Sanctus Blasius (1072)

Transcription: 

Sanctus Blasius

† Hoc fuit inceptum renovari tempore templum
urbis Alexandri Romane presulis almi,
annus erat cuius duodenus et ipse secundus,
annus millenus geminus tunc septuagenus,
tempore quo Verbum concepit Virgo supernum,
annus in Augusto currebat mense perhusto,
sexta dies dena fuerant, indictio dena,
abbas Dominicus meritis et nomine dignus
iste domum quidem cepit, complevit et idem,
condidit hic dignum crucis et venerabile lignum
et vestem Domine Genetricis quippe Marie,
Andree, sancti Blasii Darieque Crisanti,
pape Silvestri, Dionisii nec ne Severi,
Honorii, Stephani, Marci Marcelliqueani,
Tranquillini, Nicostrati Cesarique,
hac Aquile, Nerei vel Achillei vel Erasmi
atque Caterine seu sanctorum XL,
sancte Cecilie, Prisce Zoesque Sophye.
He sunt relliquie quibus almus fit locus iste
nec non multorum nescimus nomina quorum;
Felicissimus, Agapitus simul et Callistus,
hi quoque iam dictis sotiantur denique sanctis [*].