Notitia ecclesiarum urbis Romae [*] [1]
Primum in urbe Roma beatorum martirum corpora Iohannis et Pauli tamen quiescunt in basilica magna et valde formosa.
Deinde intrabis per urbem ad aquilonem, donec pervenies ad portam Flamineam, ubi sanctus Valentinus [2] martir quiescit via Flaminea in basilica magna, quam Honorius reparavit, et alii martiris in aquilone plaga sub terra.
Deinde vadis ad orientem, donec venias ad ecclesia Iohanni martir via Salinaria. Ibi requiescit Diogenus martir et in altero cubiculo Bonifacianus [3] et Fistus martir sub terra, sub terra Blastus martir, deinde Iohannis martir, postea Longuinus martir. Deinde vadis ad australem via Salinaria, donec venies ad sanctum Ermetem [4]; ibi primum pausat bassilissa virgo et martir in altera et martir Maximus et sanctus Ermes martir longe sub terra et in altero spelunca protus martir et Iacintus, deinde Victor martir. Postea eadem via pervenies ad sanctum Pampulum martirum .XXIIII. gradibus sub terra.
Deinde venies ad sanctam Felicitatem altera via, quae similiter Salaria dicitur; ibi illa pausat in ecclesia sursum et Bonifacius papa et martir in altero loco et filii eius sub terra deorsum. Deinde, eadem via, pervenies ad ecclesiam sancti Saturnini papae et martiris; in altera ecclesia Daria virgo et martir pausat et Crisanti martir. Postea pervenies eadem via ad speluncam ubi sancta Hilaria martir. Deinde eadem via ad sanctum Alexandrum martirem, ibi pausant Theodolus et Eventus et longe in interiore spelunca Alexander martir requiescit. Postea ascendens eadem via ad sancti Silvestri ecclesiam, ibi multitudo sanctorum pausat; primum Silvester sanctus papa et confessor et ad pedes eius sanctus Syricus papa et in dextera parte Celestinus papa et Marcellus episcopus, Philippus et Felix martires et multitudo sanctorum sub altare maiore et in spelunca Crescencius martir, et in altera sancta Prisca martir et Fimitis pausat in cubiculo, quando exeas, et in altera sancta Potenciana martir et Praxidis.
Et postea vadis ad orientem, quousque pervenies ad sanctam Emeretianam martirem, quae pausat in ecclesia sursum et duo martires in spelunca deorsum Victor et Alexander. Deinde via numentana ad ecclesiam [5] sanctae Agne, quae formosa [6] est, in qua sola pausat et ipsam [7] episcopus Honorius miro opere reparavit [8].
Postea illam viam demitus et pervenies ecclesiam ad sanctum Ypholitum [9] martirem, qui requiescit subtera in cubiculo et Concordia mulier eius martir; ante fores altero cubiculo sancta Triphonia regina et martir et Cyrilla filia eius et martir, quas meditus Decius [10] interfecit uxorem et filiam et sanctus Genisius martir. Postea pervenies ad ecclesiam sancti Laurentii, ibi sunt magnae bassilicae duae in quarum quis specioriorem et pausat et est parvum cubiculum extra ecclesiam in hoc occidentur; ibi pausat sanctus Habundius et Herenius martir Via tiburtina et ibi est ille lapis, quem tollent digito multi homines nescientes, quid faciunt et in altera ecclsia [11] sursum multi martires pausant. Prima est Cyriaca sancta vidua et martir et in altero loco sanctus Iustinus et, iuxta eum, sanctus Crescentius martir et multitudo sanctorum longe in spelunca deorsum, sanctus Romanus martir. Postea ascendes ad ecclesiam sancti Agapiti martiris et diaconi sancti Syxti papae.
Ad Helena, via Conpania multi martires pausant. In aquilone parte ecclesiae Helenae [12] primus Tiburtius martir; postea intrabis in spluncam, ibi pausant sancti martires Petrus presbyter et Marcellinus martir. Postea, in interiore antro, Gorgonius martir et multi alii et in uno loco in interiore spelunca .XL. martires et in altero .XXX. martires et in tertio .IIII. coronatos et sancta Helena in sua rotunda.
Deinde pervenies ad sanctum Gordianum martirem, cuius corpus requiescit sub altare magno in ecclesia sancti Epimahi et Quintus et Quartus martires iuxta ecclesiae in cubiculo pausant et longe in antro Trofimus martir. Deinde pervenies eadem via ad speluncam; hic requiescit eadem via sancta Eugenia virgo et martir in cubiculo ecclesiae [13] pausat et in altero loco Emisseus martir.
Postea pervenies via Appia ad sanctum Sebastianum martirem, cuius corpus iacet in inferiore loco, et ibi sunt sepulcra apostolorum Petri et Pauli, in quibus .XL. annorum requiescebant, et in occidentali parte ecclesiae per gradus discendis, ubi sanctus Cyrinus papa et martir pausat et eadem via ad aquilonem ad sanctos martires Tiburtium et Valerianum et Maximum. Ibi intrabis in speluncam magnam et ibi [14] invenies sanctum Urbanum episcopum et confessorem et in altero loco Felicissimum et Agapitum martires et diaconus Syxti; et in tercio loco Cyrinum martirem; et in [15] quarto Ianuarium martirem; et in tertia ecclesia rursum sanctus Synon martir quiescit. Eadem via ad sanctam Ceciliam, ibi innumerabilis multitudo martirum, primus Syxtus papa et martir, Dionisius papa et martir Iulianus papa et martir, Flavianus [16] martir, sancta Cecilia virgo et martir, .LXXX. martires ibi requiescunt deorsum, Geferinus papa et confessor sursum quiescit, Eusebius papa et martir longe in antro requiescit, Cornelius papa et martir longe in antro [17] altera requiescit. Postea pervenies ad sanctam virginem Soterem et martirem; eadem via venis ad ecclesiam parvam ubi decollatus est sanctus Xystus cum diaconibus suis [18], cuius corpus iacet ad aquilonem.
Et dimittis viam Appiam et pervenies ad sanctum Marcum papam et martirem, postea ad sanctum Damasum papam et martirem, via Ardiatina et ibi, in altera ecclesia, invenies duos diacones et martires Marcum et Marcellianum fratres germanos, cuius corpus quiescit sursum sub magno altare. Deinde discendis per gradus ad sanctos martires Nereum et Achileum.
Et sic vadis ad occidentem et invenies sanctum Felicem episcopum et martirem et discendis per gradus ad corpus eius et sic vadis ad sanctum Paulum via Ostensi et, in australi parte, cerne ecclesiam sanctae Teclae supra montem positam, in qua corpus eius [19] quiescit in spelunca, in aquilone parte.
In occidentali parte Tiberi ecclesia est beati Felicis martiris, in qua corpus eius quiescit et Alexandri martiris et sanctae Sabine martiris. Deinde etiam in aquilone parte ecclesiae sancti Pauli paret, eclesia sancti Aristi et sanctae Christinae et sanctae Victorae, ubi ipsi pausant [20]. Deinde discendis ad aquilonem et invenies ecclesiam sanctae Candidae virginis et martiris, cuius corpus ibi quiescit. Discendis [21] in antrum et invenies ibi innumerabilem multitudinem martirum, Pumenius martir ibi quiescit et Milix martir in [22] altero loco et omnis; illa spelunca inpleta est ossibus martirum. Tunc ascendis et pervenies ad sanctum Anastasium papam et martirem et in alio Polion martir quiescit. Deinde intrabis in eclesiam magnam, ibi sancti martires Abdo et Sennes quiescunt. Deinde exeas et intrabis ubi sanctus Innocentius papa et martir quiescit.
Deinde ambulas ad sanctum Pancratium, cuius corpus quiescit in formosa ecclesia via Aurelia, quam sanctus Honorius papa magna ex par tere aedificavit; et in illa ecclesia intrabis longe sub terra et invenies Ardhimium martirem et in altero loco sanctum Paulinum martirem et in altero antro sanctam Sobiam martirem et duae filii eius Agapite et Pistis martires; et ascendis sursum et pervenies ad ecclesiam, ibi quiescunt sanctus Processus et Martianus, sub terra, et sancta Lucina virgo et martir in [23] superiori. Deinde pervenies eadem via ad sanctos pontifices et martires duos Felices. Postea eadem via pervenies ad ecclesiam ibi invenies sanctum Calistum papam et martirem et in altero, in [24] superiori domo, sanctus Iulius papa et martir.
Et sic intravis via Vaticana, donec pervenies ad bassilicam beati Petri, quam Constantinus [25] imperator totius orbis [26] condidit, eminentem super omnes ecclesias et formosam, in cuius occidentali plaga beatum corpus eius quiescit.
Est et in alio loco iuxta Mediolanensem urbem con, con, orientalem plagam foris civitatem. Ibi est ecclesia sancti Ambrosi [27] episcopi et [28] confessoris et sancti martiris Gerbasius et Protasius et sanctus Victor martir et in altera ecclesia sanctus Maforius et Felix martir et ibi, in uno angulo, sanctus Simplicianus confessor et in una ecclesia in dextera [29] parte ibi pausat Baleria, mater sanctorum Gerbasi et Protasis, sanctus Diunius martir, sanctus Aurelius martir, sanctus Nazarius martir in sua pausat ecclesia; et, in uno angulo, sanctus Morimonianus confessor et in altera ecclesia sanctus Celsus martir et sanctus Maternus episcopus et confessor, sanctus Storius confessor et sanctus Magnus confessor et sancta Eugenia confessor.
Intrante [30] in porticium [31] sanctae Andreae occurrit tibi, in sinistra manu altare, sancti Laurenti, deinde sancti Viti, deinde sancti Cassiani, deinde ipsius Andreae in medio rotundae; et sic sancti Thomae et sic sancti Appollinaris, novissime sancti Syxti. Egrediente vero, accipiet sanctus te Martinus et deducet ad sanctam Petronellam; ibi te primo accipiet salvator mundi adsignatque [32] sanctae Anastasiae et illa sanctissime genetricis dei, quae te commendat sanctae Petronellae; ut te deducat ad filium suum salvatorem mundi, qui te per beatum [33] Theodorum mittit ad sanctum Michaelem archangelum, ut eius suffragio iterum ad sanctissimam suam genetricem deducaris ut illa te reddat .XII. apostolis, qui per beatum petrum principem apostolorum. Iterum mittunt ad sanctam Mariam, ex cuius latere sinistro te Leo papa accipiet [34] redditque iterum eidem genetrici dei, cuius auxilio tandem pervenies per cryptam [35] ad caput beati Petri principis apostolorum et exinde pervenies ad altare maius eiusque confessionem et exinde, post fusas poenitentiae [36] lacrimas, vadis ad locum, ubi idem beatissimus apostolus apparuit cuidam mansionario suo. Tum ad eiusdem quoque sancti apostoli altare, quod nomine pastoris nominatur; ubi ferunt lapsum mansionarium per beatum Petrum apostolum a ruina esse defensum. Tum etiam tibi pergendum est ad porticum, ubi vivificae crucis vexillum servatur teque ad fontem ingrediente altare est in muro beati Georgii martiris; tum ad sanctum Iohannem evangelistam eoque salutato pervenies ad sanctum Iohannem Babtistam eoque ducente curre ad praesepe sanctae Mariae eoque osculato perge ad porticum Petronellae gaudensque ascende ad Gregorii lectum [37] patris sancti, in quo spiritum reddidit, deo datori, dignum munus. Et ibi habes altaria .XI. indeque discende adque festina ad horationem sanctae Mariae quae antiqua dicitur. Deinde ad lapides purpureos, qui in medio pavimento iacent et in modum crucis positi sunt et exinde ad corpus sancti patris Gregori eundum est et, ex eo loco, ad sanctam Mariam que nova dicitur.