Sanctus Petrus in Vaticano (1278)

AN(N)O D(OMI)NI MCCLXXVIII S(AN)C(T)ISSIMVS PAT(ER) D(OMI)N(V)S NICOLA/VS P(A)P(A) III FIERI FECIT ET AVLA MAIORA(M) ET CA/PELLA(M) ET ALIAS DOMOS A(N)TIQVAS A(M)PLIFICAVIT PONTIFI/CATVS SVI AN(N)O P(RI)MO ET AN(N)O S(ECVND)O PONTIFICAT(VS) SVI FIERI FE/CIT CIRCVITV(M) MVRORV(M) POMERII HVIVS FVIT AVT(EM) P(RE)/D(I)C(TV)S SVM(MVS) PO(N)TIFEX NATIO(N)E ROMAN(VS) EX P(A)TRE D(OMI)NI MATH(E)I / RVBEI DE DOMO VRSINORVM

Transcription: 

Sanctus Petrus in Vaticano

Anno Domini MCCLXXVIII sanctissimus pater dominus Nicolaus papa III fieri fecit palatia et aula‹m› maiorem et capellam et alias domos antiquas amplificavit, pontificatus sui anno primo; et anno secundo pontificatus sui fieri fecit circuitum murorum pomerii huius. Fuit autem predictus summus pontifex natione Romanus ex patre, domini Mathei Rubei de domo Ursinorum [*].