Sanctus Iohannes Lateranensis
† Hoc fuit inceptum renovari tempore templum
Urbis Alexandri Romane presulis almi,
annus erat cuius duodenus et ipse secundus,
annus millenus geminus tunc septuagenus,
tempore quo verbum concepit Virgo supernum,
annus in Augusto currebat mense perhusto,
sexta dies dena, fverat indictio dena;
abbas Dominicus meritis et nomine dignus
istam domum que vides cepit, complevit et idem.
Condidit hic lignum crucis venerabile dignum
et vestem dive genitricis, quippe Marie,
Andree, sancti Blasii Darieque Chrisanti,
pape Silvestri, Dionisi nec ne Severi
et Honorii, Stefani, Marci, Marcelliqueani
et Tranquillini, Nicostrati Cesariique
hac Aquile, Nerei vel Achillei vel Erasmi
atque catervas sanctorum XL
et sancte Cecilie, Prisce Zoesque, Sophie.
Et hee sunt reliquie quibus almus fit locus iste
nec non multorum nescimus nomina quorum.
Felicissimus, Agapitus simulque Calistus:
hii quoque iam dictis sociantur denique sancti [*]s.
Sanctus Iohannes Lateranensis (1072)
Transcription: