Sanctus Iohannes Lateranensis

Transcription: 

Sanctus Iohannes Lateranensis

† Hec basilica Salvatoris Domini nostri Iesu Christi Sanctique Iohannis Baptiste atque beati Ioannis Evangeliste hiis sacrosanctis ac venerabilibus sanctuariis insignita consistit: in primis hoc altare ligneo quod sancti Dei pontifices et martires ab apostolorum tempore habuerunt, in quo per criptas et diversa latibula missas celebrabant persecutionis rabie imminente, super quo desuper est mensa Domini, in qua Christus cenavit cum discipulis in die caenae; in hoc autem [in] altari fuit de sanguine et aqua de latere Christi ampulle due; item est ibi de cuna Christi, tunica inconsutilis et purpureum vestimentum eius; item sunt ibi sudarium quod fuit super caput eius et linteum unde pedes discipulorum lavit; item de quinque panibus ordeaciis; item de cineribus et sanguine sancti Iohannis Baptiste et cilicium eius, de pilis camelorum, de manna sepulchri sancti Iohannis Evangeliste et tunica eius et etiam pars catene cum qua ligatus venit ab Efeso, forcipes cum quibus tonsus fuit de mandato Cesaris Domitiani. Sub isto nempe altari est arca federis, in qua sunt due tabule testamenti, virga Moysi et virga Aaron; est ibi candelabrum aureum et thuribulum aureum thxmiamate [exsp. thymiamate] plenum et urna aurea plena manu et de panibus propositionum. Hanc autem arcam, cum candelabro et hiis que dicta sunt, cum quatuor presentibus columpnis Titus et Vespasianus a Iudeis asportari fecerunt de Hierosolima ad Urbem, sicut usque hodie cernitur in triumphali fornice qui est iuxta ecclesiam Sancte Marie Nove ob victoriam et perpetuum munumentum eorum a senatu populoque Romano positus[*].