Petri Malii descriptio Basilicae Vaticanae

PRAEFATIO PETRI MALLII IN OPUSCULUM HISTORIAE SACRAE AD BEATISSIMUM PATREM ALEXANDRUM III PONTEFICEM MAXIMUM [*]

Sanctae et Apostolicae Sedis Alexandro dei gratia summo Pontifici et universali papae Petrus Mallii sola Dei pietate beati Petri basilicae presbiter qualiscumque libellum ex archivio eiusdem sacro sanctae basilicae compilatum.

Licet haec quae sequuntur in sanctorum Libro Pontificum et in eorum quoque sepulchris plenissime scripta reperiantur, quia tamen dominis et fratribus meis idoneum et utile visum est haec me breviter in unum colligere, ut ad quorumlibet notitiam facilius pervenirent, quod fraterna mihi karitas imperavit, fideliter adimplere proposui. Non quod ingenii vires mihi suppeterent, sed quia me ad hoc illa virtus obedientiae provocaret, quae, sicut venerando Samuhelis testimonio dicitur, holocaustis et victimis antefertur. Et quidem saepe corporis in me perpendens invalitudinem, et scentiae considerans parvitatem, diu diffidendo factus sum ut homo non audiens, dum me ad hoc opus sufficere non viderem. Sed quia teste Apostolo dilectio proximi plenitudo est legis, fraternae dilectionis auctoritate compulsus, percepi confidentiam iniunctorum ne occasione meae invalitudinis arbitrium propriae sequerer voluntatis, et ita cum apostata angelo et vetere homine, non Christi, sed proprio placendo sensui [….] [1] sortitus essem, factusque ut membrum corporis absque capite lucis ac vitae participatione carerem. Quoniam igitur Deus dissipat ossa hominum sibi placentium, duxi non in hoc mihi, sed karitati, quae Deus est, potius complacendum; quatenus opus, ad apostolatus vestri iudicium perventurum, tanto benigniorem in se reddat vestrae maiestatis intuitum, quanto de purioris intentionis fonte primum apparuerit derivatum. Suscipite itaque, Pater Sanctissime, suscipite a me famulatum huius opusculi, vestro ad divinam gloriam nomini dedicati, ut de hoc nulli restet aliud sentiendum, nisi quod probabitur et vestri beneplaciti significatione firmatum.

 

1. A quo et quo modo corpora apostolorum Petri et Pauli de catacumbis levata sunt.

Sicut itaque in Libro Pontificali scriptum inveni, beatus Cornelius papa rogatus a quadam matrona, nomine Lucina, corpora sanctorum apostolorum Petri et Pauli de catacumbis noctu levavit; et primo quidem corpus beati Pauli apostoli praedicta Lucina in praedio suo posuit, via Hostiensi, ad latus ubi decollatus est; beati vero Petri apostoli corpus accepit beatus Cornelius papa, et cum magna devotione et reverentia posuit illud prope locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum, in templo scilicet Apollinis in monte Aureo in Vaticano Palatii Neronis.

 

2. A quo basilica beati Petri edificata et dedicata sit.

Postea vero tempore beati Silvestri papae Constantinus, christianissimus imperator, rogatu eiusdem sanctissimi pontificis cum magna devotione et diligentia, ut res ipsa docet, fecit ecclesiam Beato Petro apostolorum principi ante templum Apollinis, cuius fundamentum ipse imperator prius fodit; et asportavit inde .XII. cophinos ad honorem .XII. apostolorum. Cuius venerabile corpus una cum beato Silvestro papa ita recondidit. Loculum argenteum continentem sanctissimum corpus omni parte ex ere et cupro conclusit; quod est immobile ad caput pedes .V., ad pedes pedes .V., ad dextrum>[2] pedes .V., ad sinistrum pedes .V., subtus pedes .V., supra pedes .V. Sic inclusit corpus beati Petri [et Pauli]; et exornavit superius altare eius et archam ex auro fulvo; et fecit cyburrium ex columnis porfireticis et auro mundissimo. Posuitque ibi ante venerabile altare eius, ad ornatum eiusdem basilicae, .XII. columnas vitineas, quas de Graecia portari fecit, quae fuerunt de templo Apollinis Troiae. Posuit et super corpus beati Petri crucem ex auro puro habentem .CL. libras auri, in qua est scriptum: "Constantinus augustus et Helena augusta". Fecit et basilicam Beato Paulo [3] apostolo via Hostiensi, et recondidit corpus eius sicut corpus beati Petri in aere et cupro. Quas itaque basilicas beatus Silvester papa una die, quia una die coronati sunt, ad honorem Iesu Christi filii Dei vivi et eius genitricis et beatorum principum apostolorum Petri et Pauli sollemniter consecravit, convocatis episcopis et sacerdotibus et turbis fidelium per universum orbem.

 

3. De remissione dedicationis basilicae Beati Petri.

Et quia sollemnitas maxima est, maximam remissionem eius prudentia omnibus ad eam devote venientibus condonavit.

 

4. Quod in Beati Petri basilica tantum vigilantur pallia quae dominus .pp. mittit archiepiscopis [4]

Et quoniam haec sacrosancta Dei et Beati Petri basilica est fundamentum et caput omnium ecclesiarum, dicente Domino beato Petro: «Tu es Petrus, et super hanc petram haedificabo [5] ecclesiam meam», et: «Tu vocaberis Cephas» (id est ‘Caput’), quadam praerogativa in ea tantum vigilantur pallia, quae romanus Pontifex mittit patriarchis archiepiscopis per universum orbem constitutis; et inde est quod legatus sanctae romanae Ecclesiae [6] dicit: «Accipe pallium de corpore beati Petri sumptum, implenitudinem officii tui». Itaque cum vigilamus pallia, facimus sollemnes vigilias in Confessione beati Petri, cantantes vigilias, quas consuevimus cantare in festo eiusdem apostoli; et de antiqua consuetudine habemus de Confessione ad bibendum abundanter optimum claretum.

 

5. De excellentia huius basilicae.

Quia igitur totus orbis terrarum huic sanctissimae Dei et Beati Petri apostoli basilicae, cui Christus commisit oves suas dicens: «Pasce oves meas» [et «tu vocaberis Cephas»] [7], debitae subiectionis exhibet obsequium, multi ex diversis mundi partibus ob reverentiam eiusdem apostoli hic conveniunt oratores [in tantum siquidem quod multotiens vix ad altare possumus accedere] [8], quibus nescientibus vel ignorantibus quot et quam pretiosae reliquiae in hac sancta basilica requiescunt, per istarum litterarum insinuationem cognitum esse volumus. Saltim quando hic conveniunt ad exorandum Dei filium dominum nostrum Iesum Christum et eius beatam genitricem semper virginem Mariam et sanctos apostolos Christi et alios sanctos et sanctas pro remissione peccatorum suorum, pro societate supernorum civium et sanctarum animarum eos devote exorent.

 

6. De sanctis qui in Beati Petri basilica requiescunt.

Sunt itaque in hac sancta Dei et Beati Petri apostoli basilica praeter sanctissimum altare eius, in quo ipse requiescit, quorumdam sanctorum altaria vel potius oratoria, quorum ista sunt nomina

In choro canonicorum est altare vel potius oratorium beatae Mariae matris domini nostri Iesu Christi, in quo beatae recordationis. Gregorius papa .III. recondidit, in honorem Salvatoris sanctaeque eius genitricis, reliquias sanctorum apostolorum et multorum sanctorum martyrum ac confessorum perfectorum iustorum toto orbe terrarum requiescentium. Inter quas (ut a maioribus nostris accepimus) recondidit corpus sancti Gabini presbiteri, cuius altarae mansit ibi usque ad tempora nostra; nam, tempore domni Eugenii .III. papae, quando eius praecepto ereximus ibi istud altare, duo altaria ibi erant: altare videlicet Sancti Gabinii presbiteri (ad quod Sardinia et Corsica tributum annualiter mittebant), et altare beatae Mariae semper virginis, quod praenominatus domnus Gregorius papa .III. fecerat et consecraverat. Sub quibus altaribus invenimus tres sepulturas ferro et plumbo optime ligatas, quae etiam altaria cancellis aeneis circumdedit. In quo etiam oratorio imaginem beatae Mariae semper virginis filium amplexantis posuit. Supra quam imaginem fecimus loculum, in quo honorifice cum romano clero posuimus dextrum armum beati Stephani protomartyris, quod domnus Pelagius papa huic basilicae donavit, sicut in translatione eius de Constantinopoli Romam facta habetur.

 

7. In quo loco requiescat Gregorius III papa.

Hic itaque sanctissimus papa Gregorius .III. requiescit, in loco illo ubi nunc felicis memoriae beatus Eugenius .III. papa requiescit. Ubi etiam ad honorem eiusdem Gregorii fuit erectus arcus optimo mosibo depictus; et permansit ille arcus usque ad tempora domni Eugenii .III. papae de quo habemus in epithaphio eius hunc versum

Tertius hic papa Gregorius est tumulatus.

In quo etiam sepulchro desuper recondidimus venerabile corpus domni Eugenii .III. papae, .VIII. idus Iulii; et fecimus ei sepulchrum ex diversis lapidibus. Requiescit etiam in eodem sepulchro (ut audivimus) Petrus diaconus beati Gregorii .I. papae, ad quem fecit librum Dialogorum.

 

8. De beato Eugenio[9] Papa.

Hic sanctissimus praesul Eugenius .III., quando celebravit primam missam in ecclesia Beati petri, obtulit super venerabile altare eius optimum saratasmum ad altaris ornatum et pastorale ornamentum [10]. Et semper cum veniebat celebrare sollemnia missarum in hanc sanctam Dei et Beati Petri basilicam, non vacua manu veniebat sed satis devote offerebat vel vestem super altare, vel optimam casisam [11], vel aliud papale donum. Condidit quoque privilegium, in quo concessit canonicis huius venerabilis basilicae quartam partem totius oblationis quae venit in ecclesia beati Petri, praeter oblationem sancti Leonis noni papae.

 

9. Iuxta sepulchrum domni Eugenii requiescit bonae recordationis Domnus Adrianus .IIII. papa. in optima conca. Hic benignissimus praesul donavit canonicis huius venerabilis basilicae castrum Valeranum in perpetuum, in episcopatu Civitatis Castellanae positum. Condidit etiam privilegium canonicorum de confirmatione confessionis, nec non et privilegium de libertate omnium nostrarum ecclesiarum, tam in urbe quam extra urbem positarum. Hic sanctissimus papa semper, cum veniebat celebrare missam ad Sanctum Petrum, offerebat super venerabile altare eius vel optimum pallium ad ornatum altaris, vel candelabra [12] argentea, vel aliud papale donum.

Ante huius sepulchrum invenimus duo Corpora hominum in Christo quiescentium, quorum nomina Deus scit.

 

10. luxta sepulchrum domni Adriani est altare sancti Silvestri papae, in quo (sicut accepimus) bracchium eius est reconditum. Requiescit etiam ibidem Vigilius papa, sicut a maioribus nostris accepimus et etiam in pariete scriptum invenimus.

 

11. Iuxta hoc altare per directum est altare sancti Mauricii martyris, ad quod scilicet altare de antiqua consuetudine romanorum imperator a domnis episcopis cardinalibus benedicitur et ungitur. Ad altare vero maius Beati Petri a domno papa benedicitur et coronatur, et de sacrosancto altari eius per manus romani pontificis ad defendendam Ecclesiam gladium accipit.

 

12. Ante altare sancti Mauricii iuxta aditum, qui vadit ad sanctum Martinum post sanctum Petrum, est oratorium sancti Leonis .IIII. papae. In quo (sicut saepe a nostris[13] maioribus accepimus, videlicet presbitero Cencio priore et domno Petro christiano) sanctae recordationis Paschalis papa .II. corpus beati Leonis papae .I. et .II. et .III. et .IIII. recondidit, sicut etiam multi nostrorum viderunt.

Hic scilicet Leo papa .IIII. vixit in monachali proposito longo tempore in monasterio sancti Martini post sanctum Petrum, ad servitium eiusdem apostoli. At hinc assumptus presbiter cardinalis est ordinatus de ecclesia Sanctorum .IIII. Coronatorum.

Post non multum tempus apostolicus factus, ecclesiam beati Petri, quia nutriverat eum a lacte, per omnia dilexit magnisque beneficiis honoravit: nam crucem de auro purissimo ex diversis gemmis, iacinthis scilicet et albis et smaragdis, ornatam, mirae magnitudinis; et posuit eam iuxta sanctissimum altare beati Petri, parte dextera, pensantem mille libras optimi auri; et permansit ibi usque ad tempora nostra. Et preter alia bona quae ipse devotus obtulit beato Petro, ad ornatum venerabilis eius altaris fecit fieri tabulam de auro et smaragdo pensantem .CC. sexdecim auri libras, et posuit eam [14] in fronte altaris quam nos etiam vidimus.

Donavit etiam canonicis Beati Petri castrum Buccegiam de suo patrimonio. Multa quoque alia, quae in praefata Beati Petri basilica idem sanctissimus papa fecit, possemus scriptis mandare, sed non oportet quoniam Liber Pontificalis manifestissime indicat. Huius sanctissimi papae corpus requiescit in altari suo, quod est (sicut supra diximus) iuxta aditum qui exiit foras ad sanctum Martinum, in quo etiam altari requiescit Leo .I., II et tertius.

 

13. Iuxta hoc oratorium Sancti Leonis .IIII. papae est oratorium beatae recordationis domni Adriani .I. papae, de quo habetur hoc epithaphium.

Epithaphium:

Hic pater ecclesiae Romae decus inclytus auctor
Adrianus requiem papa beatus habet.
Vir cui vita Deus, pietas lex, gloria Christus,
Pastor apostolicus promptus ad omne bonum,
Nobilis ex magna genitus iam gente parentum,
Sed sacris longe nobilior meritis,
Exornare studens devoto pectore pastor
Semper ubique suo templa sacrata Deo,
Ecclesias donis, populos et dogmate Sancto
Imbuit et cunctis pandit ad astra viam.
Pauperibus largus, nulli pietate secundus,
Et pro plebe sacris pervigil in precibus.
Doctrinis, opibus, muris erexerat arces,
Urbs caput orbis, honor, inclyta Roma tuas.

Hic sanctissimus praesul, praeter multa alia bona, quae fecit, donavit canonicis huius ecclesiae castrum Capracorum et a novo restauravit tectum tituli sancti Clementis papae in regione .III.tia. positi.

Iuxta huius oratorium est sepulchrum domni Urbani .II. papae, satis pulchrum in Vaticano.

 

14. Iuxta sepulchrum domni Urbani est oratorium beatae Mariae matris Domini, quod construi fecit Paulus primus papa, cuius parietes optimo mosibo ex diversis metallis depinxit; ubi et effigiem sanctae dei genitricis in statu ex argento deaurato depinxit.

In quo oraculo etiam sepulturam sibi construxit. Quod scilicet oraculum propter multa corpora sanctorum quae ibi sepulta sunt [15], nam Vaticanum locus dicitur, aeneis cancellis clausit. Unde usque ad tempora nostra locum illum mulieres non intrabant. Hic praenominatus papa Paulus, dum in ecclesia Beati Pauli aestivo tempore moraretur, praeoccupatus corporali aegritudine, illic vitam finivit ubi etiam sepultus est. Illicque fere trium mensium spatio eius funus humatum permansit.

Postmodum vero congregati romani cives et aliae nationes eius corpus per flumen Tyberis navigio transfretantes, ad beatum Petrum cum psalmodiae honorae deportaverunt: et in praefato ab eo constructo oratorio eum sepelierunt, super cuius sepulchrum est scriptum: "Hic requiescit Paulus papa".

Qui locus usque hodie dicitur Sancta Maria in oratorio.

Ante hoc oratorium beatae Mariae, scilicet in Vaticano, est quodam sepulchrum Ioannis papae, cuius epithaphium istud:

Clauditur hoc tumulo venerabilis ille Ioannes,
Qui legis sacrae diffundere noverat amnes.
Egregius doctor verbo quaecunque docebat,
Moribus et vita tribuens exempla gerebat.
Hunc a canonici districto iure rigoris,
Non timor aut lucrum non gratia flexit amoris.
Det Deus aeternus caelorum lumine pasci,
Qui dat Roma mori, dederat Burgundia nasci.
Quando vir iste obiit, si vis cognoscere verum,
Septima lux Martis fuit illi meta dierum.

 

15. Ab alia parte iuxta portam aeneam, que vadit ad Sanctam Petronillam et ad Sanctum Andream, est oratorium sanctorum Processi et Martiniani martyrum, mosibo et diversis lapidibus decoratum. Quod siquidem oratorium construi fecit beatae recordationis Paschalis papa primus ad eorum honorem ; in quo siquidem oratorio honorifice recondidit eos in conca porphiretica, ut apparet. Et pro reverentia eorum, locum illum cancellis aeneis circumdedit.

Qui locus in tanta veneratione est habitus, quod usque ad nostra tempora locum illum mulieres non intrabant. Nam in loco illo sunt sepulturae sanctorum pontificum, et deinde per directum, scilicet per porticum Pontificum, et usque ad portam Argenteam, sunt sepulturae sanctorum pontificum. Est etiam ibi post chorum canonicorum. altare sancti Martialis, discipuli Beati Petri Apostoli.

 

16. Infra palatium vero Neronis est templum Apollinis, quod nunc vocatur Sancta Petronilla, in quo est reconditum corpus eiusdem virginis [uter]: ante quod est basilica Sancti Angeli, quae vocatur Vaticanum, mirifico mosibo laqueata auro et vitro. Ideo vero dicitur "Vaticanum" quia "vates", id est "sacerdotes", antiquitus canebant ibi sua officia ante templum Apollinis. Et ideo tota illa pars dextra Basilicae Beati Petri, quae vadit per porticum pontificum et usque ad portam Argenteam, vocatur Vaticanum. Ibique est aliud templum, quod fuit vestarium Neronis, quod modo vocatur Sanctus Andreas, in cuius altare beatus Gregorius papa, ut a maioribus nostris accepimus, recondidit bracchium Sancti Andreae apostoli et beati Lucae evangelistae, quae cum magna devotione detulit a Constantinopoli.

 

17. In hac dextra parte basilicae Beati Petri, scilicet in Vaticano, et per directum per porticum pontificum, quae vadit ad sanctum Gregorium papam egregium [16] doctorem, et usque ad portam Argenteam, sunt sepulturae sanctorum pontificum. In quibus nimirum sepulturis, sicut in Libro Pontificum et in eorum quoque sepulchris scriptum inveni, vel a maioribus nostris saepe accepimus, requiescunt isti venerabiles subscripti pontifices, videlicet.

 

18. Linus papa et martyr. Hic ex praecepto beati Petri constituit, ut mulier in ecclesiam velato capite introiret; sepultus iuxta corpus beati Petri in Vaticano: nam multa corpora sanctorum episcoporum et sanctorum virorum [17] ob reverentiam beati Petri ibidem sepulta sunt.

Cletus papa et martyr. Hic tertius post apostolum Petrum, cum rexisset ecclesiam annis .XII., persequutione [18] Domitiani martyrio coronatus est, et sepultus [19] in Vaticano.

Anacletus papa, qui fuit ordinatus presbyter a beato Petro apostolo, et sepultus [20] in Vaticano.

Evaristus papa, qui constituit .VII. diaconos qui custodirent romanum pontificem.

Xistus papa et martyr, natione romanus. Hic fuit sepultus iuxta Ferratam prope corpus beati Petri, ubi adhuc est arcus de mosibo, quem fecit fieri Pascalis papa .I.

Telesphorus papa et martyr. Hic constituit .VII. ebdomadas ante Pasca ieiunium celebrari, et in nocte Natalis Domini missas celebrari, et "gloria in excelsis deo" ante sacrificium dici.

Iginus papa et martyr. Hic conposuit clerum et distribuit gradus.

Pius papa frater beati Pastoris presbiteri, sub cuius tempore Hermes librum scripsit, qui appellatur "Pastor", quia in habitu pastoris angelus ei apparuit.

Eleuter papa .II. firmavit ut nulla esca usualis a christianis repudiaretur [21].

Victor papa et martyr. Hic constituit ut sanctum Pasca die Dominico celebraretur.

Hi omnes, sicut in Pontificali Iegitur, in Vaticano quiescunt:

Leo papa .I., qui misit epistolam Flaviano episcopo de incarnatione Domini, et fecit sermones contra hereticos. Hic iacet in altari sancti Leonis .IIII. papae, sicut supradictum est.

Simplicius papa. Hic constituit ad Sanctum Petrum et ad Sanctum Paulum et ad Sanctum Laurentium et ad Sanctam Mariam Maiorem, ut per ebdomadas presbiteri cardinales ibi manerent, propter paenitentes et baptismum.

Gelasius papa .I. Hic fuit amator cleri et pauperum.

Anastasius papa .II. Hic fecit confessionem beati Laurentii ex argento.

Hormisda papa. Hic conposuit clerum, et psalmis erudivit.

Simachus papa. Hic fecit basilicam Sancti Andreae apostoli ad Sanctum Petrum [22] et iuxta fontem oratorium Sanctae Crucis; et recondidit in eius confessione crucem ex auro et gemmis, ubi inclusit lignum crucis Domini pensans .X. libras [23]. Hic basilicam Sancti Petri marmoribus ornavit; cantarum pulchrum in paradiso cum pinea aenea, cum quadriporticu marmoribus et musibo fecit; agnos et cruces et palmas decenter pinxit, gradus construxit, et cantarum in medio cortinae conposuit ad crismatis unctionem in feria .II. post Pasca.

Ioannes papa .I. Hic ob catholicam fidem Ravennae in custodia defunctus est martyr .XV. kal. Iunias; cuius corpus translatum est de Ravenna, et sepultum est in basilica Beati Petri in Vaticano.

Felix papa, qui fecit ecclesiam sanctorum Cosmae et Damiani, et constituit supra sepulchrum martyrum missas celebrari.

Bonifatius papa .I. Hic requiescit in porticu pontificum de quo habetur hoc epithaphium:

   Atria magnifici sunt membris plena sepulti,
   Sedis apostolicae Bonifati praesulis Almi.

Ioannes papa .II., qui et Mercurius appellatus est; de quo habetur hoc epithaphium:

   Hic tumulus vatis conservat membra Ioannis
     Ordine pontificum qui fertur iure secundus,
   Licet in extremis sollers fidusque minister
     Claruit, et primus iure levita fuit.
   Missus ad imperium vice praesulis extitit auctor,
     Hunc memorant synodus pontificisque tomus.
   Cum titulis fidei vigilantia quanta regendi
     Commissas animas ne lupus hostis oves
   Carperet ammixtus, premeretve potentior imum.
     Iustitiam cunctos nixus habere parem.
   Providus humanis, summus verusque sacerdos,
     Nil temere atque nimis pondere cuncta gerens.

Agapitus papa .I. Hic sanctissimus papa convicit Antemium patriarcham Constantinopolitanum duas naturas in uno domino nostro lesu Christo esse negantem, et in loco eius Mennam catholicum consecravit; cuius corpus de Constantinopoli translatum est in loculo plumbeo, et sepultus est in basilica Beati Petri apostoli. De quo beatus Gregorius in Dialogo magna refert.

Pelagius papa .I. Hic coepit construere ecclesiam Sanctorum Philippi et Iacobi. Hic sepultus est ante secretarium Beati Petri, cuius epitaphium est istud:

 Terrenum corpus claudant haec forte sepulchra,
  Nil sancti meritis derogatura viri;
 Vivit in arce poli caelesti luce beatus,
  Vivit et hic cunctis per pia facta locis.
 Surgere iudicio certus dextramque tenentem
  Angelica partem se rapiente manu.
 Virtutum numeret titulos ecclesia Dei,
  Quos ventura utinam saecula ferre queant.
 Rector apostolicae fidei veneranda retexit
  Dogmata, quae clari constituere Patres.
 Eloquio curans errorum scismate lapsos,
  Ut veram teneant corda pacata fidem.
 Sacravit multos divina lege ministros,
  Nil pretio faciens immaculata manus.
 Captivos redimens, miseris succurrere promptus,
  Pauperibus numquam parta negare sibi.
 Tristia participans, laeti moderator opimus;
  Alterius gemitus credidit esse suos.
Hic requiescit Pelagius papa, qui sedit annos .IIII., menses .X., dies .XVIII. Depositus .IIII. nonas Martii.

Iohannes papa .III., qui complevit ecclesiam Philippi et Iacobi, sicut habetur in hoc sequenti versu:

 Pelagius coepit, complevit papa Ioannes.

 

Benedictus papa .I. Hic sepultus est in secretario ad Sanctum Petrum [24].

Bonifatius papa .II. Hic requiescit in porticu pontificum cuius ephitaphium est istud:

 Vita hominum brevis est, certa hanc determinat hora,
   Sed vitae aeternae inde paratur iter,
 Quo non indecora aut rursum peritura videntur,
   Sed pulchrum atque decens iam sine fine manet.
 Dic igitur: quid, mors, stimulis agitaris iniquis?
  Quid feris incassum? Quid furibunda geris?
 Commoda nulla tibi poterunt tua facta referre,
  Nec prodesse potest, impetus iste tibi.
 Gregorii semper monita atque exempla magistri
  Vita opere ac dignis moribus iste sequens.
 Quo hunc terrere putans [25], sunt huius maxima vota:
  Mittere ad astra animam, reddere corpus humo.
 Saucia multiplici siquidem nam membra dolore
  Rursus in antiquo pulvere versa manent.
 Quae coniuncta animae stabilito in corpore surgunt
  Ad vitam aeternam te pereunte magis.
 Sancta fides, merito vitae, clementia patris
  Spem certam hanc famulos iussit habere suos.
Hic requiescit Bonifatius iunior, qui sedit annos .VI., menses .VIII., dies .XII. Depositus oct. idus. Maii, imperante domno Eracleo, anno eius secundo.

 

 

19. Ubi requiescit beatus Gregorius papa .I.

Iuxta hoc sepulchrum est oratorium beati Gregorii papae .I. Hic almificus praesul fuit sepultus ante secretarium inter columnas porticalium; cuius epithaphium est istud:

 Suscipe terra tuo corpus de corpore sumptum,
  Reddere quod valeas vivificante Deo;
 Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt
  Cui vitae alterius mors magis ipsa via est.
 Pontificis summi clauduntur membra sepulchro,
  Qui innumeris semper vivit ubique bonis.
 Esuriem dapibus superavit, frigora veste
  Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
  …
  Esset [26] ut exemplum mistica verba loquens
 Ad Christum Anglos convertit pietate magistra,
  Acquirens fidei agmina gente nova.
 Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc [27] Pastor agebas
  Ut domino offerres plurima Lucra gregis.
 Hisque Dei consul factus laetare triumphis,
  Nam mercedem operum iam sine fine tenes.
 Hic requiescit Gregorius .I. papa, qui sedit annos .XIII., menses .VI., dies .X. Depositus .IIII. idus Martias.

Hic constituit toto orbe terrarum missarum sollemnia Domini nostri Iesu Christi sanctaeque eius genitricis, sanctorum apostolorum, et omnium sanctorum martyrum, ac confessorum, perfectorum, iustorum, toto orbe terrarum requiescentium, memoriam agere. Hic augmentavit praedicationem canonum fieri «Diesque nostros in tua pace dispone» et cetera. Hic constituit supra corpus beati Petri et beati Pauli a cardinalibus missas iugiter celebrari. Hic fecit romanum cantum, et ordinavit primicerium, et scholam cantorum, et docuit. Ordinavit etiam stationes propter paenitentes quas cum primicerio et cantoribus et regionariis et acolitis, cruce stationali praecedente, faciebat. Nam aliter in .XLma. usque ad Pasca, et aliter in albis et in dominicis diebus et festivitatibus sanctorum. Et antifonas has statuis [28] processionales in .IIIIor. tempora cantari; scilicet «Deprecamur te, Domine»; «Multa sunt, Domine, peccata nostra»; «Parce, Domine, parce populo tuo». Et in letanias maiores has alias antifonas: «Domine Deus noster» et ceteras.

Et fecit Sanctum Stephanum, Orphanotrophium, ubi primicerius et cantores manerent, de quibus iugiter essent cum pontifice, et de episcopis, cardinalibus, diaconibus regionariis, et de acolitis, et cubiculariis, qui eum custodirent, et essent ei bonum testimonium. Et constituit, sicut beatus papa Gelasius .I. ordinaverat, ut essent per regiones de diaconibus cardinalibus, subdiaconibus regionariis, ut siquod ecclesiasticum negotium in regione oreretur, quod diffiniri non possent, archidiacono repraesentartur, ut ipse finem imponeret.

Hic scripsit ordinem, qualiter ecclesia regeretur, et statuit, ut quando pontifex extra Urbem iret vel esset, archidiaconus et archipresbiter cardinalis et primicerius repraesentarent vicem eius.

Et fecit synodochium Sancti Gregorii, iuxta gradus Beati Petri, et constituit ibi .III. cantores cum primicerio, qui iugiter officiaret missam ad altare Beati Petri, indutus pluviali, et mitra, et virga, staretque iuxta altare cum .II. et .III. et .IIII.; et pro beneficio haberent, sicut in privilegio eius legitur. Statuit etiam .IIIIor. cantores ad Sanctum Paulum, et .IIII. ad Sanctam Mariam Maiorem, et .IIII. ad Sanctum Laurentium foris murum, pro servitio missarum cardinalium cum beneficiis harum ecclesiarum.

Et praecepit primicerio et cantoribus ut nullo modo deviarent ab ordine, quem ipse docuit in romana ecclesia.

Praecepit quoque, ut ad [29] altare maius Beati Petri nulla consecratio fieret nisi romani pontificis, Et quando domnus pontifex facit consecrationem, ibi descendat ad Sanctum Andream et faciat ibi consecrationem; qua expleta revertatur ad altare maius et expleat missam. Et constituit .IIII. diaconos cardinales ad Sanctum Petrum, qui legerent evangelium ad missam, et praedicaret unusquisque in ebdomata sua.

Et cardinalis ebdomadarius similiter esset ibi propter paenitentes, et baptismum, et propter missas peregrinorum ad altare Beati Petri. Similiter et ad Sanctum Paulum statuit[30].

 

20. Sabinianus papa .I. Sub huius tempore fuit fames gravis in civitate romana, sed facta pace cum gente Longobardorum, iussit aperiri horrea ecclesiae, et venumdari frumentum populo per unum solidum triginta modios tritici. Cuius epithaphium est istud:

  Hic hominum vitia blando sermone removit:
  Nec culpis iudex, sed medicina fuit:

Misericordiae enim visceribus ultra quam dici possit [31] affluebat, et quantum in se nullum a beneficio misericordiae excludebat.

Bonifatius .III. papa. Hic requiescit in porticu ad Sanctum Gregorium.

Bonifatius papa .IIII., qui petiit templum Panteon a Foca caesare, et dedicavit illud in honorem beatae Mariae semper virginis et omnium sanctorum .kalendis. novembris. Hic sepultus intra ecclesiam Beati Petri iuxta portam Ravinianam. Cuius epithaphium est istud:

 Gregorio quartus iacet hic Bonifatius almus,
 huius qui sedis fuit aequus rector et aedis:
 Tempore qui Focae cernens templum fore Romae,
 Delubra cunctorum fuerant quo daemoniorum,
 Hoc expurgavit, sanctis cunctisque dicavit.
 Cuius natalis sollemnia qui celebratis,
 Primis septembris fert haec lux quarta kalendis.
 Deusdedit papa.
 Hic benignissimus pater clerum valde dilexit et ad pristina loca revocavit.

 

Bonifatius papa .V. Hic beatissimus praesul, ut in Pontificali legitur, fuit mitissimus et misericors super omnes qui fuerunt tempore suo.

Honorius papa .I. Hic cooperuit totum tectum basilicae Beati Petri ex tabulis aeneis, quas levavit de templo quod appellatur Romuli, ex consensu Eraclei piissimi imperatoris.

Fecit etiam ecclesiam in honorem Sancti Apollenaris martyris in urbe Roma, in porticu Beati Petri apostoli, quae appellatur Palmata.

Hic fecit constitutum in ecclesia, et decrevit ut omni sabbato exeat letania ab ecclesia Sancti Apollenaris ad Sanctum Petrum, nisi festum interveniat.

Severinus papa .I. Hic renovavit [32] absidem Beati Petri apostoli ex optimo mosibo, quod dirutum erat[33].

Ioannes papa .IIII. Hic dimisit in clerum rogam integram[34].

Theodorus .papa. .I. Hic levavit corpora sanctorum martyrum Primi et Feliciani de arenario via Numentana, et honorifice recondidit ea in ecclesia Beati Stephani protomartyris in monte Caelio. Hic sepultus est in porticu Pontificum. Epithaphium cuius est istud [35]:

  lncubat egregii [36] Theodori praesulis almi,
   hoc tumulo corpus, et cetera

 

Eugenius papa .I. Hic fuit benignus, mitis et omnibus affabilis, et indigentibus elemosinam [37] saepissime ministravit.

Vitalianus papa .I. Hic regulam ecclesiasticam atque vigorem, ut mos erat, omnimodo [38] conservavit.

Adeodatus papa. Hic fecit monasterium Sancti Herasmi [39] situm in monte Caelio.

Donus papa. Hic atrium basilicae Beati Petri apostoli, quod est ante ecclesiam, magnis marmoribus stravit.

Agatho papa. Hic in tantum benignus et mansuetus fuit, ut etiam omnibus ilaris et iocundus conprobaretur.

Leo papa .II. Hic sanctissimus vir in divina scriptura eloquentissimus fuit.

Benedictus papa .II. Hic ab ineunte aetate in ecclesia militavit, paupertatis semper amator; sepultus apud beatum Petrum.

Ioannes papa .V. Huius temporibus regnavit Iustinianus sanctissimus imperator.

Conon papa. Hic dimisit in clero, monasteriis videlicet diaconiis et mansionariis, benedictionem in auro, sicut praedecessor eius Benedictus papa .II. fecerat.

Sergius papa .I. Hic constituit ut in nativitate beatae Mariae, annuntiatione, purificatione, letania exeat a sancto Adriano et ad sanctam Mariam in Praesepe populus occurrat. Hic sepultus est in ecclesia Beati Petri, inter portam Argenteam et portam Ravinianam. Cuius epithaphium est istud:

  Limina quisquis adis papae metuenda beati
   Cerne pii Sergii excubiasque Petri.
  Culmen apostolicae sedis is iure paterno
   Electus tenuit, ut Theodorus obit.
  Pellitur urbe pater, pervadit sacra Ioannes
   Romuleosque greges dissipat ipse lupus.
  Exul erat patria .VII. volventibus annis,
   Post multis populi urbe rediit precibus.
  Suscipitur papa sacratur sede recepta
   Gaudet, amat pastor agmina cuncta simul
  hic invasores sanctorum falce subegit:

   Romanae ecclesiae iudiciisque patrum.

Ioannes papa .VI. Hic fecit in ecclesia Beati Andreae ad Sanctum Petrum ammonem noviter constructum.

Ioannes .VII. papa. Vir eloquentissimus. Hic fecit oratorium, infra ecclesiam Beati Petri, sanctae Dei genitricis virginis Mariae in parte sinistra, iuxta portam Guidaniam, cuius parietes mosibo depinxit. Qui etiam sepultus est ad Beatum Petrum, iuxta altare oratorii, quod ipse construxit, sub die .XV. kalendas novembris; ante quod oratorium est etiam sudarius Christi, quod cocatur Veronica.

Sisinnius papa .I. Hic fuit [40] constans animo, et curam agens pro clero et habitatoribus huius civitatis.

Constantinus papa .I. Hic vir valde mitis fuit, ut in Pontificali habetur; cuius temporibus in urbe Roma fames magna facta est per annos .III., sed postea per misericordiam Dei tanta fertilitatis ubertas sequuta est, ut sterilitatis inopiam oblivioni mandaret.

Gregorius papa .II. Hic sanctissimus praesul in divina scriptura valde eruditus fuit, facundus loquela, et constans animo. Sepultus apud beatum Petrum apostolum, .II. idus februarii, in porticu pontificum.

Gregorius papa .III. Hic requiescit in illo loco, ubi domnus papa Eugenius .III. requiescit.

Zacharias papa. Hic in patriarchia Lateranensi [41] beati Georgii martyris caput [eius] repperit in capsa reconditum. Sepultus apud Beatum Petrum in porticu pontificum.

Stephanus papa .II. Hic sanctissimus praesul in sua propria domo construxit a fundamentis monasterium in honorem sancti Stephani papae et martyris atque pontificis, nec non et beati Silvestri papae , in regione Columnae. Hic sepultus est in porticu pontificum. Cuius Epithaphium est istud:

   Subiacet hic Stephanus romanus papa secundus, et cetera.

Paulus papa. Hic fuit germanus huius praedicti Stephani papae. Hic iacet in Vaticano, iuxta altare beate Mariae [42].

Stephanus papa .III. Hic vir strenuus fuit, et scripturis divinis eruditus, et in eorum observationibus constantissimus perseverator.

Leo papa .III. Hic beatus praesul constituit, ut ante .III. dies ascensionis Domini letaniae celebrarentur. Sepultus in ecclesia Beati Petri .II. idus iunii.

Stephanus papa .IIII. Hic praeter multa bona, quae fecit, fecit et [43] in ecclesia Beati Petri ad Vincula optimam vestem de chrisoclabo cum gemmis.

 

21. Pascalis papa .I. Hic beatissimus praesul detulit corpora sanctorum Processi et Martiniani martyrum de cimiterio Sanctae Agathae in ecclesiam Beati Petri, in quorum honorem construxit oratorium summae pulchritudinis, in quo satis honorifice corpora eorum recondidit in concha Porphiretica [44]. Sepultus in Vaticano.

 

22. Gregorius papa .IIII. Hic igne divini amoris succensus, corpus beati Gregorii .papae. I., egregi doctoris, de loco in quo prius sepultus fuit abstulit, et non longe ab eo in alium locum noviter constructum ecclesiam Beati Petri apostoli summo honore perduxit; eiusque sacrum altare, vel potius oratorium, suo nomini titulavit, in quo nimirum oratorio sanctorum corpora beatorum martyrum Sebastiani, Gorgonii et Tiburtii, filii Chromatii praefecti, ex cymiteriis, quibus ante iacuerant, sicut in Pontificali legitur, honorifice perduxit, et unumquodque eorum separatis altaribus collocavit[45].

 

23. Sergius papa .II. Hic renovavit a fundamentis ecclesiam sanctorum Silvestri et Martini papae , de qua fuit presbiter cardinalis ordinatus. Sepultus in ecclesia Beati Petri cum Xisto .I. papa et martyre et Fabiano pontifice [46], ut dicit eius epithaphium:

  Sergius en iunior praesul et plebis amator
   Hoc tegitur tumulo, qui bene pavit oves.
  Spes patriae mundique decus, moderator opimus,
   Divinis monitis non fuit ille piger.
  Romanos proceres non tantum famine verbi
   Rebus et humanis nocte dieque favens.
  Utque Leo sanctus, Damasus quoque ipse benignus,
   Hic ritum tenuit instituitque gregem.
  Egentum semper studuit recreare catervam,
   Proque [47] poli ut caperet caelica regna libens.
  Iam iam pro tanto tundamus pectora pugnis
   Pastore amisso, vivat ut axe poli.
  Nectitur ecce piis Faviano et corpore Xisto,
   Praesulibus, quorum Spiritus astra micant-

Hoc epithaphium inventum fuit in altari beati Xisti .I., quod est in introitu basilicae Beati Petri iuxta Ferratam; super quod altare est arcus ex mirifico musibo, sicut legitur in vita Pascalis .I. papae: "posuit, inquit, corpus beati Xisti martyris ante corpus beati Petri iuxta ferratam; super quod fecit altare ex lapidibus ornatum, et super altare arcum ex mirifico musibo".

Leo papa .VIIII. Hic requiescit infra ecclesiam Beati Petri in pilo marmoreo, prope portam Ravinnianam; de quo sunt apud nos multa et magna miracula. Hic condidit privilegium canonicorum Beati Petri de libertate suarum ecclesia rum.

Stephanus papa .V., de quo est istud epithaphium:

  Accedis quisquis magni suffragia Petri
   Caelestis regni poscere clavigeri,
  lntentis oculis, compuncto corde, locellum
   Conspice perspicuum, quo pia membra iacent.
  Hic tumulus quinti sacratos continet artus
   Praesulis eximii pontificis Stephani,
  Bis ternis annis populum qui rexit et Urbem
   Et gessit domino quae fuerant placita.
  Suscepit tellus consumptum pulvere corpus,
   Aethera sed scandit spiritus almus ovans.
  Unde, peto, cuncti venientes dicite, fratres :
   "Arbiter omnipotens, da veniam Stephano".

Hic praedictus Stephanus .V. requiescit ante ecclesiam Beati Petri.

Benedictus papa .III. Hic requiescit iuxta portam Argenteam de foris. Cuius epithaphium est istud:

  Quisquis huc properas Christum pro crimine poscens,
   Quam lacrymis dignus sit, rogo, disce locus.
  Hac gelida praesul Benedictus membra quiete
   Tertius en claudit, quae sibi reddat humus.
  Quodque foret tectus servat sub tegmine saxi
   lndignum sanxit se sociare piis.

Inter portam Argenteam et portam Romanam, videlicet in porticali, fuit sepulchrum cuiusdam Ioannis papa bonae memoriae. Cuius epithaphium est istud:

  Quam sollers [48] Domino placuit, quam [49] mente modesta
   Praesul apostolicus orbis et omne decus.
  Hic statuit tumulo claudi sua membra sub isto,
   Haec eadem sperans ut sibi reddat humus.
  Ardua qui fulsit cunctis ut sydera caeli,
   Augustis charus, gentibus et tribubus.
  Doctrinis comptus sacris et dogmate claro
   Per patrias sancta semina fudit ovans,
  Nam Graios superans eois partibus unam
   Scismata pellendo reddidit Ecclesiam.
  Principis hinc Petri sed quisquis tendis ad aulam,
   Dic, supplex, isdem regnet ut arce poli.

Nicolaus papa .II. Hic requiescit iuxta portam Iudicii. Cuius Epithaphium est istud:

  Conditur hoc antro sacrae substantia carnis
  Praesulis egregii Nicolai, dogmate sancto
  Qui fulsit cunctis, mundum replevit et orbem;
  Intactis nituit membris castoque pudore.
  Quae docuit verbis actuque peregit opimo [50]
  Sydereo[51] plenus mansit doctusque sophiae
  Caelorum claris quem servant regna triumphis,
  Ut veneret solis [52]procerum per saecula natum.

Stephanus papa .VI. Hic requiescit ante ecclesiam. Cuius epithaphium est istud:

  Hoc Stephani papae clauduntur membra sacello,
   Sextus dictus erat ordine quippe patrum,
  Hic primum reppulit Formosi spurca superbi
   Culmina qui invasit sedis apostolicae.:
  Consilium instituit, praesedit pastor et ipsi,
   Lege satis fessis iura dedit famulis.
  Cumque pater multum certaret dogmate sancto
   Captus et a sede pulsus in ima fuit.
  Carceris interea vinclis constrictus in imo
   Stranguit latus verbi exuerat homine[53].
  Post decimumque diem regnanti transtulit annum

   Sergius huc papa funera sacra colens.

Ioannes .VIII. papa. Hic requiescit ante ecclesiam iuxta portam Iudicii. Cuius epithaphium est istud :

  Praesulis octavi requiescunt membra Ioannis
   Tegmine sub gelido marmorei tumuli.
  Moribus ut paret fulsit, qui mente beatis
   Altisonis comptus actibus et meritis.
  Iudicii custos mansit, pietatis amator,
   Dogmatis et varii plurima verba docens.
  De segete Christi pepulit zizania saepe
   Multaque per mundum semina fudit ovans.
  Docti prudens, verba linguaque peritus,
   Sollertem sese omnibus exhibuit [54].
  Et nunc caelicolas cernat super astra falanges.

   … [55]

Ioannes nonus papa. Hic requiescit ante ecclesiam prope portam Guidaneam. Cuius epithaphium est hoc:

  Ecclesiae specimen, clarissima gemma bonorum,
   Et mundi dominus, hic iacet eximius:
  Ioannes meritis, qui fulsit in ordine nonus.
   Inter apostolicos, quem vehit altitonans.
  Conciliis docuit ternis quid dogma saluti<s>
   Observare, Deo munera sancta ferens.
  Temporibus cuius novitas abolita mali<gna> est:
   Et firmata fides quam statuere Patres.
  Qui moriturus eris, lector, dic: pap. Ioannes
   Cum sanctis capiat regna beata Dei.

Ioannes .X. papa. Hic requiescit ante ecclesiam iuxta Iohannem octavum. Cuius epithaphium est istud:

  Praesulis eximii requiescunt membra Ioannis,
  Qui Petrus antea estiterat: quippe
  Sedem Papiae blando moderamine rexit.
  Imperator<i> hotoni dulcis fuit atque praeclarus,
  Commissum populum romanum moribus instruens,
  Dulcis in eloquio, cunctis praeclarus amicis,
  Subiiectis placidus, pauperibusque pius.
 Defunctus est Ioannes papa romanus, mense augusti die .XX.

Benedictus papa .IIII. Hic sepultus fuit iuxta aditum qui vadit ad sanctum Gregorium de Palatio. Cuius epitafium est istud:

  Membra Benedicti hic .IIIIti. sacrata quiescunt
   Pontificis magni, praesulis eximii,
  Qui merito dignus Benedictus nomine dictus,
   Cum fuerit largus omnibus atque bonus.
  Huic generis decus ac pietatis splendor opimus:
   Ornat opus cunctum iussa Dei meditans.
  Praetulit hic generale bonum lucro spetiali,
   Mercatus caelum cuncta sua tribuit.
  Despectas viduas nec non inopesque pupillos
   Ut natos proprios assidue refovens.
  lnspector tumuli compuncto dicito corde:
   "Cum Christo regnes, o benedicte, Deo".

Christophorus papa. Hic requiescit in ecclesia Beati Petri. Dequo habetur hoc epithaphium:

 Hic pia Christophori requiescunt[56] membra sepulti.

Anastasius papa .III. Cuius epithaphium est istud:

  Vatis Anastasii requiescunt [57] membra sepulchro,
   Sed nunquam meritum parvula claudit humus.
  Sedem apostolicam blando moderamine rexit
   Tertius existens ordine pontificum.
  Ad Christum pergens peccati vincula sperat
   Solvere clementer omnia posse sibi.
  Limina currentes ad templi undique huius,
   Ut praestet requiem poscite corde Deum.

Gregorius papa .V. Hic requiescit in ecclesia Beati Petri, ante secretarium iuxta Pelagium papam. Cuius epithaphium est hoc:

  Hic quem claudit humus oculis vultuque decorus,
   Papa fuit quintus nomine Gregorius.
  Ante tamen Bruno, Francorum regia proles,
   Filius Othonis de genitrice Iudith.
  Lingua theutonicus, Vuangia doctus in urbe,
   Sed iuvenis cathedram sedit apostolicam.
  At binos annos et menses circiter octo
   Ter senos februo connumerante Dies.
  Pauperibus dives per singula sabbata vestes
   Divisit, numero cautus apostolico.
  Usus francisca, vulgari et voce latina
   Instituit populos eloquio triplici… et cetera.
  Exuit et postquam terrenae vincula carnis
   Equivoce dextro sustituit lateri.

 

24. In quo loco requiescit Beda presbiter.

Requiescit etiam ante portam Argenteam sub rota, scilicet porfiretica, ut a maioribus nostris accepimus, venerabilis Beda presbiter, Qui fecit omelias; et eius ob reverentiam antiqui nostri penitus non transibant per eam, nec nos transire permittebant.

 

25. Ab alia parte basilicae Beati pPetri est, ut supra diximus, oratorium sanctae Dei genitricis virginis Mariae, quod vocatur Veronica, ubi sine dubio est sudarium Christi, in quo ante passionem suam sanctissimam faciem suam extersit, tunc scilicet quando sudor eius factus est sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

 

26. Iuxta hoc oratorium beatae Mariae, videlicet iuxta portam Guidaneam, est oratorium sancti Antonini martyris. Deinde inter portam Guidaneam et portam Romanam est altare sancti Tridentii martyris.

 

27. In atrio vero ecclesiae ad crucem est venerabile [58] altare apostolorum Philippi et Iacobi[59].

 

28. Ante hoc oratorium, scilicet iuxta aditum qui vadit in ecclesiam Sancti Vincentii, est altare sancti Abundii, huius sanctissimae basilicae quondam mansionarii, de quo narrat beatus Gregorius.

 

29. Postea, per directum, est ecclesia Sancti Ambrosii confessoris atque pontificis.

 

30. Deinde iuxta arcum triumphalem est altare beati Pastoris[60].

 Post hoc est altare sancti Bartholomaei apostoli.

 

31. Ante aditum, qui intrat confessionem Beati Petri, est altare apostolorum Petri et Pauli [61].

 

32. Postea vero, ante ecclesiam Sancti Ioannis ad fontes, est oratorium Sanctae Luciae, quod, ut a nostris maioribus accepimus, consecravit Beatus Gregorius papa, et eius venerabile bracchium [62] in eo recondidit, et parietes illius, ut apparet, mosibo depinxit.

 

33. Ab alia parte est ecclesia Sanctae Crucis, quam construi fecit beatae recordationis Simagus papa, cuius absidam [63] columnis porfireteticis [64] et optimo mosibo decoravit, et .X. libras ligni sanctae Crucis in ea recondidit.

 

34. Postea sunt fontes quos fieri fecit Beatus Damasius papa, sicut in scriptis invenimus.

 

35. In quanta reverentia Beati Petri basilica habeatur.

Quantam reverentiam huic sanctissimae Beati Petri apostolorum principis basilicae totus orbis exhibeat [65], in vita Vigilii papae aperte cognoscitur. Nam Theodora Augusta mittens Antemium scribam [66] suum Romam, ut Vigilium papam comprehenderet, ait ei:

"Excepto in basilica Beati Petri, parce [67]. Nam si in Lateranis, aut in palatio, aut in qualibet ecclesia Vigilium inveneris, mox imposito in navi, perduc eum usque ad [68] nos. Nam per viventem in saecula excoriari te faciam".

 

36. De eadem re

Hoc quoque non est parvum, quod de institutione sanctorum patrum quadam praerogativa sumitur de sanctissimo altari beati Petri crux dompnica, quae praecedat populum paenitentem per totam .XLmam. ad stationes euntem. Quae nimirum crux stationalis ob Christi et eius apostoli reverentiam in tanta veneratione a cunctis est habita, quod, sicut cantores et regionarii asserunt, hac cruce non delata, immunes ab statione saepe recedant.

 

37. Et quoniam beatus Petrus fuit princeps et Caput omnium apostolorum, dicente Domino: "Tu es Petrus: et super hanc petram aedificabo [69] ecclesiam meam", et: "Tu vocaberis Cephas", id est caput, quadam praerogativa nullus patriarcha, nullus archiepiscopus, nullus episcopus sive sacerdos ad sacrosanctum altare eiusdem apostoli consecraret [70], nisi tantum successor eius romanus pontifex.

Primam quoque cathedram, ut praecipuus doctor et principalis intelligentiae [71], beatus Petrus in ecclesia Alexandrina habuisse dicitur; sicut quoque in Actibus apostolorum legitur, omnes dubitationes ad beatum Petrum, tanquam ad magistrum omnium, referebantur.

 

38. Ratio quare Beati Petri basilica praecedat In processione.

Non modica quoque Beati Petri Basilica laetari debet praerogativa, quod in maiori letania, tanquam navis prora et aliorum vexillifera, omnes de navi praecedit, domno papa, tanquam principali et praecipuo gubernatore ex puppe veniente. In quo nimirum facto significatur, beatum Petrum vexilliferum et totius ecclesiae esse praeductorem et Christi resurrectionis primum praedicatorem. Sicut enim in Pascali processione cruces et sanctorum reliquias ad vitae praeparationem et monumenta contra hostes invisibiles praemittimus, ita in hac generali processione Beati Petri basilica, ut ductrix et rectrix, ceterarum praeambula invenitur.

Et hinc est quod crux domnica .XLmali. videlicet tempore sumitur de sanctissimo Sancti Petri altari, quae praecedat populum paenitentem per totam .XLmam. ad stationes euntem.

 

39. Ratio quare Bati Petri basilica ceteras ecclesias Urbis et orbis praecellat lumine lampadarum.

Quoniam haec Beati Petri basilica omnium ecclesiarum est caput et speculum, nam a beato Petro fidei lumen sumpsit omnis ecclesia: fuit enim ut dicit beatus Gregorius in Moralibus, Christi resurrectionis primus praedicator de institutione sanctae romanae aecclesiae. Ad decorem et pulchritudinem huius sacrosanctae basilicae accenduntur quotidie .CL. lampades in praenominata Beati Petri ecclesia sicut in sequentibus notabitur. Et semper, cum novem lectiones facimus, eius sacrosanctum altare ad omne nocturnum incensatur.

Antiquitus tamen quotidie incensabatur. In stationibus vero nocturnis ad omnem lectionem adhuc incensatur. Decet namque beatum Petrum, praesentis ecclesiae principem, in Urbe totius mundi domina venerari. Et ibi sacrosanctae fundamentum ecclesiae fore, ubi erat mundanae monarchiae principatus; et ubi mundani erroris maior excreverat morbus, ibi christianae salutis potior inveniretur medicina. Ipse nimirum beatus Petrus apostolorum princeps a Christo est constitutes, quem dominus suae potestatis vicarium tanta plenitudinis auctoritate constituit, ut quicquid alter in terris gereret, totum alter in caelestibus approbaret.

 

40. De consuetudinibus confessionis

Hec sunt quae domnus papa de consuetudine recepturus est ab illis, qui emunt [72] confessionem beati Petri, pro tribus partibus, canonici vero pro quarta parte. In primis planetas, camisos, dalmaticas, tunicas, amictos, stolas, manules, cingulos, crucem, turribuluma, anulum aureum qui sit aptus ad cantandum missam, libros, et alia vasa quae ad officium altaris spectant, candelabra, tualias frisatas et operatas quae totum altare colligant sine frisio tantum, frisatas non parvas vel magnas, tres denarios ad pondus de balsamo, et decem libras cerae pro facula de sabbato sancto, et .III. ampullas maiores et .III. minores et .III. fanones, et oleum pro crismate, et .XII. denarios papienses pro palmis. Canonici Beati Petri .VI. solidos in sex stationibus: in unaquaque .VI., et sex solidos in festivitate sancti Andreae. et .II. aquarcias olei pro festo eiusdem.

 

41. Quot lampades ardeant quotidie in ecclesia Beati Petri.

Ad luminaria ante altare Beati Petri .XIII. lampades. In corpore quotidie die noctuque. In virga ante pectoralia .III. lampades. In unoquoque capitulo, id est in unaquaque corona, .I. candela per totam noctem accendatur, donec missa finiatur.

Quae nimirum capitula sunt ad minus .XXXIIII. usque ad Crucifixos.

Omnes igitur lampades ab altari Beati Petri usque ad Crucifixos sunt .L. omni nocte. In stationibus vero, in unoquoque Capitulo, .IIII. candelae. In rete, quod est in atrio ecclesiae, .XII. In virga .XVIII. Ante Veronicam .X., die noctuque.

Ante imaginem beatae Mariae, quae est de mosibo post Veronicam .I. In sancto processo: I. ad sanctam mariam de Cancellis .III. in arcu maiori ubi audivimus requiescere corpus beati mathiae: apostoli .I. nocte et die: nocte vero tota .VIII. Ad Sanctam Crucem .I. In Sancto Iohanne ad fontes .I. In Sancta Lucia .I. Ad Sanctum Pastorem .I. Ad Sanctum Gregorium .I., nocte dieque in unoquoque istorum.

In Vaticano.I. In Sancta Maria in oratorio .I. Ad Sanctum Leonem quartum .I. Petro et Paulo .I. Ad Sanctum Bartholomaeum .I. Ante crucifixos .II. In rete .III. In virga .III. Ante portas ecclesiae de foris .V. In unoquoque porticalium .III. In Sancta Petronilla .II. In Sancto Andrea .I.

Omnes igitur candelae quae quotidie ardent in ecclesia Beati Petri sunt .CXV. ad minus omni nocte. In stationibus vero sunt .CCL. In dedicatione, in Ascensione, et festo sancti Petri et octava eius retia accendantur; sed rete magnum, quod est in atrio ecclesiae, scilicet ante portam Argenteam. in festo sancti Petri et octava tantum.

Praeterea .IIII. funes de antiqua consuetudine extenduntur in festo sancti Petri et octava eius in atrio eiusdem ecclesiae, id est in paradiso, in modum crucis. Et ligantur de porticalibus ad pineam aeneam, quae est in paradiso; et in unoquoque fune .VI. candelae suspenduntur. In gradibus vero, scilicet ante ecclesiam Sanctae Mariae in turri extenditur unus magnus funis a porticali, quod est super gradus mortuorum, usque ad domum Petri Ioannis de Pampano; in qua de iure debet ligari secundum tenorem locationis[73], et suspenduntur in eo .XX. candelae. In resarciendo tecta et mutandis trabibus dantur .II. denarii papienses unicuique magistrorum et manualium in unoquoque die, donec opus compleatur.

Quando Sandalarii capiunt trabes, .II. solidi denariorum papiensium et .IIII. libras cerae.

Quando domnus papa pergit ad Sanctum Petrum in stationibus .XX. sol. den. .pp. et .II. aquaricias clareti. Cardinalibus et cappellanis domni [74] papae cum aliis scholis, medietas altaris datur ex quo tualia extenditur super altare.

Et in unaquaque statione unum par facularum de duabus libris ad vesperas et ad matutinas, et candelas pro lectionibus ; et ad missam similiter unum par facularum.

Cardinalibus .V. sol. den. pap. in statione, et .III. sol. lucenses pro responsoriis.

In .IIIIor. tempora, in unoquoque sabbato .V. sol. luc. Cardinali diacono, subdiacono, cantoribus, et acolitis.

A festo sancti Gregorii papae usque ad festum Pentecostes, in unoquoque die, .XII. den. pap. dantur domno papae, et mille librae cerae per singulos annos.

Et in unoquoque mense .I. aquaricia olei et .I. libra olibani, si est in Urbe vel circa Urbem per unam diem.

 

42. Ex consuetudine [75] in maiori ebdomada domnus episcopus Sanctae Rufinae ius quod consuevit habere videlicet arcam et altare, ex quo pulsatur ad matutinum et usque dum finitur officium et ex quo pulsatur ad missam usque ad finem: salva medietate canonicorum et cantorum quam habent in altari cum domno Episcopo.

Tota nanque medietas oblationis, quae venit in altare, est altaris, idest domni episcopi. Altera medietas est inter praedictum domnum episcopum et canonicos ecclesiae et cantores aequaliter.

Nam una pars est domni episcopi, alia canonicorum, alia cantorum, si interfuerint constitutis officiis; si non, est canonicorum servata prius consuetudine ad altare servientium, quae [76]debet esse de communi omnium partium, et domni Episcopi et aliorum.

Die Iovis sancti, ex quo pulsatur ad officium matutinale et ad missam, usque ad finem officiorum similiter; et in die Veneris sancti similiter; in Sabbato sancto, ex quo pulsatur ad officium matutinale, et ex quo pulsatur ad baptismale officium nocte et die tota [77] habet ius suum, et usque ad finem missae maioris in Pasca.

Canonici basilicae Beati Petri accipiunt .X. libras cerae pro facula de Sabbato sancto, et .III. denarios de balsamo ad pondus, et .III. ampullas maiores, et .III. minores., et .III. fanones:, et oleum pro crismate.

Item domnus papa .X. libras cerae pro agnis. In Sancto Laurentio de palatio .I. aquaricia olei, et .I. libra cerae, et dimidium de olibano per mensem:, et in unaquaque ebdomada. Quando domnus papa non est Romae .II. solidi lucenses ostiariis.

In Purificatione sanctae Mariae .V. librae cerae et .IIII. denarii pro iuncis; in annuntiatione totidem.

In Dominica Palmarum acolitis .XII. denarii pro palmis; mansionariis Sancti Petri totidem pro palmis.

In letaniis maioribus .XXVII. librae lucenses pro presbyterio crucum, et lectis, et lobiis, episcopis, et cardinalibus et omnibus scholis palatii.

Pro helaemosina Sanctae Rufinae, et Sanctorum .IIIIor. , et Sancti Clementis, et Sancti Pancratii .I. aquaricia olei et .V. librae cerae, et dimidium de olibano; et in unaquaque ebdomada pro elaemosinis [78] pauperum .XI. solidi lucenses, dum strata currit, extra id quod datur eiectis; et de olibano abundanter serviant beato Petro et omnia alia iura observent.

Sontentialibus [79]praefecti si suspendunt aliquem .V. solidi; quando decollant similiter; quando caecant .XII. denarii pro unoquoque oculo; quando truncant aliquod membrum similiter. In stationibus, quando portant mansionarii crucem, .I. denarius papiensis.

 

43. In nomina portarum basilicae Beati Petri apostolorum principis.

In honorem basilicae Beati Petri apostolorum principis scribimus nomina .V. portarum, quae sunt in ingressu eiusdem basilicae.

Quarum media et maior vocatur porta Argentea, quoniam optimo argento tota deargentata fuit, et variis picturis a sancto Leone papa .III. depicta.

Porta vero quae est iuxta eam, et quae vadit ad Sanctum Leonem .VIIII. papam, vocatur porta Raviniana, quoniam antiquitus Ravennates et omnes lombardi et Tusci de consuetudine per eam intrabant, vel quia Transtyberini per eam intrare solebant, cum Transtyberim Civitas Ravennantium vocaretur.

Tertia porta iuxta eam quae vadit ad Sanctum Gregorium vocatur porta Iudicii, quoniam per eam tantum mortui, qui sepelliendi sunt in ecclesia Beati Petri, mittuntur a Domino iudicandi.

Ab alia parte supra, porta[m], quae est iuxta portam Argenteam, dicitur porta Romana, quia, ut a nostris maioribus accepimus, Romanae mulieres antiquitus et adhuc frequenter per eam intrant.

Porta illa quae est iuxta eam, et quae vadit per porticale iuxta Veronicam , dicitur porta Guidanea, quoniam guidones qui ducebant oratores venientes per porticale, quod est iuxta nolarium [80] maius, frequenter per eam intrabant; unde usque ad nostra tempora faculae vel cerei ibi vendebantur.

 

44. De dignitatibus Beati Petri basilicae.

In Paradiso Sancti Petri est cantarum, quod fecit fieri Simachus papa, columnis porfireticis ornatum. Quae nimirum columnae tabulis marmoreis cum grifonibus conexae, pretioso caelo aeneo coopertae, cum foribus et delphinis deauratis aquas fundentibus.

In medio vero huius cantari [in ea] est [81] pinea aenea, quae fuit coopertorium cum sinino [82] aeneo et deaurato super statuam Cybeles, matris deorum, in foramine Pantheon. In qua videlicet pinea subterranea fistula plumbea subministrabat aquam ex forma sabbatina, quae toto tempore plena praebebat aquas, per foramina nucum, omnibus indigentibus ea, et per subterraneam fistulam quaedam pars fluebat ad balneum imperatoris iuxta aguleam.

 

45. De eodem.

In cortina Beati Petri, scilicet in platea ante gradus, est quodam cantarum cum conca porfiretica, quod construi fecit praenominatus Symachus papa ad crismatis unctionem in secunda feria post Pasca[e].

 

46. De eodem.

In eadem platea ante Sanctum Petrum, videlicet ante ecclesiam Sanctae Mariae Ungarorum[83], est quodam aliud cantarum, in quo de consuetudine schola Ungariorum[84] preparat lectum domno papae, in letania maiori Venienti ad Sanctum Petrum.

 

47. In Naumachia iuxta ecclesiam Sanctae Mariae in Transpadina est sepulchrum Romuli, quod vocatur Meta, quae fuit miro lapide tabulata; ex quibus opus graduum[85] Sancti Petri peractum fuit. Habuit circa se plateam Tiburtinam .XX. pedum cum cloaca et floribus suis; habuit quoque circa se therebyntum Neronis, tantae altitudinis quantum et castellum Adriani imperatoris, miro lapide tabulatum. Quod edificium[86] rotundum fuit, duobus geronibus sicut castellum, quorum labia erant cooperta tabulis lapidis pro stillicidiis. Et iuxta hoc edificium[87] crucifixus fuit beatus Petrus apostolus.

 

48. De eodem.

Est et castellum, quod fuit memoria Adriani imperatoris, sicut legitur in sermone sancti Leonis pape de festivitate sancti Petri, ubi dicit: "memoria Adriani imperatoris mirae magnitudinis templum constructum, quod totum lapidibus coopertum et diversis historiis est perornatum". In circuitu vero cancellis aeneis circumsaeptum, cum pavonibus aureis et tauro aeneo[88]. Ex quibus duo fuerunt de illis qui sunt in cantaro paradisi. In quatuor partes templi fuerunt .IIIIor. caballi aenei deaurati. In unaquaque fronte portae Aeneae. In medio giro fuit sepulchrum porfireticum, quod nunc est Lateranis, in quo sepultus est Innocentius papa .II., cuius coopertonum est in Paradiso Beati Petri, super sepulchrum praefecti.

 

49. Quando lectorium Beati Petri ornatur

In memoriam posterorum scribimus, nos canonici basilicae Beati Petri, in quibus noctibus lectorium eiusdem basilicae de consuetudine ornatur mappula, et faculis duarum librarum a confessione traditis videlicet:

Dominica de Gaudete, Natale Domini,
Epiphania domini, de Septuagesima,
Dominica de Carnelevario, cathedra Beati Petri, in dedicatione altaris facta a papa Calixto,
Dominica de passione, Dominica Palmarum,
feria .IIII. post palmas, in caena Domini, Parasceve,
Sabbato sancto, Pasca,
feria .II. post Pasca,
Dominica de pastorboni, in ascensione Domini,
Pentecoste, festum Sancti Petri,
Octava eiusdem,
in Assumptione beatae Mariae,
in letaniis maioribus,
in dedicatione basilicarum Petri et Pauli,
in festo omnium sanctorum.

 

50. Certum est nos canonicos Beati Petri, praeter alias rationes et consuetudines, quas habemus In oblatione missae maioris altaris Beati Petri, de antiqua consuetudine habere semper .X. ebdomada de .IX. ebdomadibus totius anni; quae sic dividuntur: septem primas ebdomadas accipiunt .VII. cardinales Sancti Petri; octavam ebdomadam accipiunt diaconi cardinales, praeter dominicalia totius anni, quae ad eos spectant, excepta Dominica palmarum et Pasca, et nisi forte sit statio; nonam ebdomadam cantores; decimam ebdomadam canonici ecclesiae; undecimam schola basilica. Qua finita, reincipiunt praedicti cardinales Sancti Petri a capite, et sic fit per totum annum. Oblatio itaque, quae spectat ad ebdomadam, est illa quae venit ad manus cardinalis cantato evangelio, et quae venit ad altare posito calice, et donec missa cantata fuerit. Illa tamen oblatio, quae venit ad altare postquam calix[89] est positus, dividitur per medium. Medietas est altaris, et altera medietas est illius cuius est ebdomada. Ille igitur cuius est ebdomada, primo loco dat tria, capita idest .III. monetas de communi, mansionariis qui serviunt ad altare; deinde pro quantitate oblationis tribuit diaconis et subdiaconis et illi qui servivit [90]de pluviali; postea datis piscibus domno [91] cardinali dat sextam partem cantoribus et duas de melioribus faculis.

 

51. De episcopis [92] cardinalibus per patriarchias despositis.

Septem cardinales presbiteri, qui ad sacrosanctum altare Beati Petri per ebdomadas suas missarum sollemnia celebrare debe:

Sanctae Mariae in Transtyberim;
Sancti Grisogoni;
Sanctae Caeciliae;
Sanctae Anastasiae;
Sancti Laurentii in Damaso;
Sancti Marci;
Sanctorum Martini papae et Silvestri, quae vocatur titulus Equitii.
Cardinales Sancti Pauli sunt hi: Sanctae Sabinae, Sanctae Priscae, Sanctae Balbinae,
Sanctorum Nerei et Archilei,
Sancti Xisti,
Sancti Marcelli, Sanctae Susannae.

Cardinales Sanctae Mariae Maioris sunt hi:

Sanctorum Apostolorum,
Sancti Ciriaci in Thermis,Sancti Eusebii,
Sanctae Pudentianae, Sancti Vitalis,
Sanctorum Marcellini et Petri,
Sancti Clementis.
Cardinales Sancti Laurentii foris murum sunt hi :
Sanctae Praxedis, Sancti Petri ad Vincula, Sancti Laurentii in Lucina, Sanctae Crucis in Ierusalem, Sancti Stephani in Caelio monte,
Sanctorum Ioannis et Pauli,
Sanctorum Quatuor Coronatorum.

 

52. Diaconie.

Diaconiae sunt .XVIII.

Sanctae Mariae in Domnica, ubi debet esse archidiaconus, Sanctae Luciae in Circo iuxta Septasolis,
Sanctae Mariae Novae,
Sanctorum Cosmae et Damiani,
Sancti Adriani,
Sanctorum Sergii et Bachi, Sancti Theodori,
Sancti Georgii, Sanctae Mariae in Schola Graeca, Sanctae Mariae in Porticu, Sancti Nicolai in Carcere, Sancti Angeli, Sancti Eustachii, Sanctae Mariae in Aquiro, Sanctae Mariae in via Lata, Sanctae Agathae in Equo marmoreo, Sanctae Luciae in capite Suburae: Sancti Quirici.

 

53. Abbatiae.

Abbatiae sunt istae: Sancti Caesarii in Palatio, Sancti Gregorii in clivo Schauri, Sanctae Mariae in Aventino, Sancti Alexii, Sancti Sabae, ubi dicitur Cella Nova, Sancti Pancratii in via Aurelia. Intra urbem Ravennatium [93], scilicet Transtiberim, est abbatia Sanctorum Cosmae et Damiani in vico Aurelio [94].

Intra Urbem est abbatia Sancti Silvestri inter duos hortos, quam aedificare [95] coepit Stephanus papa .II., sed Paulus papa explevit ; hi duo apostolici requiescunt in ecclesia Beati Petri.

 

54.Ecclesiae

Sanctae Mariae in Capitolio, ubi est ara filii Dei, Sancti Basilii iuxta palatium Traiani imperatoris,

Sanctae Agathae virginis, quae est Suburae monte, Sancti Laurentii in Panisperna, ubi positus fuit in graticula,

Sancti Thomae, iuxta formam Claudiam, Sancti Blasii in Capto Secuta, Sanctae Trinitatis Scottorum. Extra Urbem in via Flaminea est abbatia sancti Valentini ; ab alia parte Romae in via Hostiensi est abbatia Sancti Anastasii. Iterum in Urbe est abbatia Sanctae Mariae in Pallara, ubi fuit sagictatus sanctus Sebastianus, Sanctae Mariae in Monasterio ad Sanctum Petrum ad Vincula,

Sanctae Mariae in castro Aureo.

 

55. De stationibus romani pontificis in festivitatibus et in .XLma.

Dominica .I. de adventu Domini, statio ad Sanctam Mariam Maiorem.
Dominica .II. de adventu statio ad Hierusalem [96].
Dominica .III. de adventu statio ad Sanctum Petrum.
Feria .IIII. .IIIIor. temporum ad Sanctam Mariam maiorem.
Feria .VI. ad Sanctos Apostolos.
Sabbato in .XII. lectiones ad Sanctum Petrum.
In omnibus ieiuniis .IIIIor. temporum, similiter haedem sunt stations.
Dominica quarta de Adventu, vacat.
In vigilia Natalis Domini, ad Sanctam Mariam Maiorem.
In prima missa eiusdem noctis, ad Praesepe.
Mane, ad Sanctam Anastasiam.
In missa vero diei antiquitus, scilicet usque ad tempora Gregorii .VII. papae, fuit statio ad Sanctum Petrum; unde adhuc habent canonici pro presbiterio noctis .VIII. solidos. Sed nunc celebratur missa diei apud Sanctam Mariam Maiorem, quoniam via brevis est, et dies parvi sunt.
In festo sancti Stephani, ad ecclesiam eius, quae est in Celio monte.
In festo beati Ioannis Evangelistae, Lateranis in basilica Salvatoris.
In festo Innocentum ad Sanctum Paulum, ubi sunt reliquiae ipsorum.
In octava Natalis Domini, statio ad Sanctam Mariam Transtyberim.
In Epiphania Domini ad Sanctum Petrum.
In Purificatione beatae Mariae ad Sanctam Mariam Maiorem.
Dominica in .LXXma. ad Sanctum Laurentium foris murum.
Dominica in .LXma. ad Sanctum Paulum.
Dominica in .Lma. ad Sanctum Petrum.
Feria .IIII. in caput ieiunii ad Sanctam Sabinam.
Feria Quinta ad Sanctum Georgium.
Feria .VI. ad Sanctos Ioannem et Paulum.
Sabbato ad Sanctum Triphonem; antiquitus vero fuit ad Sanctum Basilium.
Dominica in .XL. Lateranis in basilica Salvatoris.
Feria .II. adSanctum Petrum ad Vincula.
Feria .III. ad Sanctam Anastasiam.
Feria .IIII. ad Sanctam Mariam Maiorem.
Feria .V. ad Sanctum Laurentium in Formosom:
Feria .VI. ad Apostolos .
Sabbato in .XII. lectiones ad Sanctum Petrum.
Dominica vacat ad Sanctam Mariam in Domnica.
Feria .II. ad Sanctum Clementem.
Feria .III. ad Sanctam Balbinam.
Feria .IIII. ad Sanctam Caeciliam Transtyberim.
Feria .V. ad Sanctam Mariam Transtyberim, quae dicitur titulus Calixti,
Feria .VI. ad Sanctum Vitalem.
Sabbato ad Sanctos Marcellinum et Petrum.
Dominica .III. ad Sanctum Laurentium foris murum.
Feria .II. ad Sanctum Marcum.
Feria .III. ad Sanctam Pudentianam.
Feria .IIII. ad Sanctum Xistum.
Feria .V. ad Sanctos Cosmam et Damianum.
Feria .VI. ad Sanctum Laurentium in Lucina.
Sabbato ad Sanctam Susannam.
Dominica .IIII. ad Sanctam Ierusalem, id est ad Sanctam Crucem.
Feria .II. ad Sanctos .IIIIor. Coronatos [97] .
Feria .III. ad Sanctum Laurentium in Damaso.
Feria .IIII. ad Sanctum Paulum, mediante.
Feria .V. ad Sanctum Silvestrum.
Feria .VI. ad Sanctum Eusebium.
Sabbato ad Sanctum Nicolaum in Carcere.
Dominica de Passione domini ad Sanctum Petrum.
Feria .II. ad Sanctum Grisogonum.
Feria .III. ad Sanctum Cyriacum in thermis.
Feria .IIII. ad Sanctum Marcellum.
Feria .V. ad Sanctum Apollinarem.
Feria .VI. ad Sanctum Stephanum in Caelio monte.
Sabbato, quando Dominus dat elimosinam [98], ad Sanctum Petrum.
Dominica in Ramis Palmarum Lateranis in basilica Salvatoris.
Feria .II. ad Sanctos Nereum et Achileum.
Feria .III. ad Sanctam Priscam.
Feria .IIII. ad Sanctam Mariam Maiorem.
Feria .V. in caena Domini Lateranis in Basilica Salvatoris.
In Parasceve ad Sanctam Ierusalem.
Sabbato Lateranis in Basilica Salvatoris.
In Pasca ad Sanctam Mariam Maiorem, sed in vesperis Lateranis.
Feria .II. ad Sanctum Petrum, sed in vesperis Lateranis.
Feria .III. ad Sanctum Paulum.
Feria .IIII. ad Sanctum Laurentium foris murum.
Feria .V. ad Sanctos Apostolos.
Feria .VI. ad Sanctam Mariam ad martyres.
Sabbato in albis Lateranis in basilica Salvatoris.
Dominica post Pasca ad Sanctum Pancratium.
Feria .II. in rogationibus collecta ad Sanctam Mariam Maiorem, statio Lateranis.
Feria .III. collecta ad Sanctam Savinam, statio ad Sanctum Paulum.
Feria .IIII. collecta ad Sanctum Eusebium, statio ad Sanctum Laurentium foris murum.
In ascensione Domini statio ad Sanctum Petrum.
Sabbato Pentecostes Lateranis.
In dominica Pentecostes ad Sanctum Petrum.
Feria .II. ad Sanctum Petrum ad vincula.
Feria .III. ad Sanctam Anastasiam.
Feria .IIII. ad Sanctam Mariam Maiorem.
Feria .V. ad Sanctum Paulum.
Feria .VI. Ad Sanctos Apostolos:
Sabbato in .XII. lectiones ad Sanctum Petrum.

In festivitatibus sanctae crucis Lateranis in basilica Salvatoris.

 

56. De festivitatibus in quibus domnus papa debet incoronari.

Heae sunt festivitates in quibus domnus papa debet coronari: in festo videlicet sanctorum .IIII. coronatorum;

in festivitate sancti Martini papae, ubi dicitur titulus equitii; in festo sancti Clementis; in dominica de Adventu ad Sanctam Mariam in Praesepe; in dominica de Ierusalem ad Sanctam Crucem; in dominica de Gaudete ad Sanctum Petrum; in Nativitate Domini; in festo sancti Stephani; in Epiphania Domini ad Sanctum Petrum; in dominica Laetare Ierusalem; in Pasca; in .II. feria post Pasca ad Sanctum Petrum[99]; in dominica Ego sum pastor bonus; in Ascensione Domini; in Pentecoste; in festivitate Sancti Petri; in festivitate Sancti Silvestri; in adniversario suo.

 

57. Nocturnales

Heae sunt nocturnales stationes Sancti Petri: dominica de Gaudete; Epiphania;

Ascensio Domini; Pentecostes; festivitas Sancti Petri et octava eius; festivitas Sancti Andreae. In unaquaque istarum stationum scholae palatii, cardinales scilicet presbiteri, diaconi Cardinales, subdiaconi, cantores, regionarii, acoliti debent habere .V. solidos. danariorum papiensium de altario Beati Petri pro caenatica;

Archidiaconus debet accipere .XVIII. denarios. papienses pro his qui cantant responsoria[100], et ad missam medietatem altaris praedictae scholae habent et inter eos et cappellanos domni papae usque ad finem missae.

Canonici vero Beati Petri .XII. solidos. accipiebant antiquitus, sed modo habent .VI. per stationem.

Si vero absens fuerit pontifex et venerit Cardinalis solus cantare missam, in quarumque statione in totam medietatem altaris habent predictae scholae; cardinalis vero, qui cantat missam, habet .III. partem oblationis; sed, si habet aliquem socium Cardinalis, non fit ita, sed oblatio, sicut mos est, communiter dividatur per scholas.

 

58. Heae sunt Sancti Petri diurnae stationes: in omnibus sabbatis .IIII. temporum;

in dominica de Quinquagesima; dominica de Passione; feria .II. post Pasca; dominica "Ego sum Pastor bonus"; in letaniis maioribus; in dedicatione in cathedra[101].In unaquaque harum stationum accipiunt scholae .V. solidos denariorum papiensium et oblationes; sed domnus pontifex accipit .XX. solidos denariorum papiensium. In nocturnis stationibus, quando accenduntur retia, et in diurnis, quando accenduntur .IIII. candelae per capitulum, similiter[102].

 

59. Haec sunt loca que inveniuntur in Passionibus sanctorum: foris portam Appiam, ubi beatus Xistus decollatus fuit, et ubi Dominus apparuit Petro: "Domine quo vadis", templum Martis; intus Portam arcus Stille; deinde est regio Fasciole ad Sanctum Nereum; vicus Canalius ad Sanctum Georgium, ubi fuit domus Lucilli, et est ibi Velum Aureum; Aqua Salvia ad Sanctum Anastasium, ubi decollatus fuit Beatus Paulus; hortus Lucillae, ubi est ecclesia Sancti Pauli: inter lude, id est inter duos ludos, id est clivus Scauri, qui est inter amphitheatrum et stadium;

ante .VII. solium est cloaca ubi iactatus fuit sanctus Sebastianus, qui revelavit corpus suum Lucine dicens: "Invenies corpus meum pendens in gumfo"; gradus Eliogabali est in introitu Palatii; in insula catenata post Sanctam Trinitatem; arcus Stillans ante .VII. Solium; arcus Romanus [103] inter Aventinum et Albiston, ubi beatus Silvester et Constantinus osculati sunt et diviserunt se; qui videlicet arcus fuit in Trivio, quo itur ad Sancto Sabam et ad Sanctum Paulum, et quo venit a .septem. viis vel a Sancta Prisca [104]; in Tellure, id est in Canapara ubi fuit domus Telluris, privata .Mamertini est sub Capitolium ante Martem; via Cornelia est illa quae vadit [105] per ponte Miluium et exiit in stradam; via Aurelia est illa quae vadit iuxtaGirolum; vicus Laterici est ad Sanctam Praxedem; vicus Patricii ad Sanctam Pudentianam;

basilica Iovis est ad Sanctum Quiricum;

thermas Olympiadis, ubi assatus fuit beatus laurentius Panisperna;

palatium Tiberianum, ubi Decius et Valerianus recesserunt mortuo beato Laurentio, et in monte Banionapoli[106], quod nunc vocatur palatium de Cornutis;

circus Flammineus ad pontem Iudeorum;

in Transtiberim fuit templum Ravennatium effundens oleum, ubi modo est ecclesia Sanctae Mariae[107].

 

60. De thesauro et excellentissima huius sacrosanctae basilicae

Sicut antiquis et probatis gestis romanorum pontificum habetur et legitur, et a nostris maioribus frequenter audivimus, beatissimi romani pontifices, quoniam Beati Petri basilicam prae ceteris ecclesiis dilexere, eam adornare prae ceteris studuerunt. Inter quos beatissimus Leo papa IV., sicut in Pontificali habetur, fecit fieri optimum cyburium de argento super sacrosancto altari eius, ex columnis argenteis; arcam quoque altaris intus et extra deargentavit; et non tantum sacram Beati Petri confessionem, verum etiam frontem praedicti altaris satis decenter et honorifice perornavit: nam tabulam de auro et smalto pensantem .CCXVI. libras auri fecit fieri, in qua vetus et novum testamentum continebatur, et posuit eam in frontem altaris, quam et nos etiam vidimus; crucem quoque de auro purissimo ex diversis gemmis, iacinthis scilicet et albis et smaragdis ornatam, mirae magnitudinis, et posuit eam iuxta venerabile altare Beati Petri, parte dextra, pensantem mille libras auri optimi; et permansit ibi usque ad tempora nostra. Fecit et imaginem salvatoris nostri Jesu Christi in throno sedentis, cum .IIbus. angelis circa se, nec non et .XX. alias imagines de argento circa eam, et posuit eas ante altare super columnas vitineas. Fecit quoque .XL. canistra argentea, id est Coronas argenteas, in quibus lampades appenderentur, a pectoralibus scilicet ante altare usque ad crucifixos; nec non et crucem auream magnam ad altare sanctorum apostolorum Simonis et Judae, pensantem .CC. libras.

Ab alia parte ecclesiae, ad altare videlicet apostolorum Philippi et Iacobi, magnam crucem de argento pensantem .CC. libras.

Portam quoque mediam tabulis argenteis totam decoravit, unde usque hodie dicitur porta Argentea, quam etiam et nos vidimus, licet in pueritia.

Donavit et canonicis Beati Petri castrum Bucceiam de proprio patrimonio suo. Condidit quoque magnum privilegium carticineum canonicis Beati Petri, in quo, praeter multa alia dona, donavit eiusdem canonicis in perpetuum ecclesiam Salvatoris, quae est posita in Terrione, quam siquidem ecclesiam ipse beatus pontifex ad sepulturam peregrinorum omnium Ultramontanorum fecerat.

Ecclesiam Sancti Iustini positam in monte Saccorum; quam fecerat ad sepulturam omnium peregrinorum latinorum; nec non et ecclesiam Sancti Peregrini extra civitatem Leonianam positam, cum confessione et tenimentis suis; et ecclesiam Beate Mariae in Pallazzolo, cum pertinentiis suis; et ecclesiam Sancti Georgii martyris post Sanctum Petrum positam. Multa quoque alia quae in praefata Beati Petri basilica idem sanctissimus praesul fecit fieri possemus scriptis mandare sed non expedit, quoniam Liber Pontificalis manifestissime indicat.

 

61. Donatio Caroli imperatoris.

Quantam reverentiam, quantam dilectionem totus orbis terrarum huic sacrosanctae basilice Beati Petri exhibeat [108], quantumque christianissimus romanorum imperator Carolus eam ditaverit et honoraverit, in vita beatae recordationis domni Adriani primi .papae. manifestissime indicatur: nam donationem Beato Petro et eius successoribus per capellanum notarium suum Etherium, religiosum et prudentem virum, letissime fecit.

In qua concessit praenominato pontifici domno Adriano et eius successoribus in perpetuum has urbes et castella, id est a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardone, idest in urbe [109] Veteri, deinde in Parma, deinde in Regio, et exinde in Mantua atque montem Silicis; similiter et universum exarcatum Ravennantium, sicut antiquitus erat, atque provincias Venetiam et Histriam, nec non et cunctum ducatum Spoletanum seu Beneventanum.

Factaque eadem donatione propria sua manu, eam ipse imperator corroborans universos episcopos, abbates, duces et grafiones in ea ascribi fecit.

Quam nimirum chartam donationis prius super altare Beati Petri superius et postmodum intus in sancta eius Confessione ponentes, tam ipse Francorum rex quamque eius principes beato Petro et eius vicario sanctissimo Adriano papae sub terribili sacramento sese omnia conservaturos, quae in eadem charta donationis continentur, promittentes traddiderunt.

Apparem [110] quoque ipsius donationis per eundem Etherium ascribi faciens intus super corpus beati Petri, subtus positis evangeliis pro firmissima cautela et aeterna nominis sui ac regni Francorum memoria, propriis suis manibus posuit; aliaque eiusdem donationis exempla, per scriniarium sanctae romanae ecclesiae ascripta, eius excellentia secum deportavit.

Et ideo, ut putamus in memoriam tam magnificae donationis nomina civitatum, quae praenominatus romanorurm imperator huic sacrosanctae ecclesiae contulit, in portis aeneis, quae super gradus Beati Petri fuerunt, videlicet in introitu ecclesiae Sanctae Mariae inter turres, argenteis litteris, sicut nos vidimus et cum fratribus nostris sepissime legimus, adnotata fuerunt. Videlicet:

Perusium;
Fesulae;
Clusium;
Bulsinum;
Assisium; etc:

 

62. Beatae quoque recordationis dominus Calistus papa .II., quoniam decorem domus Domini sicut propheta plurimum dilexit, altare Beati Petri, quod nimia vetustate et lapidum percussionibus quodammodo violatum videbatur, optimis marmoribus vestivit et decoravit.

Et in festo Annuntiationis beatae Mariae, cum toto concilio, lapidem altaris satis honorifice et devote consecravit. In qua videlicet consecratione, sicut invenimus in libris nostris scriptum, fecit remissionem .III. annorum annualiter ad eam devote venientibus [111].

 

63. De Cymiteriis quae inveniuntur in passionibus.

Haec sunt cymeteria quae inveniuntur in passionibus sanctorum: cymeterium Calepodii ad sanctum Pancratium; cymeterium Sanctae Agathae ad Girulum; cymeterium Ursi ad Portesam et cymeterium Sancti Felicis via Portuensi [112]; cymeterium Calisti iuxta catacumbas; cymeterium Praetestati inter portam Appiam ad sanctum Appollinarem; cymeterium Gordianum foris portam Latinam;

cymeterium inter Duos Lauros ad Sanctam Helenam; cymeterium ad Ursum Pileatum ad Sanctam Vivianam; cymeterium in agrum Veranum ad Sanctum Laurentium;

cymeterium ad Sanctam Agnesem; cymeterium fontis sancti Petri; cymeterium Priscillae ad pontem Salarium, et cymeterium Cucumeris; cymeterium Trasonis ad Sanctum Saturninum; cymeterium Sanctae Felicitatis; cymeterium sanctae Hermetis et Domitillae est foris portam Pincianam, ubi est ecclesia Sancti Hermetis martyris; iuxta cymeterium Calisti est cymeterium Pontianum [113]; cymeterium sancti Ciriaci est via Hostiensi, ubi est ecclesia sancti Cyriaci[114].

 

65. De pontibus

Hi sunt pontes Romae, qui in legendis sanctorum inveniuntur: pons Milvius, qui est in via Flaminea; pons Adrianus, qui nunc vocatur Sancti Petri; pons Veronianus, qui nunc vocatur pons Fractus, asaria; pons Antoninus, qui fuit in Arenula; pons Fabricius; pons Grannus; pons Senatoris, qui nunc dicitur sanctae Mariae; pons marmoreus Theodosii aripammea, et pons Valentinianus.