Sanctus Paulus extra muros (1070)

ANNO MILLESIMO SEPTVAGESIMO AB INCARNATIONE D(OMI)NI / TEMPORIBVS ALEXANDRI SANCTISSIMI P(A)P(E) QVARTI ET / D(OMI)NI ILDEPRANDI VENERABILIS MONACHI ET ARCHIDIACONI / CONSTRVCTE SVNT PORTAE ISTE IN REGIAM URBEM / CONP. ADIVVANTE D(OMI)NO PANTALEONE CONSVLI QVI ILLE FIERI IVSSIT


† PAVLE BEATE PRECESD D(OMI)NO NE FVNDERE CESSES
CONSVLE MALFIGENO PRO PANTALEONE ROGANDO
DVCTVS AMORE TVI QVI PORTAS HAS TIBI STRVXIT
ERGO SIBI PER TE RESERETVR IANVA VITAE
SVPPLEX ERGO PETIT DOMINO QVI SEMPER ADESTIS
HVIC PRECIBVS VESTRIS D(EV)S ANNVAT ESSE QVOD ESTIS
PANTALEON STRATVS VENIAM MICHI POSCO REATVS

Transcription: 

Sanctus Paulus extra muros


Anno millesimo septuagesimo ab incarnatione Domini, temporibus Alexandri sanctissimi pape quarti et domini Ildeprandi venerabilis monachi et archidiaconi, constructe sunt portae iste in regiam urbem conp. adiuvante domino Pantaleone consuli qui illas fieri iussit.


† Paule beate, preces Domino ne fundere cesses,
consule Malfigeno pro Pantaleone rogando,
ductus amore tui qui portas has tibi struxit;
ergo sibi per te reseretur ianua vitae.
Supplex ergo petit: “Domino qui semper adestis,
huic precibus vestris Deus annuat esse quod estis:
Pantaleon stratus veniam michi posco reatus” [*].