Sanctus Petrus in Vaticano

† GREGORIO QVARTVS IACET HIC BONIFACIVS ALMVS / HVIVSQ(VE) SEDIS FVIT AEQVVS RECTOR ET AEDIS / TEMPORE Q(VI) FOCAE CERNENS TEMPLVM FORE ROME / DELVBRA CVNCTORVM FVERANT QVO DEMONIOR(VM) / HOC EXPVRGAVIT SANCTIS CVNCTIS Q(VE) DICAVIT / EIVS NATALIS SOLLEMPNIA QVI CELEBRATIS / PRIMIS SEPTEMBRIS FERT HAEC LVX QVARTA K(A)L(EN)DIS / OCTAVVS TITVLO HOC BONIFATIVS OSSA REPERTA / HAC LOCAT ERECTA BONIFATII NOMINIS ARA 

Transcription: 

Sanctus Petrus in Vaticano

Gregorio quartus iacet hic Bonifacius almus
huius qui sedis fuit aequus rector et aedis,
tempore qui Focae cernens templum fore Rome
delubra cunctorum fuerant quo demoniorum,
hoc expurgavit sanctis cunctisque dicavit.
Eius natalis sollempnia qui celebratis,
primis septembris fert haec lux quarta kalendis.
Octavus titulo hoc Bonifatius ossa reperta
hac locat erecta Bonifatii nominis ara [*].