque lapidem siliceum, in quo beatae Virginis Mariae imago depicta erat, supernatare conspexerunt, cumque illum extrahere non valerent, omnia cardinali Petro retulerunt, qui statim huc se contulit Deoque confisus summa humilitate lapidem extraxit cunctaque pontifici enarravit, qui re bene discussa et veritate comperta, stabulum commutare in ecclesiam decrevit. Itaque populo Romano publicis supplicationibus indictis, in quibus venerabilis iste lapis ipso pontifice comitante efferebatur, in hoc ipso loco et prope hunc ipsum puteum reposuit et ecclesiam extruxit nuncupatam Santa Maria in Via. In hoc autem puteo multorum reliquias sanctorum et praesertim de petra putei patriarchae Iacob, in quo Dominus noster Iesus Christus resedit, dum mirabile illud colloquium cum beata Photina Samaritana habuit, reponi mandavit, cum autem in potu huius aquae intercessione sanctissimae Virginis gratia sanitatis in aegrotos in dies magis magisque per tot saecula continuaretur .