Sanctus Iohannes Lateranensis

QUI FOETIDAM DEDIT ESCA LEPRAM VIRIQUE PEROSAM
ET MACULATA FIDES MULTA CUM FECE LUTOSAM
CONSTANTINUS AIT PUEROS PIETATE TRUCIDAM
IMPIA LEX PIETATE DATUR MIHI SUBDERE TERRAM
STANT PETRUS ET PAULUS SILVESTRI SUSCIPE NORMAM
ERECTAM FIDEM SANCTISSIMA FONTE RENATAM
AC PER TRANSVERSOS MONTES COLLESQUE FUGATAM
LIBERAT ILLE COELIS TENET URBIS PAPA CORONAM
INDE PRIOR GENEROSA MATER BASILICA PRAESENS
FACTA FUIT STABILIS QUAMVIS LACERATA PER HOSTES
TANDEM CONVALUIT RUSTICAM RELINQUENDO CATERVAM
PAPA BONIFACIUS VENIENS OCTAVUS IN EAM
AUXIT POSUIT DE MULTIS NOBILE GERMEN
QUI NOVA PROGENIES IPSO FAVENTE SUBACTI
SIC FUGIANT VITIUM QUOD NON SCIANT CAVERE VETUSTI
HI SUNT SCRIPTARUM CUSTODES RELIQUIARUM
SICSUNT MISSARUM FACTARUM A DEO RERUM

Transcription: 

Sanctus Iohannes Lateranensis

Qui foetidam dedit esca lepram virique perosam
et maculata fides multa cum fece lutosam
Constantinus ait “Pueros pietate trucidam,
impia lex pietate datur mihi subdere terram”.
Stant Petrus et Paulus: “Silvestri suscipe normam”.
Erectam fidem sanctissima fonte renatam
ac per transversos montes collesque fugatam
liberat ille; coelis tenet urbis papa coronam.
Inde prior generosa mater basilica praesens
facta fuit stabilis, quamvis lacerata per hostes,
tandem convaluit rusticam relinquendo catervam.
Papa Bonifacius veniens octavus in eam
auxit, posuit de multis nobile germen,
qui nova progenies ipso favente subacti
sic fugiant vitium quod non sciant cavere vetusti.
Hi sunt scriptarum custodes reliquiarum,
sic sunt missarum factarum a deo rerum [*].