Sanctus Petrus in Vaticano
Bonifatius episcopus, servus servorum Dei, ad certitudinem presentium et memoriam futurorum. Antiquorum habet fida relatio quod adcedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concesse sint remissiones magne et indulgentie peccatorum. Nos igitur, qui iuxta officii nostri debitum salutem appetimus et procuramus, libentius singulorum huiusmodi remissiones et indulgentias omnes, et singulas ratas et gratas habentes ipsas [an ipsa?] auctoritate Apostolica confirmamus et approbamus et etiam innovamus et presentis scripti patrocinio communimus. Ut tamen beatissimi Petrus et Paulus apostoli eo amplius honorentur, quo ipsorum basilice de Urbe devotius fuerint a fidelibus frequentate, et fideles ipsi spiritualium largitione munerum ex huiusmodi frequentacione magis senserint se refectos, nos de omnipotentis Dei misericordia et eorundem Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum nostrorum consilio et Apostolice plenitudine potestatis, omnibus in presenti anno millesimo trecentesimo a festo nativitatis domini nostri Iesu Christi preterito proxime inchoato, et in quolibet anno centesimo secuturo, ad basilicas ipsas accedentibus reverenter, vere poenitentibus et confessis, vel qui vere poenitebunt et confitebuntur in huiusmodi presenti et quolibet centesimo secuturo annis non plus plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum concedimus veniam peccatorum, statuentes ut qui voluerint huiusmodi indulgentie a nobis concesse fore participes, si fuerint Romani, ad minus XXX diebus continuis vel interpolatis et saltem semel in die, si vero peregrini fuerint aut forenses, modo simili diebus XV ad basilicas easdem accedant. Unusquisque tamen plus merebitur et indulgentiam efficatius consequetur qui basilicas ipsas amplius et devotius frequentabit. Nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, approbationis, innovationis, concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum, VIII kalendas Martii, pontificatus nostri anno sexto [*].
Sanctus Petrus in Vaticano (1300)
Transcription: