[1] De muris urbis Romane[2]
Murus civitatis Rome habet turres CCCLXI, castella XLVIII, propugnacula[3], id est merulos, VIDCCCC, portas XII, pusterulas V. In circuitu vero sunt miliaria XXII, exceptis Transtiberim et civitate Leonina, id est porticus Sancti Petri.
[2] De portis civitatis Romane
Porte inclite urbis hee sunt: porta Capena, que vocatur porta Sancti Pauli[4]; porta Appia, ubi est ecclesia que dicitur Domine quo vadis, ubi apparent vestigia Ihesu Christi; porta Latina, quia inde intrabant Latini, id est Apuli: ibi est dolium in quo[5] beatus Iohannes evangelista missus fuit; porta Metroni; porta Asinaria, que dicitur Lateranensis[6]; porta Lavicana, que dicitur Maior[7]; porta Taurina[8], que dicitur[9] Sancti Laurentii vel Tyburtina; porta Numentana, que ducit ad Numentanam civitatem; porta Salaria; porta Pinciana[10], quia ibi adhuc est palatium Pinci regis; porta Flaminea[11], que dicitur Sancti Valentini; porta Collicina[12], que est supra pontem Sancti Petri[13].
[3] De portis Transtiberim[14]
Porte Transtiberim sunt tres: porta Septimana[15], ubi septem laudes fuere facte[16] Octaviano; porta Aurelia vel Aurea; porta Portuensis.
[4] De portis in porticuSancti Petri[17]
In porticuSancti Petri sunt due porte, quarum una vocatur porta castelli Sancti Angeli, altera[18] porta Merdaria[19].
[5] De montibus infra Romam[20]
Montes infra urbem isti sunt: Ianniculus[21], qui vulgariter dicitur Ianarus[22], ubi est ecclesia Sancti Sabe[23]; Aventinus, qui et Quirinalis[24] dicitur[25], quia Quirites ibi stabant, ubi est ecclesia Sancti Alexii; Celius mons, ubi est ecclesia Sancti Stephani in Celio monte; Capitolium vel Tarpeius, ubi est palatium senatorum; Palenteum[26], ubi est palatium maius; Exquilinus, qui super alios dicitur, ubi est basilica Sancte Marie Maioris; Viminalis[27], ubi est ecclesia Sancte Agathes, ubi Virgilius, captus a Romanis, invisibiliter exiens ivit Neapolim[28], unde dicitur Vado ad Napolum[29].
[6] De pontibus civitatis Romane
Pontes isti sunt: pons Milvius[30]; pons Adrianus[31], qui dicitur Iudeorum, quia ibi Iudei habitant; pons Fabiani[32] iuxta ipsum; pons Neronianus; pons Antoninus[33]; pons Gratiani; pons Senatorum[34]; pons marmoreus Theodosii et pons Valentinianus[35].
[7] De palatiis Rome[36]
Palatia magna imperatorum ista sunt: palatium maius in Palenteo[37] monte positum; palatium Severini prope Sanctum Sixtum; palatium Claudii inter Colliseum et Sanctum Petrum in Vincula[38]; palatium Constantini in Laterano, ubi moratur dominus papa; palatium Sussurrianum ad thermas de Caluce[39]; palatium Volusiani; palatium Romuli inter Sanctam Mariam Novam et Sanctum Cosmatem, ubi sunt due edes, Pietatis et Concordie[40], ubi posuit Romulus statuam suam auream dicens “Non cadet donec virgo pariet”: statim ut peperit virgo, statua illa corruit; palatium Traianum, ubi est columpna sua alta XX passus; palatium Constantini[41]; palatium Salustii; palatium Camilli[42]; palatium Antonini, ubi est columpna sua alta XXXIIII passus; palatium Neronis, ubi est agulia Sancti Petri; palatium Iulii Cesaris, ubi est sepulchrum Iulii Cesaris; palatium Cromacii[43]; palatium Pompeii[44]; palatium Titi et Vespasiani, et foris Romam Catacumbas; palatium Octaviani ad Sanctum Laurentium in Lucina[45].
[8] De arcubus triumphalibus Rome
Arcus triumphales isti sunt, qui fiebant alicui imperatori redeunti a triumpho, sub quibus[46] cum honore ducebatur a senatoribus et victoria eius ad memoriam in[47] posterum sculpebatur: arcus aurei Alexandri ad Sanctum Celsum; arcus Theodosii et Valentiniani et[48] Gratiani imperatorum ad Sanctum Ursum; foris portam Appiam[49] ad templum Martis arcus triumphalis; in Circo arcus Titi et Vespasiani; arcus Constantini iuxta Anfiteatrum[50]; arcus VII Lucernarum Titi et Vespasiani, ubi est candelabrum Moysi cum archam, habens VII brachia, in pede turris Cartularie; arcus Iulii Cesaris et Senatorum ante Sanctam Martinam, ubi modo sunt turres de Bracis; arcus triumphalis Octaviani ad Sanctum Laurentium in Lucina; arcus Antonii prope columpnam eius, ubi modo est turris de Tosectis[51]; arcus ad Sanctum Marcum[52], qui vocatur Manus Carnea; in Capitolio est arcus Panis Aurei[53].
Sunt preterea alii arcus, qui non sunt triumphales sed memoriales, ut est arcus Pietatis ante Sanctam Mariam Rotundam, ubi cum esset imperator paratus in curru ad eundum extra pugnaturus, quedam paupercula vidua procidit ante pedes eius, plorans et clamans “Domine, antequam vadas, michi facias rationem”. Cui cum promisisset in reditu facere plenissimum ius, dixit illa “Forsitan morieris prius”. Imperator hoc considerans prosiliit de curru ibique posuit consistorium. Mulier inquit “Habebam unicum filium meum[54], qui interfectus est a quodam iuvene”. Ad hanc vocem imperator sententiavit “Moriatur – inquit – homicida et non vivat”. Et mulier: “Morietur ergo filius tuus, qui ludens cum filio meo occidit ipsum”. Qui cum duceretur ad mortem, mulier ingemuit voce magna “Reddatur michi iste moriturus loco filii mei, et sic erit michi recompensatio. Alioquin nunquam me fatear plenum ius accepisse”. Quod et factum est et ditata nimium ab imperatore recessit[55].
[9] De termis civitatis Romane
Terme dicuntur palatia magna habentia maximas criptas sub terra, in quibus tempore hyemali fiebat ignis per totum, estivo vero aquis frigidis implebantur, ut curia in superioribus manens delectaretur, quod in termis Dyocletiani videri potest ante Sanctam Susannam. Sunt igitur terme: Domitiane[56], Olimpiadis ad Sanctum Laurentium in Paliperna, Novitiane, Tyberiane retro Sanctam Susannam, Dyocletiane, Lucinii, Antoniane, Maximiane[57], Agrippe retro Sanctam Mariam Rotundam, Alexandrine[58] ubi est hospitale de termis[59].
[10] De theatris civitatis Romane[60]
Theatra sunt ista: theatrum Titi[61] et Vespasiani ad Catacumbas, theatrum Tarquinii et imperatorum ad Septem Solia, theatrum Pompei ad Sanctum Laurentium in Damaso, theatrum Antonini iuxta pontem Antonini, theatrum Alexandri iuxta Sanctam Mariam Rotundam, theatrum Neronis iuxta Castellum Crescentii et[62] theatrum Flamineum[63].
[11] De cimiteriis urbis Romane[64]
Cimiteria ista sunt: cimiterium Calepodii ad Sanctum Pancratium, cimiterium Sancte Agathe ad Girolum, cimiterium Ursi ad Portese et ibidem[65] cimiterium Sancti Felicis[66], cimiterium Calisti iuxta Catacumbas, cimiterium Pretextati iuxta portam Appiam[67] ad Sanctum Apollinarem[68], cimiterium Concordianum[69] foris portam Latinam, cimiterium inter Duos Lauros ad Sanctam Helenam, cimiterium ad Ursum Pileatum[70] prope Sanctam Bivianam[71], cimiterium in agro Verano prope Sanctum Laurentium foris muros[72], cimiterium Sancte Agnetis, cimiterium ad nimpha[73] beati Petri[74], cimiterium Priscille ad pontem Salarium, cimiterium ad clivum[75] Cucumeris, cimiterium Trasonis ad Sanctum Saturninum, cimiterium Sancte Felicitatis prope cimiterium Calixti, cimiterium Sancti Marcelli via Salaria vetere, cimiterium Balbine via Ardeatina[76], cimiterium Innocentum ad Sanctum Paulum[77], cimiterium Pontianum, cimiterium Sancti[78] Hermetis et Domitille[79], cimiterium Sancti Cyriaci[80] via Hostiensi. Ista cimiteria erant subterranea, que quandoque distendebantur per tria milliaria, ubi sancti martires abscondebantur.
[12] De locis Urbis nominatis in passionibus sanctorum[81]
Hec sunt loca que inveniuntur in passionibus sanctorum: foris portam Appiam[82], ubi beatus Sixtus decollatus fuit et ubi Dominus apparuit Petro dicenti[83] “Domine, quo vadis”, ibi[84] templum Martis; intus portam arcus Stille; deinde regio Fasciole ad Sanctum Nereum; vicus Canarius ad Sanctum Georgium, ubi fuit domus Lucille et est ibi Velum Aureum; Aqua Salvia ad Sanctum Anastasium, ubi decollatus fuit sanctus Paulus; hortus Lucille, ubi est ecclesia Beati Pauli, et ibi requiescit; inter lude, id est inter duos ludos, id est[85] clivus[86] Scauri, qui est inter Amphiteatrum et Stadium; ante Septem Solia, ibi est cloaca ubi iactatus fuit sanctus Sebastianus, qui revelavit corpus[87] suum sancte[88] Lucine dicens “Invenies corpus meum pendens in gumfo”; via Cornelia per pontem Milvium et exiit in stratam; via Aurelia[89] iuxta Girolum; gradus Eliogabali[90] in[91] introitu Palatii et insula Cathenata[92] post Sanctam Trinitatem; arcus Stille ante Septem Solia; arcus Romanus inter Aventinum et Albiston, ubi beatus Silvester et Constatinus osculati sunt et diviserunt[93] se ad invicem; in Tellure, id est in Cannapara[94], ubi fuit domus Telluris; privata Mamertini ante Martem supra[95] Capitolium; vicus Latericii ad Sanctam Praxedem; vicus Patricii ad Sanctam Pudentianam; basilica Iovis ad Sanctum Quiricum; therme Olimpiadis, ubi assatus fuit beatus Laurentius, in Panisperna[96]; palatium Tyberianum Traiani[97], ubi Decius et Valerianus recesserunt mortuo sancto Laurentio, ubi dicitur therme de Cornutis[98]; circus Flamineus[99] ad pontem Iudeorum; in Transtyberim[100] templum Ravennantium effundens[101] oleum[102], ubi est Sancta Maria in Transtyberim[103].
[13] Infra palatium Neronianum est templum Apollinis[104], quod dicitur Sancta Petronilla, in basilica Sancti Petri, ante quod est basilica que vocatur[105] Vaticanum ex mirifico musibo[106] laqueata[107] auro et vitro[108]; ideo dicitur Vaticanum quia vates, id est sacerdotes, canebant ibi sua officia ante templum Apollinis[109]. Ibique est aliud templum, quod fuit erarium Neronis, ubi nunc est ecclesia Sancti Andree, iuxta quod est memoria Cesaris, id est agulia, ubi splendide[110] cinis eius in suo sarcofago, id est malo aur‹e›o, requiescit, ut sicut eo vivente totus mundus ei subiectus fuit, ita eo mortuo omnia alia defunctorum corpora sibi[111] subicerentur. Superius vero in giro mali aurei scriptum est:
Cesar[112] tantus eras quantus et orbis,
sed nunc in modico clauditur antro.
Inferius vero Grecis litteris ista carmina sunt descripta:
Si lapis est unus, dic qua fuit arte levatus,
et si sunt plures, dic ubi contingui[113].
[14] De pinea que stabat in Roma[114]
In fastigio Pantheon, id est Sancte Marie Rotunde, stabat pinea aerea que nunc est ante portam[115] Sancti Petri, que tota cooperta fuit tabulis aereis et deauratis, ita quod a longe quasi mons aureus videbatur, cuius pulchritudo adhuc in parte cernitur.
[14] De pinea que stabat in Roma[114]
In fastigio Pantheon, id est Sancte Marie Rotunde, stabat pinea aerea que nunc est ante portam[115] Sancti Petri, que tota cooperta fuit tabulis aereis et deauratis, ita quod a longe quasi mons aureus videbatur, cuius pulchritudo adhuc in parte cernitur.
[15] De templis in Roma[116]
Ante palatium Alexandri fuere duo templa, Flore et Phebi. Post palatium, ubi nunc est concha, fuit templum Bellone; ibi scriptum erat:
Roma vetusta fui, sed nunc nova Roma vocabor;
eruta ruderibus, culmen ad alta fero.
Ad concham Parionis fuit templum Gnei Pompeii[117] mire magnitudinis et pulcritudinis; monumentum vero illius, quod dicitur Maioretum, decenter ornatum, fuit oraculum Apollinis[118]. Ecclesia Sancti Ursi fuit secretarium Neronis. In palatio Antonini templum divi Adriani. Ante Sanctam Mariam in Aquiro templum Elii Adriani.
[16] De templo Martis in Roma[119]
In campo Martio fuit templum Martis, ubi eligebantur consules in kalendis Iulii et morabantur usque ad kalendas Ianuarii: si purus a crimine erat ille qui electus erat consul, confirmabatur ei consulatus. In hoc templo Romani victores ponebant rostra navium, ut esset spectaculum omnium gentium. Iuxta Pantheon est templum Minerve Calcidie, ubi adhuc apparent columpne marmoree. Post Sanctum Marcum templum Apollinis[120]. In Camiliano[121], ubi est Sanctus Quiriacus[122], fuit templum Veste. In Calcarari[123] templum Veneris. In monasterio dopne Rose castellum Aureum, quod est oraculum Iunonis.
[17] De Capitolio in Roma[124]
Capitolium ideo dicitur quia fuit caput totius mundi, quia consules et senatores ibi morabantur ad gubernandum urbem et orbem, cuius facies cooperta erat muris altis et firmis, vitro et auro undique coopertis et miris operibus laqueatis. Infra arcem fuit palatium, quod erat pro magna parte auro[125] et lapidibus pretiosis ornatum, quod dicebatur valere tertiam partem mundi, ubi tot statue erant quot sunt mundi provincie, et habebat quelibet tintinnabulum ad collum; et erant ita per artem magicam disposite, ut quando aliqua regio Romano imperio rebellis erat, statim ymago illius provincie vertebat se contra illam[126], unde tintinnabulum resonabat quod pendebat ad collum, tuncque vates Capitolii, qui erant custodes, referebant senatui. Erant enim et ibi plura templa. Nam in summitate arcis super porticum Criminorum fuit templum Iovis et Monete. In partem fori[127] templum Veste et Cesaris. Ibi fuit cathedra pontificum paganorum, ubi senatores posuerunt Iulium Cesarem in cathedra per sex dies infra mensem Martium. Ex alia parte Capitolii, super Cannaparam, templum Iunonis. Iuxta forum publicum templum Herculis. In Tarpeio templum Asilis, ubi interfectus fuit Iulius Cesar a senatu. In loco ubi nunc est Sancta Maria fuerunt duo templa simul iuncta cum palatio, Phebi et Carmentis, ubi Octavianus imperator vidit visionem in celo. Iuxta Camelariam[128] templum Iani, qui erat custos Capitolii. Ideo dicebatur aureum Capitolium, quia pre omnibus regnis totius orbis fulgebat sapientia et decore.
[18] Qualiter Romani adorare voluerunt Octavianum Augustum, qui consuluit Sibillam Tyburtinam, et qualiter apparuit in celo species Virginis pulcherrime Puerum in brachiis baiulantis et quare dicta est Sancta Maria in Ara Celi[129]
[Segue il capitolo 11 dei Mirabilia: Tempore Octaviani imperatoris senatores videntes eum tante pulchritudinis quod nemo in oculos eius intueri poterat et tante prosperitatis et pacis quod totum mundum sibi tributarium fecerat, dicunt ei “Te adorare volumus, quia deitas est in te. Si hoc non esset, non tibi omnia subirent prospera”. Qui renitens, indutias postulavit; ad se Sibillam Tiburtinam vocavit, cui quod senatores dixerant recitavit. Que spatium trium dierum petiit, in quibus artum ieiunium operata est. Post tertium diem respondit imperatori “Hoc pro certo erit, domine imperator:
Iudicii signum, tellus sudore madescet;
e celo rex adveniet per secla futurus,
scilicet in carne presens, ut iudicet orbem”
et cetera que secuntur. Ilico apertum est celum et nimius splendor irruit super eum; et vidit in celo quandam pulcherrimam virginem stantem super altare, puerum tenentem in brachiis. Miratus est nimis et vocem dicentem audivit: “Hec ara filii Dei est”. Qui statim procidens in terram adoravit. Quam visionem retulit senatoribus, et ipsi mirati sunt nimis. Hec visio fuit in camera Octaviani imperatoris, ubi nunc est ecclesia Sancte Marie in Capitolio; idcirco dicta est Sancta Maria Ara Celi.]
[19] De caballis marmoreis in Roma
Caballi [130] marmorei ad quid facti fuerunt nudi et homines nudi et quid numerent [131] et quid sit quod ante caballos quedam femina serpentibus circumdata sedet habens concham [132] ante se. Temporibus Tyberii imperatoris venerunt Romam duo philosophi iuvenes, Praxiteles [133] et Fidia. Quos imperator cognoscens dixit eis “Cur nudi inceditis?”. Qui respondentes dixerunt “Quia omnia nuda et aperta sunt nobis et pro nichilo mundum tenemus, quia quicquid tu, domine imperator, nobis absentibus in die vel in nocte in camera tua consiliaris, dicemus tibi usque ad unum verbum”. Quibus imperator ait “Si facitis quod dixistis, dabo vobis quicquid vultis”. Qui respondentes dixerunt “Nullam pecuniam, sed nostram memoriam postulamus”. Veniente altera die per ordinem retulerunt imperatori quicquid in illa nocte preterita consiliatus est. Unde fecit eis promissam prelibatam memoriam eorum, sicut postulaverunt, equos videlicet nudos qui calcant terram, id est potentes principes seculi qui dominantur hominibus huius mundi; veniet rex potentissimus, qui ascendet super equos, id est super potentiam principum huius seculi. In hoc seminudi qui stant [134] iuxta equos, et altis brachiis et replicatis digitis, numerant ea que futura erant. Et sicut ipsi sunt nudi, ita omnis mundialis [135] scientia nuda et aperta est mentibus eorum. Femina circumdata serpentibus sedens et habens concham ante se significat Ecclesiam multis Scripturarum voluminibus circumdatam, quam quicumque adire [136] voluerit non poterit, nisi prius lavetur in concha illa.
[20] De iudicibus imperatorum in Roma [137]
[Segue il capitolo 13 dei Mirabilia: Primicerius, id est prima manus: chera enim Lrece, Latine ‘manus’ dicitur. Primicerius apud Grecos papia vocatur. Ipse debet habere curam de clavibus totius palatii et esse ibi honorabilis apud imperatorem; die noctuque in palatio existere debet.
Secundicerius, id est secunda manus, apud Grecos vocatur deptereu; in palatio honorabilis est, et ibi esse debet die et noctu. Corone et omnium vestimentorum que per festivitates induuntur ipse debet habere curam.
Numenculator Latine, apud Grecos questor dicitur. Ipse debet habere curam de viduis et orphanis et omnibus xenodochiis, et apud eum debet disputari de testamentis.
Primus defensor Latine, apud Grecos prohecdicos vocatur. Debet habere homines sub se, qui defendant sedem imperi.
Archarius, qui ab archano dicitur, debet scire secreta consilia imperatoris et colligere censum.
Saccellarius debet habere curam monasteriorum ancillarum Dei et in festivitatibus debet introducere ante imperatorem.
Protoscriniarius, id est primus scriniariorum.
Bibliothecarius, apud Grecos logothenos.
Referendarius debet renuntiare omnem scriptionem ad imperatorem]
[21] De columpna Antonini in Roma [138]
[Segue il capitolo 14 dei Mirabilia: Columpna Antonini coclidis habet in altum pedes CLXXV, gradus numero CCIII, fenestras XLV. Columpna Traiani coclidis habet in altum pedes CXXXVIII, gradus numero CLXXXV, fenestras XLV. Coliseum amphiteatrum habet in altum pedes submissales CVIII.]
[22] De hystoria ecclesiastica: quare Titus [exsp. Cyrus] rex Persarum vocatus fuit Christus, et de LXX annis captivitatis Iudeorum in Babilonia expositis historice et allegorice [139]
[Segue il testo da Legitur in Ecclesiastica hystoria a in eis exhibiturus est, recte contemplandus est et diligendus].
[23] Item ea que secuntur sunt de Vaticano et agulia in Roma, quorum etiam maior pars scripta est supra, sed ibi quidem brevius, hic autem prolixius narratur [140]
[Seguono i capitoli 19- 30 dei Mirabilia: 19 Infra palatium Neronianum est templum Apollinis, quod dicitur Sancta Petronilla, ante quod est basilica que vocatur Vaticanum, ex mirifico musibo laqueata auro et vitro. Ideo dicitur Vaticanum quia vates, id est sacerdotes, canebant ibi sua officia ante templum Apollinis, et idcirco tota illa pars ecclesie sancti Petri Vaticanum vocatur. Ibique est aliud templum quod fuit vestarium Neronis, quod nunc vocatur sanctus Andreas. Iuxta quod est memoria Cesaris, id est agulia, ubi splendide cinis eius in suo sarcophago requiescit, ut sicut eo vivente totus mundus ei subiectus fuit, ita eo mortuo usque in finem seculi subicietur. Cuius memoria inferius ornata fuit tabulis ereis et deauratis, litteris latinis decenter depicta; superius vero ad malum, ubi requiescit, auro et pretiosis lapidibus decoratur, ubi scriptum est:
Cesar, tantus eras quantus et orbis,
sed nunc in modico clauderis antro.
Et hec memoria sacrata fuit suo more, sicut adhuc apparet et legitur.
In paradiso sancti Petri est cantarum quod fecit Simachus papa, columpnis porfireticis ornatumque tabulis marmoreis cum grifonibus connexe, pretioso celo ereo cooperte, cum floribus et delfinis ereis et deauratis aquas fundentibus. In medio cantari est pinea erea, que fuit coopertorium cum sinino ereo et deaurato super statuam Cibeles, matris deorum, in foramine Pantheon; in quam pineam subterranea fistula plumbea subministrabat aquam ex forma Sabbatina, que toto tempore plena prebebat aquam per foramina nucum omnibus indigentibus ea, et per subterraneam fistulam quedam pars fluebat ad balneum imperatoris iuxta aguliam.
[29] De Coloseo
Coloseum fuit templum Solis mire magnitudinis et pulchritudinis, diversis camerulis [148] adaptatum [149], quod totum erat coopertum aereo celo et deaurato, ubi tonitrua, fulgura et coruscationes fiebant et per subtiles fistulas pluvie mictebantur [150]. Erant preterea ibi signa supercelestia et planete, Sol et Luna [151], que quadrigis propriis ducebantur; in medio vero Phebus, hoc est deus Solis, manebat, qui pedes tenens in terra cum capite celum tangebat, qui pilam tenebat in manu, innuens [152] quod Roma [153] totum mundum regebat [154]. Post vero temporis spatium beatus Silvester iussit ipsum templum destrui et alia plura, ut oratores, qui Romam venirent, non per edificia profana vel fana irent, sed per ecclesias cum devotione [155] transirent. Caput vero et manus predicti ydoli ante palatium suum in Laterano in memoria [156] fecit poni, quod modo palla Sansonis falso vocatur a vulgo.
20 In Naumachia est sepulcrum Romuli, quod vocatur Meta, que fuit miro lapide tabulata, ex quibus factum est pavimentum paradisi et graduum Sancti Petri. Habuit circa se plateam tiburtinam viginti pedum cum cloaca et floiali suo. Circa se habuit Tiburtinum Neronis, tante altitudinis quantum castellum Adriani, miro lapide tabulatum, ex quibus opus graduum et paradisi peractum fuit. Quod edificium rotundum fuit duobus gironibus sicut castrum, quorum labia erant cooperta tabulis lapideis pro stillicidiis, iuxta quod fuit crucifixus beatus Petrus apostolus.
21 Est et castellum quod fuit templum Adriani, sicut legimus in sermone festivitatis sancti Petri, ubi dicit: “Memoria Adriani imperatoris mire magnitudinis templum constructum”, quod totum lapidibus coopertum et diversis historiis est perornatum. In circuitu vero cancellis ereis circumseptum cum pavonibus aureis et tauro; ex quibus fuere duo qui sunt in cantaro paradisi. In quattuor partes templi fuere quattuor caballi erei deaurati; in unaquaque fronte porte eree; in medio giro sepulchrum Adriani porfireticum, quod nunc est Lateranis ante folloniam; coopertorium est in paradiso Sancti Petri super sepulchrum prefecti. Inferius autem porte eree, sicut nunc apparent.
Hec monumenta que diximus omnia pro templis dedicata erant, ad que confluebant Romane virgines cum votis, sicut dicit Ovidius in libro Faustorum.
22 Ad portam Flammineam fecit Octavianus quoddam castellum quod vocatur Augustum, ubi sepelirentur imperatores, quod tabulatum fuit diversis lapidibus. Intus in girum est concavum per occultas vias; in inferiori giro sunt sepulture imperatorum. In unaquaque sepultura sunt littere ita dicentes: “Hec sunt ossa et cinis Nerve imperatoris” et victoria quam fecit. Ante quos stabat statua dei sui, sicut in aliis omnibus sepulchris. In medio sepulchrorum est absida ubi sepe sedebat Octavianus, ibique erant sacerdotes facientes suas cerimonias. De omnibus regnis totius orbis iussit venire unam cirothecam plenam de terra, quam posuit super templum, ut esset in memoriam omnibus gentibus Romam venientibus.
In fastigio Pantheon frontis stabant duo tauri erei et deaurati. Ante palatium Alexandri fuere duo templa, Flore et Phebi. Post palatium, ubi nunc est conca, fuit templum Bellone; ibi fuit scriptum:
Roma vetusta fui, sed nunc nova Roma vocabor:
eruta ruderibus culmen ad alta fero.
Ad concam Parrionis fuit templum Gnei Pompeii, mire magnitudinis et pulchritudinis; monumentum vero illius quod dicitur Maiorentum, decenter ornatum, fuit oraculum Apollinis. Alia fuere alia oracula. Ecclesia Sancti Ursi fuit secretarium Neronis. In palatio Antonini templum divi Antonini iuxta Sanctum Salvatorem. Ante Sanctam Mariam in Aquiro templum Elii Adriani et arcus Pietatis. In campo Martio templum Martis, ubi eligebantur consules in kalendis Iulii et morabantur usque in kalendas Ianuarias; si purus erat a crimine ille qui electus erat consul, confirmabatur ei consulatus. In hoc templo Romani victores ponebant rostra navium, ex quibus efficiebantur opera ad spectaculum omnium gentium. Iuxta Pantheon templum Minerve Calcidie. Post Sanctum Marcum templum Apollinis. In Camillano, ubi est Sanctus Cyriacus, fuit templum Veste. In Calcarari templum Veneris. In monasterio domine Rose castellum Aureum, quod fuit oraculum lunonis.
23 Capitolium, quod erat caput mundi, ubi consules et senatores morabantur ad gubernandum orbem, cuius facies cooperta erat muris altis et firmis diu super fastigium montis vitro et auro undique coopertis et miris operibus laqueatis. Infra arcem palatium fuit miris operibus, auro et argento et ere et lapidibus pretiosis perornatum, ut esset speculum omnibus gentibus. Templa quoque que infra arcem fuere, que ad memoriam ducere possum, sunt hec. In summitate arcis, super porticum Crinorum, fuit templum Iovis et Monete, sicut repperitur in marthirologio Ovidii de Faustis. In partem fori templum Veste et Cesaris; ibi fuit cathedra pontificum paganorum, ubi senatores posuerunt Iulium Cesarem in cathedra sexta die infra mensem Martium. Ex alia parte Capitolii, super Canaparam, templum Iunonis. Iuxta forum publicum templum Herculis. In Tarpeio templum Asilis, ubi interfectus fuit Iulius Cesar a senatu. In loco ubi nunc est Sancta Maria fuere duo templa simul iuncta cum palatio, Phebi et Carmentis, ubi Octavianus imperator vidit visionem in celo. Iuxta Camellariam templum Iani, qui erat custos Capitolii. Ideo dicebatur aureum Capitolium quia pre omnibus regnis totius orbis pollebat sapientia et decore.
24 Palatium Traiani et Adriani pene totum lapidibus constructum et miris operibus perornatum, diversis coloribus laqueatum, ubi est columpna mire altitudinis et pulchritudinis cum celaturis historiarum horum imperatorum, sicut columpna Antonini in palatio suo. Ex una parte fuit templum divi Traiani, ex alia divi Adriani. In clivo Argentarii templum Concordie et Saturni. In insula templum Bachi. In fine huius insule Argentarie templum Vespasiani. In clivo Sancte Marie in Campo templum Titi. Ubi est Sanctus Basilius, templum Carmentis. Infra hunc terminum fuit palatium cum duobus foris: Nerve cum templo suo divi Nerve, cum maiori foro Traiani, ante fores cuius, templum Sospite dee. Ubi est Sanctus Quiricus, templum Iovis. In muro sancti Basilii fuit magna tabula erea infixa, ubi fuit scripta amicitia in loco bono et notabili, que fuit inter Romanos et Iudeos tempore Iude Machabei. Ante privatam Mamertini templum Martis, ubi nunc iacet simulacrum eius. Iuxta eum templum Fatale, id est Sancta Martina, iuxta quod est templum Refugii, id est Sanctus Adrianus; prope, aliud templum Fatale. Iuxta privatam publicam, templum Fabiorum. Post Sanctum Sergium, templum Concordie, ante quod arcus triumphalis, unde erat ascensus in Capitolium. Iuxta erarium publicum, quod erat templum Saturni, ex alia parte fuit arcus miris lapidibus tabulatus, in quo fuit historia qualiter milites accipiebant a senatu donativa sua per saccellarium, qui amministrabat hoc; que omnia pensabat in statera antequam darentur militibus, ideo vocatur Salvator de Statera. In Canapara templum Cereris et Telluris, cuius atrium duabus domibus ornatur per circuitum porticibus columpnatis, ut quicumque ibi sederet ad iudicium, undique videretur. Iuxta eam domum fuit palatium Cateline, ubi fuit ecclesia Sancti Antonii; iuxta quam est locus qui dicitur Infernus, eo quod antiquo tempore ibi eructuabat et magnam perniciem Rome inferebat; ubi quidam nobilis miles, ut liberaretur civitas, responso suorum deorum armatus proiecit se, et clausa est terra: sic civitas liberata est. Ibi est templum Veste, ubi dicitur inferius draco cubare, sicut legimus in Vita sancti Silvestri. Est ibi templum Palladis et forum Cesaris et templum Iani, qui previdet annum in principio et in fine, sicut dicit Ovidius in Fastis; nunc autem dicitur turris Centii Fraiapanis. Templum Minerve cum arcu coniunctum est ei; nunc autem vocatur Sanctus Laurentius de Mirandi. Iuxta eum Sancti Cosmatis ecclesia, que fuit templum Asili. Retro fuit templum Pacis et Latone; super idem, templum Romuli. Post Sanctam Mariam Novam, duo templa, Concordie et Pietatis. Iuxta arcum Septem Lucernarum, templum Escolapii, ideo dicitur Cartularium quia fuit ibi bibliotheca publica; de quibus XXVIII fuere in urbe. Superius fuit templum Palladis et templum Iunonis.
25 Infra Palatium est templum Iuliani. In fronte Palatii templum Solis. In eodem Palatio templum Iovis, quod vocatur Casa Maior. Ubi est Sanctus Cesarius fuit auguratorium Cesaris. Ante Coloseum templum Solis, ubi fiebant cerimonie simulacro quod stabat in fastigio Colosei. Septizonium fuit templum Solis et Lune, ante quod fuit templum Fortune. Sancta Balbina fuit mutatorium Cesaris; ibi fuere therme Severiane et Commodiane. Ubi est Sanctus Saba fuit area Apollinis et Splenis.
26 Circus Prisci Tarquinii fuit mire pulchritudinis, qui ita erat gradatus quod nemo Romanus offendebat alterum in visu ludi. In summitate erant arcus per circuitum vitro et fulvo auro laqueati. Superius erat domus Palatii in circuitu, ubi sedebant femine ad videndum ludum XIIII kalendas Madii, quando fiebat ludus. In medio erant due agulie: minor habebat octoginta septem pedes semis, maior CXXII. In summitate triumphalis arcus, qui est in capite, stabat quidam eques ereus et deauratus, qui videbatur facere impetum ac si vellet currere equum. In alio arcu, qui est in fine, stabat alius eques ereus et deauratus similiter. In altitudine Palatii erat sedes imperatoris et regine, unde videbant ludum.
27 In Celio monte templum Scipionis. Ante thermas Maximianas fuere due conce et duo templa, Hisidis et Serapis. In Orphanotrophio templum Apollinis. In palatio Lateranis sunt quedam miranda, sed non scribenda. In palatio Susurriano fuit templum Herculis.
28 In Exquilino monte fuit templum Marii, quod nunc vocatur Cimbrum, eo quod vicit Cimbros. In palatio Licinii templum Honoris et Diane. Ubi est Sancta Maria Maior fuit templum Cibeles. Ubi est Sanctus Petrus ad Vincula fuit templum Veneris. Ad Sanctam Mariam in Fontana templum Fauni; quod simulacrum locutum est Iuliano et decepit eum. In palatio Dioclitiani quattuor templa fuere, Asclepii et Saturni, Martis et Apollinis, que vocantur modii. In capite Trivii fuit templum Veneris, ubi hactenus dicitur hortus Veneris. In palatio Tiberii templum deorum. In cilio montis fuit templum Iovis et Diane, quod nunc vocatur Mensa imperatoris, super palatium Constantini. Ibi in palatio fuit templum Saturni et Bachi, ubi nunc iacent simulacra eorum. Ibi iuxta sunt caballi marmorei. In thermis Olimpiadis, ubi fuit assatus beatus Laurentius, fuit templum Apollinis. Ante palatium Traiani, ubi fores palatii nunc permanent, fuit templum ‹…›.
29 In Aventino templum Mercurii aspiciens in circo et templum Palladis et fons Mercurii, ubi mercatores accipiebant responsa. Ad arcum Stadii domus Aurelie Orestille; ex una parte templum Mecenatis, ex alia parte templum Iovis. Iuxta Scolam Grecam fuit palatium Lentuli. Ex alia parte, ubi nunc est turris Centii de Orrigo, fuit templum Bachi.
30 Ad Gradellas fuit templum Solis. Sanctus Stephanus rotundus fuit templum Fauni. In Alephanto templum Sibille, et templum Ciceronis in Tulliano, et templum Iovis, ubi fuit pergula aurea, et templum Severianum, ubi est Sanctus Angelus. Ad Velum Aureum templum Minerve. In ponte Iudeorum templum Fauni. Ad Caccavari templum Craticule. Ad pontem Antoninum circus Antoni‹n›i, ubi nunc est Sancta Maria in Cataneo. Ad Sanctum Stephanum in Piscina palatium Cromatii prefecti, templum quod dicebatur Olovitreum, totum factum ex cristallo et auro per artem mathematicam, ubi erat astronomia cum omnibus signis celi; quod destruxit sanctus Sebastianus cum Tiburtio, filio Cromatii.]
[24] De hystoria caballi erei [141] qui est ad Lateranum in Roma [142]
[Segue il capitolo 15 dei Mirabilia: Lateranis est quidam caballus ereus qui dicitur Constantini, sed non ita est; quia quicumque voluerit veritatem cognoscere hoc perlegat. Tempore consulum et senatorum quidam rex potentissimus de Orientis partibus Italiam venit ex parte Lateranis Romam obsedit, multa strage et bellis populum Romanum afflixit. Tunc quidam armiger magne forme et virtutis, audax et prudens, surrexit, qui dixit consulibus et senatoribus “Si esset qui liberaret vos de hac tribulatione, quid a senatu promereretur?”. Qui respondentes dixerunt ei “Quicquid ipse poposcerit, mox obtinebit”. Qui ait eis “Date michi XXX milia sextertias et memoriam victorie michi facietis, post peractum bellum, optimum equum”. Qui promiserunt se facturos sicut ipse petierat. Qui ait “Media nocte surgite et omnes armamini et state iuxta muros in specula, et quicquid vobis dixero, facietis”. Et illi continuo fecerunt imperata. Qui ascendit equum sine sella et tulit falcem. Per plurimas enim noctes viderat illum regem ad pedem cuiusdam arboris pro necessario venire; in cuius adventu cocovaia, que in arbore sedebat, semper cantabat. Ille vero exivit urbem et fecit herbam, quam in fascem religatam portabat ante se more scutiferi. Qui statim ut audivit cocovaiam cantantem accessit propius et cognovit illum regem venisse ad arborem. Ivit contra eum, qui iam peregerat necessarium. Socii qui erant cum rege putabant illum esse suorum; ceperunt clamare, ut ipse auferret se de via ante regem. Sed ille non dimittens propter eos, fingens se de loco abire, iunxit se regi et pre fortitudine sua illis omnibus spretis vi arripuit regem et portavit eum. Mox cum venisset ad muros civitatis, cepit clamare “Exite foras et interficite omnem exercitum regis, quia ecce ipsum teneo captivum”. Qui exeuntes alios interfecerunt, alios in fugam miserunt; unde Romani innumerabile pondus auri et argenti habuerunt. Sic gloriosi ad urbem redierunt, et quod predicto armigero promiserant, persolverunt, XXX scilicet milia sextertias et equum ereum pro memoria deauratum et sine sella, ipso desuper residente, extenta manu dextra qua ceperat regem; in capite equi memoriam cocovaie, ad cantum cuius victoriam fecerat; ipsum quoque regem, qui parve persone fuerat, retro ligatis manibus, sicuti eum ceperat, sub ungula equi memorialiter destinavit.]
[25] Qualiter factum sit templum Pantheon, quod nunc dicitur Sancta Maria Rotunda [143]
[Segue il capitolo 16 dei Mirabilia: Temporibus consulum et senatorum, Agrippa prefectus subiugavit Romano senatui Suevios et Saxones et alios occidentales populos cum quatuor legionibus. In cuius reversione tintinnabulum statue Perside, que erat in Capitolio, sonuit in templo Iovis et Monete. Uniuscuiusque regni totius orbis erat statua in Capitolio, cum tintinnabulo ad collum; statim ut sonabat tintinnabulum, cognoscebant illud regnum esse rebelle. Cuius tintinnabulum audiens sacerdos, qui erat in speculo in ebdomada sua, nuntiavit senatoribus. Senatores autem hanc legationem prefecto Agrippe imposuerunt. Qui rennuens non posse pati tantum negotium, tandem convictus petiit consilium trium dierum; in quo termino quadam nocte ex nimio cogitatu obdormivit. Apparuit ei quedam femina, que ait ei “Agrippa, quid agis? in magno cogitatu es”. Qui respondit ei “Sum, domina”. Que dixit “Confortare et promitte michi te templum facturum quale tibi ostendo, et dico tibi si eris victurus”. Qui ait “Faciam, domina”. Que in illa visione ostendit ei templum in hunc modum. Qui dixit “Domina, que es tu?”. Que ait “Ego sum Cibeles, mater deorum. Fer libamina Neptuno, qui est magnus deus, ut te adiuvet. Hoc templum fac dedicari ad honorem meum et Neptuni, quia tecum erimus, et vinces”. Agrippa vero surgens letus hoc recitavit in senatu, et cum magno apparatu navium, cum quinque legionibus ivit et vicit omnes Persas et posuit eos annualiter sub tributo Romani senatus. Rediens Romam fecit hoc templum, et dedicari fecit ad honorem Cibeles, matris deorum, et Neptuni, dei marini, et omnium demoniorum, et posuit huic templo nomen Pantheon. Ad honorem cuius Cibeles fecit statua deauratam, quam posuit in fastigio templi super foramen et cooperuit eam mirifico tegmine ereo deaurato.
Venit Bonifacius papa tempore Foce imperatoris Christiani. Videns illud templum ita mirabile dedicatum ad honorem Cibeles, matris deorum, ante quod multotiens a demonibus Christiani percutiebantur, rogavit papa imperatorem ut condonaret ei hoc templum, ut sicut in kalendis novembris dedicatum fuit ad honorem Cibeles, matris deorum, sic illud dedicaret in kalendis novembris ad honorem beate Marie semper virginis, que est mater omnium sanctorum. Quod Cesar ei concessit, et papa cum omni Romano populo in die kalendis novembris dedicavit; et statuit ut in isto die Romanus pontifex ibi celebret missam et populus accipiat corpus et sanguinem Domini, sicut in die Natalis Domini; et in isto die omnes sancti cum matre sua Maria semper virgine et celestibus spiritibus habeant festivitatem, et defuncti habeant per ecclesias totius mundi sacrificium pro redemptione animarum suarum.]
[28] De cathenis beati Petri apostoli et qualiter edificata est ecclesia Beati Petri ad Vincula [147]
[Segue la seconda parte del capitolo 18 dei Mirabilia: Mortuo eius marito, remansit cum filio suo Theodosio parvulo; que viriliter regebat imperium ac si eius vir Archadius viveret. Inspirata divino nutu et negotio rei publice ivit Ierosolimam, sepulchrum Dei et alia sanctuaria visitavit. Inter multa negotia rei publice comprovinciales detulerunt ei ingentia munera, inter que quidam Iudeus attulit ei catenas beati Petri apostoli, quibus ligatus fuit ab Herode in carcere sub quatuor quaternionibus. Quas ut vidit regina, nimium letata est super omnia alia munera; cogitavit non alibi eas catenas poni in condigno loco, nisi ubi corpus beati Petri requiescit in pulvere. Veniens autem Romam in kalendis Augusti, vidit illum antiquissimum ritum paganitatis a populo Romano tam celeberrime fieri in sextilibus kalendis, quem nullus pontificum removere potuit. Aggressa est papam Pelagium et senatores et populum, quatinus hoc munus quod petere vellet ei concederetur. Cui diligenter condonare promiserunt. Regina vero dixit “Video vos tam sollicitos in sextiles festivitates in honorem imperatoris mortui Octaviani, pro victoria quam fecit de Egiptiis. Rogo vos ut michi donetis honorem imperatoris mortui Octaviani, ad honorem imperatoris celestis et apostoli eius Petri, cuius catenas ab Ierosolimis adduxi. Et sicut ille liberavit nos ab Egiptiaca servitute, ita iste imperator liberet vos a servitute demonum. Et volo facere ecclesiam ad honorem Dei et beati Petri, ibique ponere catenas. Quam ecclesiam dominus apostolicus dedicet in kalendis Augusti et vocetur Sanctus Petrus ad Vincula, ubi dominus apostolicus annualiter in hac ecclesia missarum sollempnia celebret; et sicut beatus Petrus ab angelo solutus fuit, ita Romanus populus a peccatis cum benedictione liberatus recedat”. Quod populus audiens gravissime suscepit; tandem rogatu pape et regine concessit. Que fabricavit ecclesiam, quam dominus papa dedicavit in kalendis Augusti, sicut Eudoxia Christianissima imperatrix proposuerat, ubi posuit catenas beati Petri prelibatas et catenas beati Pauli Neronianas, ut ibi Romanus populus in hoc die kalendarum Sextilium confluat et salutet catenas apostolorum Petri et Pauli.]
[26] Qualiter recitari valet passio sanctorum Abdon et Sennen [144] [145]
[Segue il capitolo 17 dei Mirabilia: Quicumque voluerit predicare passiones sanctorum Abdon et Sennen, sancti Xisti, Laurentii et ceterorum, prevideat pro qua causa Decius imperator eos occidisset, ex una parte sicut dicit lectio, ita incipiens: “Orta tempestate sub Decio, multi Christianorum necati sunt presidente in urbe Roma Galba”, ex alia sicut dicit Romana historia, sic incipiat et predicet: “Fuit quidam imperator nomine Gordianus, cuius signifer fuit Philippus in legionibus. Quem Gordianum imperatorem, dominum suum, Philippus Christianus interfecit et abstulit sibi imperium. Qui habebat filium nomine Philippum”. Cui imperatori Philippo adhesit quidam miles nomine Decius, paganus Pannoniensis, qui crevit in militia ex bona fama apud imperatorem, et apud milites et senatum in sensu, prudentia et largitate. Cui imperator cum senatu dederunt legationem cum quatuor legionibus contra occidentalem populum qui rebellis erat. Qui ivit et obsedit eos et permulta bella vicit. In reversione milites iugiter laudabant eum et dicebant “O si noster esses imperator, omnia haberemus bona!”. Qui delectatus in verbis militum conspiravit cum eis quatinus ipse haberet imperium et daret eis ducatus, marcas, comitatus, honores in curia et thesaurum Philippi. Veniens autem Decius in partes Ligurie, Philippus imperator iverat apud Veronam. Audiens eius reversionem, honorifice suscepit eum. Transacto illo die Deciani milites clam omnes armati sunt, sicut cum futuro imperatore pepigerant. Decius autem cum occulto ense medio die ivit ad curiam imperatoris et intravit in papilionem, proiciens camerarium foras. Philippum imperatorem, dominum suum, in lecto dormientem evaginato gladio percussit inter labium et nasum, et sic interfecit eum. Qui statim exivit foras, sonuit signum; omnes sui milites occurrerunt ei circa papilionem, sicut proposuerant. Milites Philippi, audientes dominum suum occisum a Decio, fugerunt. Qui in ipso timore vocati a Decio ne timerent, sed eius amici efficerentur, tandem reversi sunt ad eum magis timore quam amore. Cumque audisset Philippus iunior, qui Rome erat, patrem suum Philippum interfectum a Decio pagano, tinuit et fugit ad beatum Xistum, Romanum papam, dicens “Domine pater, pater meus mortuus est, quem impius Decius interfecit; rogo te ut thesaurum patris mei apud te habeas occultum. Si evadere possum quod non occidat me, reddes michi thesaurum; sin autem, habeas pro ecclesia”. Decius veniens intravit Romam et accepit imperium magis virtute quam amore. Cepit perquirere Philippum iuniorem; ille absconsus erat. Tandem magnis promissionibus et minis invenit eum, quem occidit, et inquisivit ubi esset thesaurus Philippi. Quidam dicebant habere eum Xistum papam Christianorum; quidam esse Philippoli Grecie. Statim venit ei legatio de Persida, dicens eos esse rebelles, et tintinnabulum statue personuit. Non habens quem mitteret, ipse cum exercito suo ivit, ordinato Rome suo vicario Galba, et duxit secum filium suum Decium. Expugnavit et vicit omnes Persas et cepit Abdon et Sennen, sicut lectio manifestat. Quos cognovit clarissimos genere: eduxit aureis catenis catenatos. Cumque reverteretur, posuit obsidionem Philippipoli. Interim nuntius venit a Roma et Galbam esse mortuum nuntiavit. Reliquit ibi filium suum Decium cum parte exercitus, aliam secum duxit Romam cum Abdon et Sennen. Cumque venisset Romam, interrogavit de thesuris Philippi, quos non poterat certius invenire. Occidit istos sanctos martires clarissimos Abdon et Sennen in Amphitheatro. Indicatum ei fuit quod Xistus papa Christianorum haberet thesaurum Philippi. Cepit eum et multis tormentis maceravit, et quia per eum de thesauris certior esse non potuit, iussit eum Valerianus capitis subire sententiam. Cumque duceretur ad decollandum, beatus Laurentius exclamavit et dixit “Noli me derelinquere, pater sancte, quia iam thesauros expendi, quos tradidisti michi”. Tunc milites audientes de thesauris, ante Septem Solium in via Nova tenentes beatum Laurentium, duxerunt et tradiderunt eum Parthenio tribuno, et cetera que sequuntur.]
[27] De victoria Octaviani Augusti contra Antonium et Cleopatram eius uxorem [146]
[Segue la prima parte del capitolo 18 dei Mirabilia: Interfecto lulio Cesare a senatu, Octavianus eius nepos sumpsit imperium. Contra quem Antonius, eius cognatus, cuius baiulus post mortem Cesaris remanserat, nitebatur multo certamine ei auferre imperium; et repudiata Octaviani sorore duxit in uxorem Cleopatram, reginam Egipti, potentissimam in auro et argento et lapidibus pretiosis et populo. Cumque Antonius et Cleopatra cum magno apparatu navium et populi contra Romam venire cepissent, hoc Rome auditum est. Octavianus vero cum ingenti apparatu ivit et aggressus est eos ad Epirum, et sic orta est pugna. Navis regine, que tota deaurata erat, cepit declinare. Antonius videns navem regine declinare, declinavit; quam insecutus est usque Alexandriam. Qui irruit in ferrum et mortuus est. Cleopatra autem, videns se conservatam pro triumpho, ornata auro et lapidibus pretiosis voluit sua pulchritudine Octavianum decipere, sed non potuit. Videns se ita despectam, intravit ita ornata mausoleum viri sui et posuit ad mammillas duas ptisanas, quod est genus serpentis, et ita suaviter suxerunt, quod obdormivit et mortua est. Octavianus tulit inde infinitam pecuniam ex illa victoria et triumphavit Alexandriam et Egiptum et totam regionem Orientis, et ita victoriosus reversus est Romam, et susceperunt eum senatores et omnis populus Romanus cum magno triumpho. Et quia victoria ista fuit in sextilibus kalendis, posuerunt ei nomen Augustum ab augendo rem publicam, et statuerunt ut omni anno in kalendis Augusti tota civitas habeat festivitatem letitie illius prelibate victorie, ad honorem Octaviani Cesaris Augusti, et tota urbs floreat et gaudeat in tanta festivitate. Hic ritus pervenit usque ad tempus Archadii, viri Eudoxie.]