36 De porta Viridaria olim, nunc a Romanis Stercoraria nuncupata [83]
Porta Viridaria dicitur a virgultis, id est pratis viridibus et viridariis amenis forum, arborum, fructuum et herbarum densitate ac varietate refertis, stantibus extra eam; in quibus undique viridariis habebantur aquarum torrentium fontes et decursus rivorum atque fructus diversi, quorum pretextu et aeris amenitas et loci salubritas permanebat ab olim in eisdem; que omnia dicuntur virgulta secundum Macrobium De sompno Scipionis [84], et adhuc extra portam huiusmodi permanent delectabilia et amena prata que dicuntur hodie ab incolis dicti loci prata Sancti Petri.
36, 2 Que porta Romano dyomate dicitur hodie comuniter porta Merdara ratione que sequitur infra scripta; nam postquam Camilus fuit creatus dictator Romanus, rescissis per eum nephandis pactionibus inferioris magistratus sine suo iussu (Liv. 5, 49, 2) habitis et firmatis cum regulo et ducibus Gallorum Senonum [XXX], qui sola cupiditate auri et dulcedine frugum commoti per saltus Alpinos in Ytaliam transiverant, secundum Livium V Ab urbe condita c. XVI § de transitu in Ytaliam Gallorum hoc accepimus (Liv. 5, 34, 1), et cetera;
36, 3 qui paulo iam ante occupaverant totam urbem, arche dumtaxat excepta, ipsamque totam [85]fortuna augurium verterat ac [conspiceret] deorum opes humanaque [86] consilia [87] iuvabant [88] Romanos habensque in conspectu fana deorum et coniuges ac liberos suorum concivium et patriam, in qua natus fuerat, in solum redactam et demolitam omnibus hedifitiis dolenter prospiciens et omnia que defendi, repeti [89] et ulcisci licebat, quanto studio et apparatu scivit et potuit, usque ad ottavum lapidem via Gabinia secutus est Gallos mansitantes ibidem, expectantes aurum quo urbs Romana redempta extiterat ab eisdem. Appropinquans eis instruxit aciem militum et peditum Romanorum, ut natura loci tunc temporis patiebatur, et omnia que arte prospera [90] belli eligi et preparari poterant, providit suosque in acervum connicere cepit et armatos aptare (Liv. 5, 49, 3-6).
36, 4 Nam qui priusquam dimicet, aciem instruxit, ex arbitrio suo potent facere quod sibi utile iudicat, cum nullus obsistit, secundum Vegetium III c. XVIII § si cum telorum ictu (Veg. mil. 3, 18). Deinde hiis peractis Gallis denuntiat et ducibus ipsorum, ut se ad bellum preparent. Galli nova re trepidi (Liv. 5, 49, 2 et 5), cum vident contra se acies ordinari, quia cum instructus paratusque formidantem adversarium preoccupas, assequeris partem victorie, cum hostem perturbas antequam dimices, secundum Vegetium III c. proximo in fine (Veg. mil. 3, 18);
36, 5 qui Galli arma capientes iraque magis quam consilio in Romanos et dictatorem ignave incurrunt. Igitur primo concursu aut maiore momento [91] fusi sunt Galli ad dictum ottavum lapidem via predicta et ductu auspitioque dictatoris Camilli vincuntur. Ibi cedes omnia obtinuit et castra capiuntur ipsorum adeo quod nec nuntius quidem cladis Gallorum relictus. Tunc dictator, recuperata ex hostibus patria (Liv. 5, 49, 5-7) - cum trihumphali carmine et solempnibus iocis militaria signa prelata, secutus exercitus Romanorum preda Gallorum onustus (Liv. 3, 29, 4-5) - ipsos Gallorum duces omnes cum ipsorum centurionibus militumque catervis ab ipso Camilo et Romanis militibus trucidatos in fuga maximis plaustris ferri iussit ad huiusmodi Viridariam portam ipsosque sic trucidatos in foveas plenas stercorum iuxta portam huiusmodi noviter factas in memoria tante stragis et Gallorum perpetuam ignominiam coperiri mandavit.
36, 6 Similis hostium Romanorum strages notatur per Livium III Ab urbe condita c. VIIII § ducti ante currum hostium duces vincti, signa prelata, secutas exercitus preda onustus (Liv. 3, 29, 4), et cetera. Deinde [92] ovanti gaudio et carmine trihumphali urbem ingressus eam de novo rehedificare precepit, secundum Livium V Ab urbe condita c. ultimo (cf. Liv. 5, 49, 7).
36, 7 Et ista est causa quare porta huiusmodi Viridaria hodie a Romanis nuncupatur Merdara et huiusmodi ystoria pro parte notatur per Livium V Ab urbe condita c. XXIII (cf. Liv. 5, 49); residuum vero in cronicis Romanis clarissime explicatur [93].