De locis sanctis

DE [1] LOCIS SANCTIS [2] MARTYRUM QUAE SUNT FORIS CIVITATIS ROMAE [*]

Primum Petrus in parte occidentali civitatis iuxta viam Corneliam [3] ad miliarium primum in corpore requiescit, et pontificalis ordo, excepto numero pauco, in eodem loco in tymbis propriis requiescit.
         Ibi quoque iuxta eandem [4] viam sedis est Apostolorum, et mensa et recubitus eorum de marmore facta usque hodie apparet; mensa quoque, modo altare, quam Petrus manibus suis fecit, ibidem est. Iuxta eandem quoque viam, sancta Rufina, sancta Secunda, sancta Maria, sanctus Marius, sanctus Ambacu, sanctus Audafax et alii quamplurimi sancti iacent.

Inde haud procul in sinistra manu iuxta viam Aureliam [5], sanctus Processus, sanctus Marcianus, sanctus Pancrantius, sanctus Paulinus, sanctus Arthemius, sanctus Felix, sanctus Calistus, sanctus Calopus cum multis sepulti iacent.

Iuxta viam [6] Portuensem, quae et ipsa in occidentali parte civitatis est, sanctus Abdon et sanctus Sennis [7], sanctusque Milex et sanctus Vincentius, sanctus Polion, sanctus Iulius, sanctus Pymeon, sanctus Felix, sanctus Symplicius, sanctus Faustinus, sancta [8] Beatricis dormiunt [9].

In parte autem [10] australi civitatis, iuxta viam Ostensem, Paulus apostolus corpore pausat, et Timotheus episcopus et martyr, de quo meminit liber Silvestri, ibidem dormit, et ante frontem eiusdem basilicae oratorium est Stephani martyris; lapis ibi, quo lapidatus est Stephanus, super altare est positus. Inde haud procul in meridiem monasterium est Aquae Salviae, ubi caput sancti Anastasi [11] est, et locus ubi decollatus est Paulus; prope quoque basilicae Pauli ecclesia Sanctae Teclae est, ubi ipsa corpore iacet. Et non longe inde ecclesia Sancti Felicis est, ubi ipse dormit, cum quo, quando ad caelum migravit, pariter properabat Adauctus, et ambo requiescunt in uno loco; ibi quoque et Nemeseus martyr cum plurimis iacet.

Iuxta viam Ardentinam ecclesia est Sanctae Petronellae.; ibi quoque sanctus Nereus et sanctus Achileus sunt et ipsa Petronella sepulti. Et prope eandem viam sanctus Damasus papa depositus est et soror [12] eius Martha, et in alia basilica non longe Marcus et Marcellianus sunt honorati, et adhuc in alia ecclesia [13] alius Marcus cum Marcellino in honore habetur.

Iuxta viam Appiam, in orientali parte civitatis, ecclesia est Sanctae Suteris martyris, ubi ipsa cum multis martyribus iacet, et iuxta eandem viam ecclesia est Sancti Sixti papae, ubi ipse dormit; ibi quoque et Caecilia [14] virgo pausat, et ibi sanctus Tarsicius et sanctus Geferinus in uno tumulo iacent, et ibi sanctus Eusebius et sanctus Colocerus et sanctus Parthenius per se [15] singuli iacent, et .DCCC. martyres ibidem requiescunt. Inde haud procul in cimiterio Calisti [16] Cornelius et Ciprianus in ecclesia dormiunt [17].
     Iuxta eandem viam quoque ecclesia est multorum sanctorum, id est Ianuarii, qui fuit de .VII. filiis [18] Felicitatis maior natu, Urbani, Agapiti, Felicissimi [19], Cyrini, Zenonis fratris Valentini, Tiburtii, Valeriani et Maximi [20] et multi martyres ibi requiescunt.
     Et iuxta eandem viam ecclesia est Sancti Sebastiani martyris ubi ipse dormit, ubi sunt et sepulturae Apostolorum in quibus .XL. annis quieverunt; ibi quoque et Cyrinus martyr est sepultus. Per eandem vero viam pervenitur ad Albanam civitatem, et per eandem civitatem ad ecclesiam Sancti Senatoris, ubi et Perpetua iacet corpore et innumeri sancti et magna [21] mirabilia ibidem geruntur.

Iuxta viam vero Latinam ecclesia est Sancti Gordiani, ubi ipse cum fratre Epimacho in una sepultura; ibi quoque Quartus et Quintus; ibi Sulpicius et Servilianus et sancta Sofia et Trophimus cum multis martyribus sepulti dormiunt.
     Et iuxta eandem viam Tertuliani est basilica [22], ubi ipse cum multis martyribus iacet. Ecclesia quoque Sanctae Eugeniae iuxta eam viam est, ubi ipsa cum matre sua in uno tumulo iacet; ibi sanctus Stefanus papa cum toto clero suo numero .XXVIII. martyres dormit [23]; ibi sanctus Nemeseus, sanctus Olimphius, sanctus Simpronius, sanctus Theodolus, sanctus Superius, sanctus Obloteris, sanctus Tiburticanus martyres sunt sepulti et eadem via ecclesia est Sancti Stephani protomartyris [24].
     Iuxta viam vero Lavicanam ecclesia est Sanctae Elenae, ubi ipsa corpore iacet [25]; ibi sancti isti dormiunt: Petrus, Marcellinus, Tiburtius, sancti .XXX. milites, Gorgonius, Genuinus, Maximus, IIII Coronati, id est Claudius, Nicostratus, Simpronianus, Castorius, Simplicius [26]; ibi et in cryptis sub terra [27] innumera martyrum multitudo sepulta iacet [28]. luxta viam vero Penestrinam iuxta aquaeductum ecclesia est Sancti Stratonici episcopi et martyris, et Sancti Castoli, quorum corpora longe sub terra sunt sepulta [29].

Iuxta viam Tiburtinam prope murum civitatis ecclesia est Sancti Ianuarii episcopi et martyris, eademque via ecclesia est Sancti [30] Agapiti multum honorabilis martyrum corporibus. Et prope eandem viam ecclesia est Sancti Laurenti maior, in qua corpus eius primum fuerat humatum, et ibi basilica nova mirae pulchritudinis, ubi ipse modo requiescit ; ibi quoque sub eodem altare Abundus est depositus, et foris in portico lapis est, qui aliquando in collo eiusdem Abundi pendebat, in puteum missi [31]; ibi Hereneus, Iulianus, Primitivus, Tacteus, Nemeseus, Eugenius, Iustinus [32], Crescentianus [33], Romanus sunt sepulti, et sancta Cyriaca, sancta Simferosa [34] et Iustina cum multis martyribus [35] sunt sepulti [36].
     Inde in boream, sursum in monte, basilica Sancti Hipoliti est, ubi ipse cum familia sua tota .XVIIII. martyres iacet: carcer ibi est in qua fuit Laurentius; ibi est Trifonia uxor Decii Caesaris et Cyrilla filia eius; inter utrasque Concordia et sanctus Geneseus, et multi martyres ibi sunt.

Iuxta viam Numentanam est Sanctus Nicomedes [37] et iuxta eandem viam basilica Sanctae Agnes mirae pulchritudinis, ubi ipsa corpore iacet, propeque ibi soror eius Emerentiana, in alia tamen basilica dormit. Ibi quoque in [38] singulari ecclesia Constantia, Constantini filia, requiescit; sanctusque Alexander, sanctus Felicis, sanctus Papia [39], sanctus Victor et alii multi ibi dormiunt.

Iuxta viam Salariam ecclesia est [40] Sanctae Felicitatis, ubi ipsa iacet corpore; ibi et Sillanus filius eius, unus de .VII., est sepultus, et Bonifacius papa [41] cum multis sanctis ibi [42] dormit. Iuxta eandemviam sanctus Saturninus [43] cum multis martyribus [44] dormit in alia quoque eclesia sanctus Chrisantus et Daria virgo et .LXII. martyres [45]; propeque ibi sanctus Alexander et sanctus Vitalis sanctusque Martialis, qui sunt .III. de .VII. filiis Felicitatis, cum multis martyribus iacent ibi in interiore spelunca sanctus Theodolus et Eventus [46], Ibi et .VII. virgines, id est sancta Saturnina et sancta Hilaria, sancta Dominanda, sancta Serotina, sancta Paulina, sancta Donata, sancta Rogantina requiescunt.
     Iuxta eandem viam Salariam sanctus Silvester requiescit ad pedes eius sanctus Syricius papa [47]et alii quamplurimi, id est sanctus Caelestinus papa [48], sancta Potentiana, sancta Praxidis, sanctus [49] Marcellus episcopus [50] sanctus Crescentianus, sanctus Maurus, sanctus Marcellinus, sancta Prisca, sancta Fimitis [51], sanctus Paulus, sanctus Felicis, unus de .VII., sanctus Philippus, unus de .VII. [52], sanctus Semetrius, et in una sepultura sub altare maiore [53] .CCCLXV [54].
     Per eandem quoque venitur viam ad ecclesiam Sancti Michaëlis, .VII. miliario ab Urbe.

Inde haud procul in occidentem iuxta viam eandem [55] in cryptis sub terra .LXXX. gradibus sanctus Pamphilus et sanctus Candidus sanctusque Cyrinus cum multis martyribus iacent [56]. Et inde in occidentem tendentibus apparet basilica Sancti Hermes, ubi ipse martyr iacet longe in terra [57]. Ibi sunt [58] sanctus Crispus et sanctus Herculanus et sanctus Maximilianus et sancta Basilessa [59] et in altera spelunca[60] sanctus Iacintus et sanctus Protus sanctus Victor [61] et sanctus Leopardus cum multis martyribus sepulti.
     Inde non longe est in occidente ecclesia Sancti Iohannis martyris, ubi caput eius in alio loco sub altare ponitur, in alio corpus: ibi sanctus Diogenis et sanctus Fistus et sanctus Liberatus et sanctus Blastus et sanctus Maurus et sancta Longina mater Iohannis sunt sepulti et alii mille .CCXXII. martyres [62].

Inde prope iuxta viam Flamineam apparet ecclesia mirifice ornata Sancti Valentini martyris, ubi ipse corpore iacet et multi sancti ibidem sunt sepulti in aquilonali plaga [63].

ISTAE VERO ECCLESIAE INTUS ROMAE HABENTUR
 
Basilica Constantiniana quae et Salvatoris ipsa quoque et Sancti Iohannis dicitur [64].
Basilica quae appellatur Sancta Maria Maior.
Basilica quae appellatur Sancta Anastasia, ubi cruces servantur quae portantur per stationes.
Basilica quae appellatur Sancta Maria Antiqua.
Basilica quae appellatur Sancta Maria Rotunda.
Basilica quae appellatur Sancta Maria Transtiberis; ibi est imago sanctae Mariae quae per se facta est.
Basilica quae appellatur Apostolorum Iacobi et Philippi [65].
Basilica quae appellatur Iohannis et Pauli, ubi ipsi ambo in uno tumulo iacent.
Basilica quae appellatur Cosmae et Damiani.
Basilica quae appellatur Sancti Laurenti, ubi graticula eiusdem habetur Laurenti.
Basilica quae appellatur Vincula Petri, ubi habetur catena qua Petrus ligatus est.
Basilica quae appellatur ad Sancta Adriana.
Basilica quae appellatur Sancti Crisogoni.
Basilica quae appellatur Sancti Georgi [66].
Basilica quae appellatur Sancti Clementis.
Basilica quae appellatur Sanctae Agathae.
Basilica quae appellatur Sancti Stephani.
Basilica quae appellatur Sancti Marci.
Basilica quae appellatur Sancti[67] Marcellini.
Basilica Sancti Michahelis Archangeli.
Basilica Sancti Bonifaci martyris, ubi ipse dormit.
Basilica [68]
Basilica [69]
Basilica [70]
Basilica [71]
Basilica [72]
In his omnibus basilicis per certa tempora puplica statio geritur. [73]