Sancta Maria Maior (1364)

NOBILIS DOMINI NICOLAE CAPOCIENI
HIC IACET CORPUS EXORTUM DE CAPOCINIS.
QUI SPERNENS VITIA CHRISTO VIXIT AB EIUS ORTU.
ITAQUE CONTINUANS AD MORTEM USQUE PEREGIT,
ECCLESIAM ROMANAM OMNIMODE IUSTE DEFENDENS,
TAM CONTRA BAVARUM, QUAM CONTRA IMPIOS OMNES.
UNDE AUDEMARI BEATI PRAEPOSITURAM,
IN QUA CAPELLANIAM MAGNIFICE TENENS DITAVIT,
ET EPISCOPATUM VERCELLI ET CARDINALATUM
TITULO VITALI, CERTE ALMI ET PRAESULAREM:
SED CARDINALATUM OBTINUIT THUSCULANAE,
PERUSIOQUE FUNDAVIT MONACHORUM VIGINTI QUINQUE
CONVENTUM, ET SCHOLAM SCHOLARIUM BIS PRAEFATORUM,
IN AVENIONE LITIGANTES REGEBAT IN AEDE,
VIVENS ABSTINENTIA, PORTAVIT CILICIUMQUE,
IN ECCELSIA FUNDAVIT HAC CAPELLAM CAPELLANORUM.
TER Q(UI‹N›)T(VS) DE SUIS PATERNIS ATQUE BONIS . . . . . .
HIC UT IN SACRIS DOCTUS ET UTROQUE IURE PERITUS,
HABERE QUOD POTERAT PAUPERIBUS IPSE DABAT;
SED MIGRAVIT AD CHRISTUM EIUS ANIMA SIC BEATA
MILLE TERC(ENTUM) ANNO, SEXAGINTA ET DUO QUATER.
MARMORE CONSCRIPTA FIRMAT HIC SE SCIVISSE MATHAEUS
PICTOR, QUARE PER DICTA LAUDETUR OPERA DEUS.

Transcription: 

Sancta Maria Maior

Nobilis domini Nicolae Capocieni
hic iacet corpus exortum de Capocinis,
qui spernens vitia Christo vixit ab eius ortu
itaque continuans ad mortem usque peregit,
Ecclesiam Romanam omnimode iuste defendens
tam contra Bavarum quam contra impios omnes,
unde Audemari beati praeposituram,
in qua capellaniam magnifice tenens ditavit,
et episcopatum Vercelli et cardinalatum
titulo Vitali certe almi et praesularem,
sed cardinalatum obtinuit Thusculanae
Perusioque fundavit monachorum viginti quinque
conventum et scholam scholarium bis praefatorum.
In Avenione litigantes regebat in aede;
vivens abstinentia portavit ciliciumque,
in ecclesia fundavit hac capellam capellanorum
ter quater de suis paternis atque bonis . . . . . .
Hic, ut in sacris doctus et utroque iure peritus,
habere quod poterat pauperibus ipse dabat.
Sed migravit ad Christum eius anima sic beata
mille tercentum anno, sexaginta et duo quater.
Marmore conscripta firmat hic se scivisse Mathaeus
pictor, quare per dicta laudetur opera Deus [*].