Anno Domini millesimo CCC° octoagesimo secundo fuit factum memoriale in urbe Romana de mirabilibus et indulgentiis que ibidem existunt, videlicet [1]
Rome sunt multe antiquitates, maxime in hedificiis et sculpturis, set illud quo magis decoratur dicta urbs est propter ecclesias et monasteria religiosarum personarum, tam virorum quam mulierum. Ultra id quod dignius existit et devocius, quia sunt innumerabilia corpora sanctorum et alie sanctissime reliquie. Ecclesie principales sunt hec: Sancti Petri, Sancti Iohannis Lateranensis, Sancti Pauli, Sancte Marie Maioris, Sancte Marie Transtiberim, Sancte Marie de Ara Celi, Sancte Marie Rotunde, Sancti Eustacii, Sancti Laurencii in Lucina, Sancti Bartholomei, Sancti Spiritus, Sancti Iacobi, Sancti Laurentii extra muros, Sancte Agnetis extra muros, Sancte Constancie, Sancte Agnetis iuxta muros, Sancte Sabine, Sancti Alexi, Sancta Maria de Scola Greca, Sancti Sebastiani ad cathacumbas extra muros, Sancte Crucis in Iherusalem, Sancti Anasthasii ad fontes, Sancti Pauli, Sancti Francisci, Sancti Gregorii, Sancti Silvestri ubi est caput Iohannis Baptiste, Sancti Clementis, Sancti Stephani, Sancte Cecilie, Sancti Georgii, Sancte Potenciane, Sancti Martini [2], Sancti Vitalis, Sancti Petri et Marcellini, Sanctorum Cosme et Damiani, Sancte Marie in Cosmedi, Sancti Nicholay, Sancti Adriani, Sancte Marie Nove, Quatuor Coronatorum est [3] monasterium monachorum, et sunt ibi pulcre picture [4], Sanctorum Iohannis et Pauli, Sancte Susanne, Sancti Agustini, Sancti Laurencii in Panis Perna, Sancti Laurencii in Fontana, Sancti Vitalis est monasterium monialium ordinis sancti Benedicti, Sancti Celsi, Sancti Sixti, Sancti Salvatoris, Sancti Michaelis, Sancti Eusebii, Sancti Marcelli, Sancti Martini et Silvestri in Montibus, Sancti Grisogoni, Sanctorum Nerey ‹et› Achillei, Sancte Prisce, Sancti Mathei, Sancte Lucie, Sancti Thome, Sancti Petri ad Vincula. Ultra predictas ecclesias sunt alie multe, tam parrochiales et curate, quam alie capelle et alie collegiate monachorum, tam virorum religiosorum quam mulierum. Et sunt plurime sub invocatione Virginis Marie; item alie sub invocatione diversorum martirum, confessorum ac virginum. Inter ceteras sunt quinque ecclesie parrochiales sub invocatione almi patris nostri Benedicti. In summa dicitur quod sunt in Roma cum suburbiis ecclesie tam collegiate quam curate et alie capelle, ut michi est in eadem civitate relatum, MDLXVI [5]. Verumptamen sunt omnes cooperte de lignis non multum subtiliter, sed pulchritudo earundem consistit in pavimentis conditis ex diversis porfiriticis coloribus lapidum et in parietibus et collumpnis diversorum colorum lapidum et aliis sculpturis, picturis et operibus mosaycis mirabiliter operatis, in cimboriis altarium ex diversorum colorum lapidibus conditis et aris pulcherrimis, rexiis et valvis cupreis mirabiliter operatis, diversorum colorum lapidibus operatis et scupltis. Ultra quod omnium predictorum digni‹u›s [6] existit, corpora sanctorum que sunt in dictis ecclesiis apostolorum, martirum, confessorum, virginum et aliorum plurimorum sanctorum et aliarum sanctissimarum reliquiarum.
In ecclesia Sancti Petri
Primo est ibi altare mai‹u›s in capite ecclesie, in quo nullus audet ce‹le›brare nisi summus pontifex. Et subtus altari est corpus sancti Petri vel maior pars et beati Pauli, consocii sui. Sunt in dicta ecclesia cum omnibus suis capellis altaria LXXXV, plus modicum vel min‹u›s, quia vix possunt numerari propter difficultatem magnam. Item collumpne maiores alique sunt albe, alique diversi coloris et alique sculpte. Sunt marmoree quinquaginta quatuor, habent in longitudine palmos XL, plus modicum vel minus, in grossitudine XV. Sunt alie mediocres XLVIII, habent in longitudine XXX palmos, in grossitudine XI. Sunt quedam alie sculpte XIIII, quarum longitudo XXIIII palmos et grossitudo novem. Et de omnibus predictis absque capitellis inferioribus et superioribus. Item tenet in longtudine dicta ecclesia, a kathedra sancti Petri usque ad portale, palmos DCXV, in latitudine CCCXXX. Est cooperta de lignis et trabibus magnis; pavimentum de marmoribus porfiriticis et aliis coloribus. Item sunt alie quamplurime columpne, alique magne et alique parve in altaribus et sepulcris, que difficiles essent numerari. Item sunt porte principales quinque in fronte ecclesie, ultra collaterales et alias que sunt in porticu Sancti Petri et coram platea. Item sunt alique porte cupree et multe rexie de metallo, sed ille coram altari Sancti Petri sunt ferree. Item in porticu Sancti Petri est pinea cuprea; extimatur in latitudine XXXV palmis, in longitudine XVI. Item unum lavatorium cupreum, cuius rotunditas sunt XXXI palmi et grossitudo II digiti et altitudo duo palmi cum dimidio. Item est quidam lapis diversi coloris quadratus in latere ecclesie Sancti Petri; habet in latitudine in fundamento LIIII palmos et in cacumine XXV; habet in longitudine XC et amplius; et habet in cacumine pomum rotundum de metallo, ubi est pulvis cuiusdam antiqui imperatoris. Et sedet dicta columpna sive acus super quatuor bases cupreas. Item sunt in dicta ecclesia Sancti Petri XII mulieres incluse, quelibet in suo tugurrio infra parietes ipsius ecclesie; item sunt totidem vel plus in muro ibi satis propinquo [7]. Item est cooperta dicte ecclesie [8] maior navis de plumbo [9]. Sunt in dicta coopertura LXXXII trabes principales, continentes in longitudinem medietas ipsarum ‹…› palmos [10] et alia medietas ipsarum XCVIII palmos quelibet. Item in dicta ecclesia est una columpna alba, sculpta, circumsepta rexiis ligneis, que antiquitus fuit portata de Iherusalem de templo Salomonis, super quam recubuit Christus, quando predicabat; cuius virtute demoniati eam ample‹c›tentes curantur, ut vidi [11].
Ecclesia Sancti Spiritus
Ista est satis propinqua Sancto Petro, que pulcra est et devota, et est in sollempne hospitale pauperum, et est maximum, et sunt ibi fratres de ordine Sancti Spiritus. Sunt etiam ibi hospicia magna ultra hec, ubi consueverunt habitare cardinales.
Ecclesia Sancte Marie de Regina Celi [12]
Ubi fuit audita illa antiphona, scilicet Regina Celi per beatum Gregorium. Est satis propinqua Sancto Petro. Ista est parvula in fine platee Sancti Petri.
Ecclesia Beate Marie Rotunde que vocatur Pantheon
Ista est tota rotunda ad compassum. Habet ex transverso intus, scilicet a capite usque ad portale, CCXX palmos, exceptis concavitatibus que sunt in giro prope capellas altarium. Habet grossitudinis paries XXXVI palmos. Porte sunt cupree, alte et magne; habent in longitudine XL palmos et in latitudine XXII. Sunt in porticu eiusdem ecclesie XIIII columpne; habet quelibet in longitudine LX palmos, in grossitudine autem XXI, uniformes, uni‹u›s peciae, uni‹u›s coloris, ultra capitella inferiora et superiora. Multo vero maiores sunt ‹quam› ille que sunt ‹in› palatio terminum Diocleciani versus beatam Mariam Maiorem. Habet dicta ecclesia pavimentum marmoreum et aliorum lapidum, sicut ecclesia Sancti Petri, et est tota cooperta de plumbo. Habet in medio centri in cacumine aperturam rotundam magnam, nec habet aliam fenestram.
Ecclesia Sancte Marie de Ara Celi
Ista ecclesia est valde grata et quasi nova et est iuxta Capitollium. Est ibi monasterium fratrum minorum valde gratum et devotum. Habet pulcrum ingressum, videlicet ante ianuam ecclesie; est istic [13] quedam scala pulcherrima de marmoribus albis, cuius latitudo LXV palmi, altitudo vero cuiuslibet gradus medii palmi, latitudo duo palmi sunt; et sunt centum XXV gradus, et de VIII in VIII est spacium quinque palmorum in latitudine. Hec est illa ecclesia ubi fuit primum altare Virginis Marie, quod est ad unum latus in capite ipsius ecclesie, dedicatum per Octavianum imperatorem et consecratum per Anacletum papam, qui fuit quartus post beatum Petrum; et sunt in pede altaris hii versus:
Luminis hanc almam matris qui scandis ad aulam,
cunctarum prima que fuit orbe sita,
noscas quod Cesar tunc struxit Octavianus
hanc aram [14] celi sacra proles cum patet ei.
In hac Ara celi sunt humata corpora sanctorum: sancte Helene matris Constantini imperatoris, que invenit crucem Domini nostri Ihesu Christi, et sunt ibi etiam sanctorum martirum Arthemi [15], Tribuni, Abundi et Abundancii corpora. Est etiam ibi indulgentia[m] trium annorum. Item ad unum latus ipsius altaris Virginis Marie est quedam tabula ubi continetur sequentia:
Versus famosum miraculum huius baselice [16] venerabilis declarantes:
Hinc ostensa fuit Cesari virtute Sibille
Virgo tenens Christum in ulnis, natum in astris.
Tunc Augustus ipse mortalem se recognoscens,
poplites humi ponens, obtulit ignem Christo.
‘Hec est ara ‹Dei›’ legit ‹ille› in circulo viso,
fulgidis ex stellis undique decorato;
demum sedes Petri clarior in orbe refulgens,
Cesaris hec edes [17] conditur sacra domus
ad honorem matris Christi; perficitur late
atque ante ipsam nulla reperitur in orbe,
tandem Anacletus consecravit ipse papa
hic eternam largam veniam culparum relinquens.
Ergo tu hanc aram visitans te corde dispone
ne labores frustra recolens quod dicitur vulgo:
‘Intrans templa canis, canis intrat et canis exit,
nec faciunt sanctum templa lustrata virum’.
Oratio devota hic dicenda cum antiphona atque versu, ac indulgentia, que est maxima, impetranda. Hec que sequitur est antiphona:
O Virgo visa hic in ara celi
in circulo stellato,
consilio Sibille tam fideli,
cum filio tuo nato;
ergo pietatis oculo placato
cerne ligatos fune peccatorum,
ne infernorum ictibus graventur,
set cum beatis tua prece vocentur.
V Ora pro nobis, mater Christi electa,
R ut pia nostra vox sit Christo accepta.
Oremus. Oratio est ipsa que sequitur:
Omnipotens sempiterne Deus qui tuum dilectum Filium adorandum de isto sacro loco in araceli Cesari mirabiliter demonstrasti, presta, quesumus, nobis, indiginis famulis tuis, ut tua solita bonitate ac prece digna tue Virginis Genetricis et sanctorum martirum sarcophago sepultorum, Helene imperatricis matris imperatoris Constantini, Arthemi, Tribuni, Abundi et Abundancii, te hic per gratiam et in celo tandem cum hiis sanctis et electis tuis videre per gloriam misericorditer mereamur. Per Christum Dominum nostrum, amen.
Item in dicta ecclesia est ymago media depicta in quadam tabula per beatum Lucham evangelistam et est honorifice collocata in cimborio novo totum de marmoribus albissimis et sculptis in ingressu chori.
Ecclesia Sancti Silvestri pape
Hec est prope columpnam magnam et sculptam, et est ibi monasterium dominarum ordinis sancti Francisci, sollempne et antiquum, fundatum et donatum per illos de Columpna. In ista ecclesia est caput Iohannis Baptiste et etiam multa alia corpora sanctorum [18].
Ecclesia Sancti Iohannis Lateranensis
Ista ecclesia est pulcra et papalis, verum tamen est quod antiquitus fuit pulcrior, set fuit conbusta et post reparata per sanctissimum dominum meum Urbanum quintum et etiam per dominum Gregorium undecimum. Sunt ibi mirabiles et devote reliquie et reliquaria aurea et argentea, et specialiter capita apostolorum Petri et Pauli, ornata et incastata per dictum dominum beatum Urbanum quintum. Sunt ibi canonici et pulcra claustra ac ingentia palatia papalia. Est in vestiario sive sacristia tabula supra quam cenavit dominus Ihesus Christus cum disciplulis suis. Sunt etiam multe antiquitates ibidem, que essent longe nos enarrare. Est etiam ibi capella devotissima Sancta Sanctorum, ubi est ymago domini nostri Ihesu Christi devotissima [19] in pictura, non manu hominum facta, ut asseritur et dicitur, et plurima corpora sanctorum. Sunt etiam alie capelle antique devotissime contigue dicte ecclesie, ubi concernuntur plura devotissima et devota. Sunt etiam ‹in› angulo alci‹u›s, prope Sancta Sanctorum, prime due campane que fuerunt facte in mundo ad laudem domini nostri Ihesu Christi [20]. Item videntur ibi alie antiquitates in platea: unus magnus homo, cupreus, equitans super equm cupreum, et est proportionis duorum hominum modernorum, et equs est similiter [21] aliorum caballorum magnorum. Item est ibi in alia platea unum caput et brachium cum manu tenenti pomum rotundum cuiusdam antiqui ydoli, et est de metallo, et erat ita magnum quod solum buca continet unum palmum et medium, et non est magna secundum quod sequebantur menbra alia. Item est ibi super unum portale una luppa cuprea, bene formata. Item sunt ante altare ipsius ecclesie quatuor columpne cupree, quarum longitudo XXXII palmi et grossitudo X et plus, cum capitellis cupreis, inferioribus et superioribus, et fuerunt deportate de templo Salomonis per Constantinum imperatorem [22]. Item sunt plurime mulieres incluse ibidem per capellas et etiam in muro de prope, versus viam ecclesie Sancte Crucis in Iherusalem. Et ecclesia Sancti Iohannis antiquitus solebat esse monachorum ordinis sancti Benedicti [23].
Ecclesia Sancti Pauli extra muros
Ista ecclesia distat ab illa Sancti Petri per unam leucam bonam [bonam]. Est similis ecclesia [24]quasi per omnia sicut illa Sancti Petri, set non sunt ibi tot altaria nec capelle, ymo dicitur quod longior. Est ibi etiam monasterium antiquum monachorum nigrorum et bene devotum, et pulcherrimum claustrum et mirifice operatum, et etiam capitolum [25].
Ecclesia Sancti Ciriaci qui fuit tituli cardinalis
Hic est monasterium monialium ordinis sancti Benedicti [26].
Ecclesia Sancti Petri ad Vincula tituli cardinalis
Hic est cathena qua detinebatur ligatus beatus Petrus Apostolus, honorifice collocata sub clausuram. Et est ante ecclesiam una concha lapidea uni‹u›s pecie et ambit in circuitu LXXIII palmi mei [27].
Ecclesia Sancti Eustachii
Hec est satis pulcra et est tituli cardinalis.
Ecclesia Sancti Laurencii
Hec est ecclesia pulcherrima et devota. Est ibi monasterium monachorum nigrorum. Sunt ibi etiam corpora sanctorum Stephani prothomartiris, Laurencii, Sisti [28], Ypoliti et aliorum plurimorum. Est ibi indulgentia septem millia annorum et tertie partis peccatorum remissio, et in quadragesima omnes indulgentie [29] dupplicantur. Ibi est cimiterium Priscille subtus terram [30], sicut illud Calixti in Sancto Sebastiano, et profundior et maior: vix est aliquis ausus intrare ibi.
Ecclesia Sancti Laurentii in Fontana ubi erat domus sancti Ypoliti
Hic est monasterium monialium ordinis sancti Benedicti.
Ecclesia Sancti Laurentii prope Campum Florentinum
Hec est satis pulcra et est tituli cardinalis.
Ecclesia Sancte Eufemie
Hic est etiam monasterium monialium satis sollempne, ordinis sancti Benedicti [31].
Ecclesia Sancte Bibiane
Hic est etiam monasterium monialium [32].
Ecclesia Sancti Anastasii abbatis extra muros
Ista est satis pulcra et devota, una cum monasterio monachorum nigrorum [33]. Est ibi corpus beati Anastasii [34]. Item ad unum latus ecclesie maioris est ecclesia Sancte Marie de Scala Dei, ubi sunt magne indulgentie et XMm martires sepulti subtus altare, quorum ossa videntur ibidem candidissima et bene olentia; isti mortui fuerunt pro fide catholica, in quodam monte ultra Sanctum Paulum per unum miliare, et propter hoc vocatur Mons Sanctus, et ultra dictum montem per aliud miliare est dictum monasterium Sancti Anastasii. Item est ibi ad caput ecclesie maioris infra septa monasterii predicti alia ecclesia vocata de Aqua Salvia, ubi fuit decollatus beatus Paulus, et sunt ibidem tres fontes, una post aliam, infra spatium omnes tres X pasuum.
ECCLESIA SANCTI MARCELLI
Est hic monasterium fratrum ordinis servorum sancte Marie sub regula beati Agustini [35].
ECCLESIA SANCTI SEBASTIANI
Ista est [36]