Text

Haec retuli dum de Roma redii, in tabellis scripta.

 

IN ROMA

Columna Iulia quadrilatera, quae est prope Sanctum Petrum, apud inferiorem extremitatem est spissa secundum singulum latus pedes circa octo, longa vero est bona aextimatione pedes 60 sive perticae decem. Dixit autem presbiter, qui habitat prope eam, quod mensuraverat eam quidam cum instrumento ad umbram et invenerat brachia 45. Martinus in Cronica dicit quod longitudo eius est centum viginti prope pedum, et Eutropius idem dicit[1]. Suetonius vero dicit quod est de lapide numidico[2]. Literae vero sunt insculptae in duobus lateribus eius huiusmodi:

 

DIVO CAESARI DIVI IVLII AVGVSTI

CAESARI DIVI AVGVSTI F. SACRVM

 

Supra medium huius columnae Iuliae sculpta sunt haec duo carmina:

 

Ingenio Buzeta tuo bis quinque puellae

appositis manibus hanc erexere columnam[3].

 

Gradus quibus ascenditur ad plateam eclesiae Sancti Petri sunt 26 marmorei, et in ipsa eclesia sunt ordines columnarum quatuor, et in quolibet ordine sunt 22 citra crucem eclesiae, et in utroque latere crucis sunt sex columnae; quare sunt in universo columnae centum marmoreae, praeter illas quae sunt circa altare maius. Latitudo corporis medii eclesiae est passus 36, latitudo vero alarum ex utroque latere est passus 29; quare tota eclesiae latitudo est passus 94, longitudo vero eius est passus centum sesaginta quatuor.

Intra eclesiam Sanctae Mariae Rotundae sunt in circuitu columnae marmoreae rotundae 14 et quadratae 16, quarum longitudo est pedes 30 bona aextimatione, ambitus vero grosiciei est pedes 10, diameter eclesiae intra praedictas columnas est passus 63 et extra columnas in aliquibus locis sunt circa passus quatuor; ambitus totus interior est passus circa 220.

In porticu eius ante portam sunt 16 magnae columnae marmoreae rotundae, quarum ambitus grosiciei est pedes circa 15, longitudo vero bona aextimatione est pedes 40 praeter capitellos. Circa portam vero sunt columnae quadratae praedictae longitudinis sex, videlicet tres in quolibet latere portae. In frontispicio dicti porticus sculptae sunt literae magnae huiusmodi ad quantitatem unius pedis:

 

M. AGRIPPA L. F. COS. TERTIVM FECIT

 

In limine superiori portae eclesiae Sancti Laurentii in Damaso stat sculptum carmen huius‹modi›:

 

Cunctis porta patet, quis porigit ubera mater.

 

Pes quadratus columnae quae dicitur Adriana habet in latitudine secundum singulam faciem pedes 16 et medium; ab illo vero superius est columna rotunda longitudinis pedum ultra 100; sunt circum interius gradus quibus ascenditur ad sumitatem circa 190; in pede vero eius intra eclesiam Sancti Nicolai sculptae sunt literae huius‹modi› (Eutropius dicit quod longitudo eius est pedum 140[4]):

 

SENATVS POPVLVSQUE ROMANVS

IMP. CAESARI DIVI NERVAE F. NERVAE

TRAIANO AVG. GERM. DATICO PONTIF.

 

In arcu triumphali Titi sculptae sunt literae huiusmodi:

 

SENATVS POPVLVSQUE ROMANVS

DIVO TITO DIVI VESPASIANI DIVO[5]

VESPASIANO AVGVSTO

 

In arcu triumphali qui dicitur vulgo arco de trassi sunt multae literae sculptae, sed difficiliter leguntur et videntur ostendere quod arcum fieri fecit Constantinus, quia incipiunt ita (Policratus in prohemio testatur esse Constantini[6]):

 

IMP. CAESAR CONSTANTINVS

 

et multa alia secuntur[7].

 

Sub ipso autem arcu in lateribus eius sculptae sunt magnae literae; in dextro latere haec:

 

LIBERATORI VRBIS

 

In sinistris vero haec:

 

FVNDATORI QVIETIS

 

Arcus magnus et pulcer qui est prope Capitolium ad pedem montis videtur factus duobus, videlicet L. Septimio et Aurelio, ut coligitur legendo literas sculptas in utraque eius fatie et de illis literis sunt haec:

 

OB REM PVBLICAM RESTITVTAM IMPERIVM

QVE POPVLI PROPAGATVM VIRIS

INSIGNIBVS DOMI FORISQUE[8]

In fronte unius palacii marmorei cum magnis columnis marmoreis, quod stat ad pedem montis Capitolii, sunt literae huiusmodi:

SENATVS POPVLVSQUE ROMANVS

INCENDIO CONSVMTVM RESTITVIT[9]

 

In fronte alterius palacii prope haerarium, eundo ad Sanctum Iohannem Lateranum, sunt literae huiusmodi:

 

DIVO ANTONIO ET DIVAE FAVSTINAE

EX S. C.[10]

 

In eclesia Sancti Pauli sunt quatuor ordines columnarum, sicut in eclesia Santi Petri, sed sunt maiores atque pulcriores illis Sancti Petri et sunt in universo 90, quarum duae sunt magnae ad quantitatem illarum quae sunt in vestibulo Sanctae Mariae Rotundae et sunt in parte altaris maioris; longitudo eclesiae circa passus 123, latitudo vero circa passus 83.

In Coliseo, sicut potest manifestum esse consideranti, fuerunt decem ordines sive circuli pilastrorum procedendo ab extra ad intus, et fuerunt in quolibet ordine sive circulo octuoginta, quare in summa fuerunt pilastri 800, omnes de saxis magnis quadratis et magno ingenio laboratis et compositis; fuerunt autem in exteriori circulo tres ordines arcuum, unus supra alium, et similiter in secundo et tercio et quarto ordine ab inde processerunt minuendo et descendendo versus terram ad interius, ad modum arenae Veronensis, cum gradibus.

In capite pontis Sancti Petri in tabulis magnis marmoreis ex utroque latere sunt literae huiusmodi:

 

IMP. CAESAR DIVI TRAIANI PARTHICI FIL.

DIVI NERVAE NEPOS TRAIANVS AVG.

PONTIF. TRIBVNIC. POTEST.

 

Et alia plura secuntur et ultimo

 

FECIT[11]

 

In turri rotunda marmorea quae est ad Caput Bovis, ultra Sanctum Sebastianum ad catacumbas, sunt literae huiusmodi:

 

CAECILIAE METELLAE CRASSI

 

Sub marmoreis ymaginibus hominum et equorum magnorum stant literae huiusmodi:

Sub dextris sunt haec:          Sub sinitris vero haec

OPVS FIDIAE         OPVS PRAXITELLIS

 

Notabilia paganorum quae adhuc sunt Romae in parte et indicant quam magna fuerunt, quibus paria non cernuntur alibi, ultra quae sunt eclesiae causa ‹…› Chistianorum et reliquiae sanctorum et innumerabilia veneranda nostrae legis: primo in civitate Leonina castrum Sancti Angeli, Meta Romuli, Capitellum aureum cum pavonibus ante eclesiam Sancti Petri, columna sepulcri Iulii Caesaris quae dicitur Iulia, templum Pantheon quod dicitur Sancta Maria Rotunda citra Tiberim, Palatium maius, ruina cuius tantum cernitur, arcus triumfales qui sunt plures, mons Testaceus, Coliseus, columnae aereae quae sunt intra Sanctum Iohannem Lateranum, caput et brachium simulacri aerei aput Sanctum Iohannem Lateranum, equus aereus cum insidente ibidem, conchae marmoreae magni operis quae sunt multae et in multis locis, Septisolium, turris Comitis, Militae, Antignanum, thermae Dioclicianae, Mensa Imperatoris, ruinae templi Pacis, columnae duae istoriatae, siclicet Adriana et Antonina, caballi et gigantes marmorei, Meta Remi prope portam Sancti Pauli, simulacra marmorea magna Bachi et Saturni prope caballos marmoreos, et ad unum pedem montis Capitolii ductus aquarum quae dicuntur formae, voltae subterraneae quae dicuntur Capoze [12].