Sancti Quatuor Coronati (1111)

Transcription: 

Sancti Quatuor Coronati

† Beatus Leo III papa pariter sub hoc sacro altari recedens collocavit corpora sanctorum martirum Claudii, Nicosti, Simproni, Cost. et Simp. et hii [sic] fratrum Severi, Severiani, Carpofori et Victorini, Marii, Audifax, Cabba, cum Felicissimo et Agapito, Yppolito quidem cum sua familia numero X et VIII, Aquilini et Prisci, Arsei, Aquini, Narcisi et Marcellini, Felicis, Simetrii, Candidae atque Paulinae, Anastasii et Felicis, Apollionis et Benedicti, Venantii atque Felicis, Diogenis et Liberalis, Festi et Marcelli atque Superantii, Pudentianae et Benedicti, necnon capita sanctorum Proti sanctaeque Ceciliae, sancti Alexandri sanctique Xisti et sancti Sebastiani atque sacratissime virginis Praxedis et alia multa corpora sanctorum, quorum nomina Deo sunt cognita.

† Anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi millesimo centesimo XI, indictione III, V idus Iunii, dominus papa Paschalis secundus, XII pontificatus sui anno, iusit [sic] cavare sub altare quod prius combustum et confractum fuerat, et invenit duas concas, unam porphereticam et aliam ex proconisso, in quibus erant recondita sacra corpora supradictorum santorum [sic]; in tertia vero die iusit undique munire concas et desuper altare renovare ad memoriam et onorem sanctorum et laudem Domini nostri Ihesu Christi [*].