Text[1]

Dici solet, et habet certam res ipsa rationem, in ruinosis urbibus, quas aut violentus casus diruit aut vetustas exedit, esse aerem parum salubrem; ac de corporibus quidem intelligatur necesse est, nam de moribus animi non facile iudicari potest. Cuius rei, etsi parum de causa constaret, tamen abunde fidem experientia facit. Hinc Aquileia, splendidissima quondam civitas, hoc malo famosa est; Ravenna ex urbibus Italiae, ut pene dixerim, antiquissima, Senogallia, a Gallis Senonibus ita dicta, Adria, a qua mare Adriaticum nomen habuit, et Roma, quondam orbis caput, nunc nudum nomen et fabula, ac pleraeque aliae hoc nomine cognitae sunt. Michi vero, gratias Deo, posteaquam huc veni, valitudo corporis integra fuit, quam frugalitate et exercitio confeci, medicamentis optimis et habendae et retinendae sospitatis; verum animo atque ingenio laboro. Animo quidem, non ut deterior sim quam soleo, quasi de me dici tritum vulgo proverbium possit, ‘Canis qui Romam petit, idemque lupus redit’; imo vero, quod non arroganter dixerim, melior aliquanto sum. Quis enim non commoveatur animo, nisi plane perditissimus hominum sit, atque aliquando in se reversus exiget a se ipso demeritorum suorum rationem, cum viderit tot sacra loca, tot templa, tot sanctorum reliquias, tot tantaque verae religionis monumenta, quae [2] visitationibus quo maiori devotione frequentarentur, sanctissimi pontifices peccatorum vel omnium vel pro magna parte remissiones indulserunt? Ego quidem non temere crediderim plus esse hic sacrorum corporum et venerandarum reliquiarum quam apud reliquum universum orbem Christianum. Haec quem non moveant, cui non religionem incutiant? Ac preter ea quadragesimales hae stationes quas vulgus antiquo vocabulo statas appellat [3], quasque non pontifices, ut olim, sed plebs et peregrinorum turbae magno concursu frequentant, ut taceam prope trecentarum atque octoginta numerum ecclesiarum, quae intra pomerium urbis aut paulo longius continentur. Nec me pigebit, quoniam in hunc sermonem prolapsus sum, ex sanctuariis celebriora quaedam loca et ea maxime quae religiosorum conventus celebrant, recognoscere, ut, cum te huc religio duxerit, facile possis invenire.

Petri, principis apostolorum, ecclesia via Aurelia [4] ad radices Ianiculi sita est, ubi praeter cetera eximiae venerationis insignia monstratur in sudario facies Salvatoris [5]. Paulus, electionis vas dictus, foris portam Capenam [6] quingentis fortasse passibus templum habet, magnum quidem et ornatum quondam, nunc vero, quod ad summam ignominiam tam cleri quam populi Romani pertinet, ex magna parte detectum [7]. Ad eandem partem tantundem fere progressis monstrantur aquae Salviae, ad quas ille Neronis iussu truncatus est [8]. Est etiam Lateranensis ecclesia sancti Iohannis, pontificum quondam sedes, magnis dotata privilegiis, ubi sunt Petri et Pauli apostolorum capita recondita pro thesauro. Est foris Appiam portam locus, ubi verbis Domini mortem fugiens ad martyrium revocatus est Petrus. Intra Latinam portam sacellum extat, ubi ferventi oleo evangelista Iohannes immersus est et virtute divina emersit illaesus. Item secus Lavicanam [9] est Sanctae Crucis ecclesia, quam Cartusiensium monachorum sacer conventus officiis suis colit et celebrat [10]. Extra vero Tiburtinam portam est Sancti Laurentii templum, ubi et eius et Stephani prothomartyris corpora requiescunt. Proxime intra urbem est ecclesia Sanctae Mariae Maioris, miraculose monstrata, ubi iuxta praesepe Domini Hieronymus humi sepultus iacet [11]. Foris muros ad Numentanam portam est Sanctae Agnetis ecclesia. Conventus fratrum Minorum habitat in rupe Tarpeia, ubi Octaviano [12] principi Sibylla monstrasse dicitur ara caeli [13]. Non procul inde apud Sanctam Mariam Novam religiosi viri, monachi Montis Oliveti, claustro se continent [14]. Carmelitarum collegium est ad Sanctum Martinum in Montibus [15]; Praedicatorum ubi Minervae templum fuerat [16]; Servorum ad Sanctum Marcellum [17], qui locus est inter Sanctorum Apostolorum ecclesiam et Sanctae Mariae in Via Lata [18]. Apud Sanctum Silvestrum sanctae moniales claustro reclusae sunt, ubi Iohannis Baptistae caput officiose monstratur [19]; fratrum quoque Heremitarum conventus est circa ecclesiam Sancti Tryphonis, ubi Augustino templum segnius extruunt [20]. Est praeterea templum mirificum Pantheon [21], ab Agrippa extructum, quod, ut olim Cybeli et reliquis daemonibus, ita nunc beatae Virgini et ceteris sanctis dicatum est. Quod a Foca Caesare impetratum Bonifacius quartus in nostram transtulit religionem.

Haec et huiusmodi talia, quae multa in urbe sunt, ad excitandam animo religionem plurimum valent, ut taceam maiestatem summi pontificis et datam sibi ligandi atque solvendi animas potestatem, splendorem cardinalium et venerandum eorum coetum, ceterorumque praelatorum et cultum et auctoritatem, ac, praeter omnia, caeremonias optimis rationibus institutas. Non est igitur ut sim deteriori animo, verum ingenio sum tardiore quam soleo, cuius causam non satis ratione conicio: quod contra fieri deberet, ut ubi tot divina ingenia floruerunt, hic, si qua est in me vis ac scintilla, eo amplius excandescere debuisset, nisi fortasse omnia situ et vetustate torpeant, et quae noxia sunt corpori, eadem quoque animi vires inficiant. Quicquid autem de causis sit, ego certe ob eam rem hactenus non praestiti quod pollicitus tibi sum, quodque scio magno a te desiderio expectari, id est ut situm urbis Romae veteraque eius aut in deorum suorum honorem aut illustrium virorum memoriam monumenta describerem. Ac michi quidem non defuit cura investigandi, modo felicitas inveniendi et describendi facilitas adfuisset. Ego enim a quibus cognoscere ista possum non invenio. Exiguus est eorum numerus qui talibus studeant, et res ipsae obsoleverunt vetustate; vulgus vero, de his fabulas sibi fingens, ita corrumpit rerum vocabula, ut vix quicquam intelligi possit, unde vere dixerim ‘nusquam minus Romam cognosci quam Romae’ [22]. Si quid tamen videndi studio aut lectione aut aliorum sermone consequi potui, id nunc perscribam. Ante omnia quae et quanta fuerit Roma indicio sunt ruinae exemplaque rerum usque in miraculum provecta, altissimi muri superque his altissimi fornices, palatia instar urbium et intra montium viscera longo tractu deductae testudines, tantum marmor ut vix tantum reliqui in visceribus terrae lateat, tanta vis porphyrii, tantum Numidici lapidis, columnae ex diaspro, alabastrum ad grandem copiam, tot diversa genera lapidum, tot in uno ipso colorum varietates ut vel in hoc naturam non possit ars sequi. Quacunque per urbem eas, ut ea sileam quae ruinis sepulta sunt, hic columnarum fragmenta videas, illic bases, hic disiectas confractasque imagines, grandes conchas, latissima lavacra ex omni lapidum genere caesa; denique nichil fere nisi marmor aut peregrinus lapis in urbe calcatur. Tot urnae cinerales sacratae diis manibus, tot integra sepulchra miro artificio exsculpta; neque enim, ut est apud Plinium, antiquus mos fuerit cremandorum in funere corporum, cum Sylla primus fuerit qui ex Cornelia familia cremari se iusserit [23]. Nondum igitur efficere tantum avarae atque ignavae plebis violentia potuit quin ex prioribus multa supersint, quae quasi gloriae suae invida ad abolendam vetustatis memoriam nititur. Cum enim duo sint quibus extare rerum memoria soleat, libris scilicet atque aedificiis, duabus artibus Romani in eorum excidium perniciemque contendunt, pictorum scilicet, qui, ut sudaria peregrinis effingant, utillimos plerumque et qui in orbe unici sunt libros evertunt; item eorum qui fornaces exercent, qui, ne lapides e longinquo vehant, aedificia destruunt, uti marmor et vivum lapidem convertant in calcem. Qua ratione plurima iam egregia aedificia diruta sunt et diruuntur in dies. Sed de his tantum: nunc ad propositum venio.

Urbs omnis in XIII regiones suo instituto ac more distributa est; at vero natura et loco quadripartita. Prima et maxima pars est quae omne quod est cis Tiberim continet, alia Transtiberim, tertia, minima omnium, insula quam Tiber circumfluens efficit, cui initium fecere fruges ex Tarquinii Superbi agris in flumen proiectae, cum nemo Marti dicatas pro suis usibus vellet attingere [24]; quarta, civitas Leonina, ubi est Principis apostolorum ecclesia, quam Leo papa quartus muris cingere coepit, quintus vero Leo perfecit. Ea praeter ceteras aestivum aerem insalubrem habet, hac, ut arbitror, ratione, quod in meridiem soli patens, cum australibus ventis vapores et maris et Tibridis accipit. Ex his partibus Roma constat magno circuitu, cuius ego modum non ausim definire. Muri urbis magna latitudine sunt crebrisque turribus, quas Aurelianus imperator extruxit [25]. Pars montana deserta est; plana tamen et quae est ad flumen proxima colitur, ubi collapsis veteribus aedificiis novae nunc ac fragiles casae grandibus insident fundamentis. Cis Tiberim sunt tredecim [26] portae. Porta Capena qua itur ad Sanctum Paulum. In muris proximis ad dextram est monumentum ingens, quadrangula pyramis marmoribus crustata, quae vulgo Remi sepulchrum dicitur, sed qui litteras marmoribus inscriptas legerunt, id negant, quas nunc difficillimum est legere propter arbusta quae inter marmorum commissuras oborta sunt. In eadem parte est mons manufactus, qui Testaceus appellatur, eo quod sit totus ex fragmentis vasorum fictilium, quibus tributa provinciarum et regum Urbi inferebantur. Mira res quaedam michi videtur et Romanae potentiae indicium ingens, ut vel in hanc magnitudinem quam nunc videmus congeries haec excreverit [27]. Taceo enim quantum diuturnitate subsederit, ex quo Roma desiit provincias vectigales habere; omitto et id, quantum annuis Romanorum ludis, quos carniprialibus festis exercent, hactenus diminutum est [28]. Secunda est porta Appia, qua itur ad Domine quo vadis, ab Appio Claudio Centimano [29] dicta [30], qui viam quae portam hanc respicit censor stravit et Appiam aquam induxit. Egredientibus hanc et ceteras quoque offerunt se crebrae et ingentes monumentorum reliquiae, quae in honorem memoriamque illustrium virorum extructa fuerunt: ornatae quondam res atque magnificae, nunc vero solae maceriae ex ruderibus et calce compactae, quoniam et nomina illorum et imagines cum marmoribus ablata sunt. Foris eam portam ad Sanctum Sebastianum sunt cathecumbae [31], subterranea quaedam loca, qualia ad Capenam sunt, sed ea fuerunt sanctorum cimiteria in quibus fideles Christi publice subterrabantur. Item ad eandem regionem fuerat amphitheatrum Titi Vespasiani, in cuius dedicatione quingentas feras populo obiecit [32]. Post hanc est porta Latina, qua in Latinos populos ibatur [33]. Inde porta Metroni [34], quae nunc clausa est, ubi rivus influit civitatem, quem ego Appiam aquam reor, cum ad Appiam viam perveniat. Alia est porta Asinaria Lateranensis, iuxta Sanctum Iohannem. Postea vero est porta Lavicana [35], quae Maior dicitur et respicit viam Pompeianam sive Praenestinam. Inde erat ductus aquarum in urbem, altis muris extructus, longissimo tractu, et supra portam, quae tota ex Tiburtino lapide constat, inscriptum est quis auctor fuerit tanti commodi, quotoque milliario aqua in urbem deducta sit [36]. Erat praeterea alius aquarum ductus, qui et ipse montana urbis et partes a Tiberi remotas irrigabat. Sed uterque et intra urbem et foris in pluribus partibus corruit. Post hanc est porta Taurina, ita dicta quod intus et foris sit tauri caput insculptum, seu, quod verius arbitror, Tiburtina, quia per eam Tibur ibatur [37]. Haec dicitur Sancti Laurentii porta. Inde porta Numentana, quae nunc corrupto vocabulo dicitur de la Dona, per quam itur ad Sanctam Agnetem. Inde porta Salaria, qua itur versus Sabinam, et duas habet vias: Salariam scilicet veterem, quae ducit ad pontem Milvium, et novam, quae respicit pontem Salarium. Inde porta Pinciana; item porta Flaminia, iuxta quam est ecclesia Sanctae Mariae de populo nuncupata, et per eam quoque itur ad Milvium pontem. Ultima est porta Colina, ubi per pontem Traiani coniuncta est Romae civitas Leonina iuxta monumentum divi Hadriani. Item sunt tres trans Tiberim portae, porta scilicet Septimiani vel Septimiana [38], fortassis a Lucio Septimio sic dicta, qua per adversi fluminis ripam itur ad ecclesiam Sancti Petri. Secunda porta Aurelia in summo Ianiculi, quae nunc dicitur porta Sancti Pancratii. Sic scriptum apud aliquos reperi, sed verius arbitror eam quae sit in monte Septimianam esse, quae vero in plano Aurelianam, propterea quod ecclesia Sancti Petri in via Aurelia constituta est, ut apud omnes convenit, quod secundum priorem sententiam evenire non posset. Tertia est Portuensis, imperatoribus Arcadio et Honorio inscripta, ubi naves flumine vectae resident. Civitas quoque Leonina tres habet portas, de quarum nominibus [39] ...