Sanctus Iohannes Lateranensis
† Gregorius episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Super universas orbis ecclesias Romanus pontifex a Domino constitutus circa ea de quibus dubitari dicitur, ut evitari possint quecunque dispendia, declarationis, ubi expedit, sue provisione adicit, prout fore conspicit oportunum. Sane dudum, dum minori fungebamur officio, percepimus quod de ecclesia Lateranensi, quam clare memorie Constantinus, fidelissimus imperator, in Lateranensi palatio suo ibi miraculose [niraculose marmor] mundatus [mundad marmor] a lepra et sacri baptismatis forte [exspectes fonte] renatus, construxit sub vocabulo Salvatoris, sta[ta]tuens quod extunc libera esset unicuique potestas per urbem et orbem ecclesias construendi, quod antea imperialis pro‹h›ibitio inhibebat, a quibusdam curiosis dubitabatur ac etiam in presenti in dubium revocatur si ipsa in urbe et orbe terrarum preeminentie [preeminentu marmor] et honoris prerogativam a Romana ecclesia et a cuncits Christicolis obtinere debeat. Pociorem nos igitur volentes huic dubio finem imponere et super hoc amputare materiam hesitandi, auctoritate Apostolica tenore presentium declaramus, decernimus ac etiam diffinimus sacrosanctam Lateranensem ecclesiam, precipuam sedem nostram, inter omnes alias urbis et orbis ecclesias ac basilicas, etiam super ecclesiam seu basilicam principis Apostolorum de urbe, supremum locum tenere eamque de iure maiorem esse omnibus aliis ecclesiis ac basilicis supra dictis, ac super omnes et singulas prefatas ecclesias et basilicas prioritatis, dignitatis et preminentie honore letari. Et siquid contra huiusmodi nostram declarationem, determinationem ac diffinitionem a quoquam quamvis autoritate scienter vel ignoranter attemptatum fuerit, id irritum decernimus et inane. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre declarationis, constitutionis et diffinitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Avinione, X° kl. Februarii, pontificatus nostri anno secundo [*].
Sanctus Iohannes Lateranensis (1372)
Transcription: