Sanctus Laurentius in Lucina
Anno Domini MCXII, indictione V, mense Octvbri, die XV, anno vero XII dompni Paschalis II pape, quidam presbiter huius ecclesie nomine Benedictus ducens secum quosdam laicos adiit aecclesiam Sancti Stephani, que sita est in loco qui dicitur Aqua Transversa, ubi sub altare invenit corpora sanctorum martirum Pontiani, Eusebii, Vincentii et Peregrini, que inde auferens suis cum sociis in hanc aecclesiam transtulit et domino pape Paschali sicut res acta fuerat fideliter intimavit; quo audito venerabilis pontifex precepit ut in maiori altari Sancti Laurentii in sepulchro sub craticula conderentur; quod et factvm est. In eodem quoque anno idem presbiter invenit corpora sanctorum in via Ardeatina, Gordiani videlicet martiris et Felicule virginis et martiris, et in maiori altari iussu prefati pontificis superposuit. Tempore Gelasii secundi pape inventum est corpus sancti Simpronii martiris in via Latina, et translatum est in hanc aecclesiam per manus Benedicti presbiteri, et sub maiori altari est reconditum; sub hoc quoque altari svnt IIII dentes apostolorum Philippi et Iacobi, de ligno Crucis Domini, de petra sepulchri Christi et vas plenum de cremata carne beati Laurentii et reliquie sanctorum Cesarii diaconi et martiris, Martini pape, Adriani pape Iuliani martiris, Marcellini et Petri, Marci et Marcelliani, Romani, Epiphanii, Martine, Nemesii, Olimpii, Theodoli, Lucille, Exsuperie, Agrippine, et octo brachia sanctorum Ypoliti martiris, Iustini presbiteri, Quirini presbiteri, Felicis et Adaucti, Simphorose martiris, Iustini martiris et Eugenii martiris [*].
Sanctus Laurentius in Lucina (1112)
Transcription: