Sanctus Salvator in Primicerio (1113)

Transcription: 

Sanctus Salvator in Primicerio

† Perlegat ista legens oculo purgatus utroque.
Anno milleno centeno tredecimque
adventus Domini, Pascalis papa beatus
cum regeret celsi fastigia pontificatus
et quarto decimo pius anno iam resideret,
quinque numeque [?] dies indictio quincta teneret,
hoc altare Leo vir dictus honore sagravit
hostia, quem patrem [an pater?] vita meritisque probavit.
In quo sanctorum que pignora contineantur
scire volens audi quonam breviter recitantur:
Agathes sacre de virginis ossibus atque
ipsius roseo de sanguine pelliciaque,
sancte Lucie de corpore deque cruore,
in quarum Deus hanc aram sacravit honore,
de crucis almifice ligno Dominique sepulcro,
Sebastiani sancti de corpore pulchro
una sagittarum quibus est ita mirificatus,
et lapis ex illis quibus est Stefanus lapidatus,
virginis electi sacra de veste Iohannis,
a quo post tonitru divinus defluit annis,
martiris Ypoliti pars Felicisque beati,
parva sed est auri melior quam massa probati,
Eugenie, Nymphe sanctarum pignora cara.
Hic est thesaurus quem presens continet ara.
M. P. F. [*]