Sanctus Gregorius (1376)

D . O . M . / IOANNES PAVLVS D(OMI)NI ANGELI CAPISVCCHII / DECEDENS EX HAC VITA ANNO DOMINI / MILLESIMO TRICENTESIMO SEPTVAGESIMO / SEXTO DIE VERO VIGESIMA QVINTA MENSIS / AVGVSTI DELEGAVIT HVIC SACRO MONA/STERIO MOLENDINVM SITVM SVPRA / MARANAM HAC CONDITIONE VT IBIDEM / SINGVLO QVOQVE EBDOMATE SVP(ER) ALTARI / SANCTI NICOLAI BINE CELEBRARENTVR MISSE / DE ORDINATIONE AVTENTICA R. P. D. FIO/RIAMONNIS BROGNOLI ABBATIS FIAT AN/NVATIM IN DIE OBITVS EIVSDEM ET OFFICIVM / SOLEMNE PRO ANIMA IPSIVS DEMORTVI

Transcription: 

Sanctus Gregorius

Deo Optimo Maximo. Ioannes Paulus domini Angeli Capisucchii, decedens ex hac vita anno Domini millesimo tricentesimo septuagesimo sexto, die vero vigesima quinta mensis Augusti, delegavit huic sacro monasterio molendinum situm supra maranam, hac conditione ut ibidem singulo quoque ebdomate super altari sancti Nicolai bine celebrarentur misse. De ordinatione autentica reverendi patris domini Fioriamonnis Brognoli abbatis fiat annuatim in die obitus eiusdem et officium solemne pro anima ipsius demortui [*]