LE VITE DEI PAPI
scritte dal Cardinale Bosone e inserite nel Liber Censuum
JOHANNES X (914-28)
– hic edificavit basilicam in palatio Lateranensi.
JOHANNES XVI (997-8) antipapa
– a Costantinopoli rediens, dum Romam causa orationis veniret, a […] Crescentio et a Romanis capitaneis tenetur, et licet invitus tamen papa infelix ordinatus Romanus. Quod audiens rex [Octo III], mente effrenus Romam veniens, ipsum Crescentium diu obsessum cepit et capite truncavit; ipsum pontificem oculis orbatum ceterisque membris debilitatum, ad dedecus et ignominiam sacerdotalis ordinis per plateas Leonine civitatis circumduci iussit.
– Set antequam triginta dies implerentur, anima et corpore rex impius defunctus est.
LEO VIIII (1049-54)
– […] cum Beati Petri ecclesiam pro sui officii debito post modicum visitasset, repente febrium languore correptus, ante confessionem ipsius apostoli se fecit deferre; ubi assistente sibi clero et populo et commissa Ecclesie cura dompno Ildebrando yconomo, feliciter migravit ad Dominum. Eo autem in eadem ecclesia digno cum honore sepulto, infirmi concurrentes ad ipsius tumbam et variis languoribus detenti per divine operationis clementiam sanati et salvati sunt.
ALEXANDER II (1061-73)
– Hic postquam venerabilis papa Nycolaus beato fine quievit, a clero et populo Romano concorditer fuit electus; et vocatus a civitate Lucana, in beati Petri cathedra secundum Ecclesie morem intronizatus est.
– Post modicum vero tempus […] Cadolus [antipapa] cum multa pecunia et conductitiis militibus ex inproviso Rome apparuit, ubi non defuerunt homines se ipsos amantes quos sibi pecunia favorabiles fecit; inter quos Romanorum capitanei, volentes Urbem deprimere, vires ei et auxilium prebuerunt. Cadolus autem eorum auxilio sperans aliquid facere posse, in prato Neronis castrametari presumpsit, et in prima quidem congressione victor apparuit.
– Rediens igitur Parmam, sicut exspoliatus et profugus, ab iniquo perversitatis sue non destitit incepto, set collecta iterato pecunia, vix elapso unius anni spatio, ad Urbem occulte remeare nichilominus attemptavit, ibique capitaneorum favore et aliorum malignantium auxilio audaciam sumpsit, et pecuniam perfidis Romanorum militibus erogans, de nocte Leonicam civitatemintravit, et Beati Petri ecclesiam in obprobrium et confusionem suam occupare presumpsit. Mane autem facto, cum in Urbe rumores huiusmodi personarent et populus Romanus cum armis ad ecclesiam Beati Petri conflueret, milites qui cum Cadulo venerant tantus timor et tremor invasit, quod eo penitus derelicto universi fugerent et in criptis et abditis locis se occultarent. Tunc Cencius, prefecti Stephani filius, […] eidem Cadulo astitit et eum in castello Sancti Angeli recipiens tutamentum sibi et defensionem prestitit. In quo loco per duos annos a fidelibus pape Alexandri obsessus et calamitatibus multis afflictus, exinde nullatenus egredi potuit, donec se ab eodem Cencio trecentis libris argenti redemit. Sic itaque […] ad montem Burdonis et tandem ad burgum Berceti non sine multa confusione pervenit.
– defuncto Alexandro (II) papa et in Lateranensi ecclesia honorifice tumulato.
GREGORIUS VII (1073-85)
– dum Ildebrandus archidiaconus adhuc esset in eius obsequiis occupatus, repente factus est in ipsa ecclesia maximus cleri et populi Romani concursus, clamantium et dicentium: «Ildebrandum archidiaconum beatus Petrus elegit!» […] Et continuo universitate populi et cleri acclamante «Domum Gregorium papam sanctus Petrus elegit!» indutus rubea clamide, sicut moris est, et papali mitra insignitus, invitus et merens in beati Petri cathedra fuit intronizatus.
– G[uibertus] Ravennas cum papa G. in dolo, utpote qui ad papatum iam hanelabat remansit. Et quoniam uniuscuiusque proprium solet esse ut qualis ipse fuerit tales sibi et alios coniungi velit, quoscumque in urbe Roma facinorosos aut adversantes pontifici repperit, muneribus vel promissis favorabiles sibi et iuratos facere studuit. Inter quos illum sceleratissimum virum Cencium, prefecti Stephani filium, […], amicum et secretarium acquisivit, et cum eo contra patrem suum nequiter se armavit. Hic inter alia que impune fecerat mala, excelsam turrim supra pontem sancti Petri construxerat, et a transeuntibus de novo pedaticum iugiter extorquebat.
– Hic Deo et hominibus odiosus in sacratissima nocte Nativitatis Domini ipsum Christi vicarium domnum Gregorium papam, missarum sollempnia celebrantem, ab altari Sancte Dei Genetricis, quod dicitur ad Presepe, ausu sacrilego rapuit et cum suis complicibus ad predictam turrim violenter asportare presumpsit. Unde universitas Romanorum in iram pro invasione sui pontificis vehementer exarsit, et eadem nocte ipsum in eadem turri districte obsedit. Mane autem facto, Romani et turrim funditus destruxerunt et ipsum sacrilegum atrociter trucidassent, nisi eum boni magistri discipulus beatus pontifex a mortis periculo liberasset. Quo facto celebraturus cum fratribus et aliis Ecclesie fidelibus de more convivium ad Lateranense palatium remeavit. In secunda vero die post Pascha populus Romanus eundem Cencium cum omnibus suis complicibus in rebus propriis condempnavit et imperpetuum ab urbe Roma exclusit.
– Eodem tempore dompnus G. circa mediam quadragesimam concilium celebravit, in quo sepedictum Guibertum, quia vocatus venire contempsit, ab episcopali officio tamquam periurum suspendit et […] U. Candidum [cardinalem], secundum apostoli dictum: Hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, perpetuo ab Ecclesia sequestravit.
– Convenerunt [apud Brixiam] plurimi seditiosi et infames episcopi cum multitudine clericorum et principium, quatinus in iacturam domni Gregorii pape possent aliquid mali ordinare vel statuere, ut inter Romanam ecclesiam et imperium discordia futuris temporibus fulciretur. Comunicato itaque execrabili et detestando consilio, de consensu ipsius regis elegerunt in Romanum pontificem, immo antipapam, Guibertum Ravennatem.
– Hiis igitur successibus [Henricus] provocatus derepente intravit Ytaliam et post Pascha cum idolo quod erexerat Romam veniens, circa Pentecosten castrametatus est in prata Neronis.
– Ut autem in paucis plurima perstringamus, post agrorum vastationem et multas cedes suorum civium, post varias clades atque miserias quas perpessi sunt Romani quia pseudoprophetam recipere contempserunt, rex concepta spe ac desiderio suo fraudatus et in sua erubescentia confusus in Lombardiam cum suo ydolo remeavit, et domnus Gregorius papa in apostolica sede remansit intrepidus.
– Anno quoque secundo per Spoletanum ducatum ad Urbem iterum rediit et per totum quadragesimale tempus ipsam Romam cum multa hostilitate obsedit. Adeveniente vero tempore pascali, ut estivum cauma vitaret, dispersit per circumpositas civitates exercitum, et ipse in Lombardiam cum paucis reverti studuit. Guibertum vero apud Tiburtum dimisit et exercitui suo prefecit. Qui postposito sacerdotio per incumbentem estatem agros et segetes Romanorum vastavit, et alia mala tamquam vir sanguinum eisdem Romanis hostiliter intulit.
– In tertio quoque anno idem rex ad obsidendam Romam reversus est.
– Quod ut pontifex manifeste cognovit […] in castro Crescentii se cum fratribus suis recepit.
– Rex itaque quoniam populum Romanorum ad voluntatem suam indubitanter attraxerat, Guibertum in sede apostolica violenter intrusit.
– Post modicum vero ad obsidionem castri Crescentii universos Romanos conduxit. Pontifex autem […] Robertum Guiscardi, egregium Normannorum ducem, sollicitare studuerat ut in manu valida contra illatam sibi violentiam ei potenter succurreret. Quem ad ipsius deliberationem cum maximo exercitu celeriter venientem ubi rex Henricus in veritate cognovit, vehementer expavit; et ilico ad ecclesiam Sancti Petri rediens, domo Capitolina et Leonina civitate destructa, valefaciens Romanis, cum eodem Guiberto non sine multo rubore aufugit.
– In sequenti vero die […] memoratus Robertus dux, tanquam leo fortissimus, Romam violenter intravit […] atque beatissimus patrem ac dominum suum papam […] ab obsidione qua tenebatur potentissime liberavit.
– Set in ingressu ipsius civitatis regionem Lateranensem usque ad Coloseum ferro et flamma combussit. Hiis igitur ita peractis, dux ad propria remeavit et patrem suum Gregorium pontificem in Lateranensi palatio sedentem cum fratribus suis episcopis et cardinalibus in pace dimisit.
PASCHALIS II (1099-1118)
– Defunctus est autem apud ecclesiam Transpadinam XI kal. febr. Inde per mediam urbem usque Lateranum cum totius cleri ac populi Romani frequentia vectus, in ipsa domini nostri Salvatoris ecclesia cum honore maximo tumulatus est, dominice Incarnationis anno millesimo centesimo nono decimo, indictione XI.
CALIXTUS II (1119-24)
-Hic post obitum pape Gelasii a cardinalibus qui cum eo venerant, consentientibus quoque ceteris episcopis et cardinalibus qui Rome remanserant, anno dominice Incarnationis MCXIX apud Cluniacum est electus et in Romanum pontificem secundum morem Ecclesie sublimatus.
-Abito itaque communi consilio cum ecclesia Gallicana ut ad urbem Romam et ad sedem apostolicam festinare deberet, dispostisque aliis que ad Ecclesie statum videbantur spectare, iter suum versus Ytaliam Domino auctore direxit.
-Interea de iocundo et nimium desiderato ipsius pape adventu communis fama et frequens rumor aures Romanorum pulsavit. Et cum ad eius receptionem tota civitas anelaret et vehementi desiderio ferveret, scismatici qui tunc eidem urbi per imperatoris violentiam incubabant valde sunt territi et in se ipsis omnino confusi. Quocirca languidus eorum caput, Burdinus heresiarcha, in disperationis lubrico positus, sperans ab ipos imperatore tueri, apud Sutrium confugium fecit. Quo audito domnus papa Calixtus versus Urbem iter festinanter arripuit, et veniens usque Sutrium, convocatis ad se Romanis et aliis nobilibus circumpositis, tandiu civitatem ipsam districte obsedit donec ipsi Sutrini eundem Burdinum in manibus eius dederunt.
-Gaudente itaque in Domino et exultante universo populo Romano, idem beatissimus papa, secundum antiquam sanctorum pontificum Romanorum consuetudinem, celebriter est receptus et in beati Petri cathedra sollempniter positus, atque ad Lateranense palatiumper mediam civitatem, preparatis arcubusde more in ipsa via Sacra, cum gaudio magno deductus. Postmodum vero Burdinum in arce Fumonis retrudi et inde in monasterium Cavense, ubi perseverans in sua ribellione, vitam finivit, transferri.
- Hic a fundamento construxit in palatio Lateranensi capellam Sancti Nycolai ad assiduum Romanorum pontificum usum, iuxta quam edificavit duas cameras contiguas cum tuto vestario quod sub eis fieri fecit, unam videlicet cubicularem et pro secretis consiliis alteram. Hic etiam derivavit aquam de antiquis formis et ad portam Lateranensem conduxit, ibique lacum pro adaquandis equis fieri fecit; plurima quoque molendina in eadem aqua construxit, et multas vineas cum fructiferis arboribus secus ipsum lacum plantari studiosissime fecit.
- Defunctus est autem in eadem pace Ecclesie quam ipsemet auxiliante Domino fecerat, XIIII kal. ian., et in Lateranensi ecclesia honorifice tumulatus.
HONORIUS II (1124-30)
-Defunctus est Rome; in ecclesia Sancti Salvatoris digno cum honore sepultus XVI kal. mart.
INNOCENTIUS II (1130-43)
– natione Romanus, de regione Trans Tyberim.
– Hic eadem die sub contentione electus est cum Petro Petri Leonis, presbitero cardinali tituli sancti Calixti, anno MCXXX, XVI kal. mart.; unde magna in Urbe orta discordia. Episcopi et cardinales in partes duas se contulerunt, set maior et sanior pars eidem Innocentio qui maioribus studiis et mevitis iuvabatur adhesit.
– Petrus autem Petri Leonis cum sectatoribus suis humilitatem Innocentii parvipendens, non posuit Deum adiutorem sibi, set sperans in multitudine divitiarum, in potentia parentum et in fortitudine munitionium, hostiliter fecit aggredi domos Fragepanum in quibus se Innocentius cum fratribus suis receperat. Set contra spem sibi accidit, quia et Innocentii partem modicum lesit et eius satellites non sine gravi dampno sunt ad eum reversi. Unde in indignationem et iram commotus, ad Sanctum Petrum cum multitudine maxima equitavit et ipsam ecclesiam per violentiam cepit; introivit etiam in sanctuarium, et aureum crucifixum pendentesque coronas cum toto thesauro auri et argenti ac pretiosis lapidibus seu gemmis, que Romani pontifices et orthodoxi imperatores in ecclesia ipsa cum omni devotione obtulerant, tamquam sacrilegus predo diripuit atque comminuit. Ciburium, quoque quod super altare beatus Leo papa construxerat, descrustare presumpsit. Sublatis autem omnibus, ad patriarchium beate Marie accessit et ecclesiam ipsam multo maiore thesauro ditatam, expoliare nichilominus attemptavit. Ad alias preterea Urbis ecclesias manus extendens, quicquid in eis pretiosum invenit similiter rapuit et asportavit.
– Cum igitur pontifex ipse undique ita esset obsessus ut nemo ad eius presentiam sine periculo vite posset accedere, consilium habuit exeundi Urbem et transeundi ad partes Galliarum. Ascendit ergo in duabus galeis cum omnibus fratribus qui secum steterant, preter Corradum Sabinenesem episcopum quem vicarium in urbe reliquit, et faucium Tyberis difficultate transcensa, ad civitatem Pisanam cum prosperitate Domino autore pervenit. […] Procedens autem per Vivarium et Anitium, Alvernie fines intravit, et apud Claromontem primum concilium sollempniter celebravit; ibique receptis nuntiis Lotharii Theutonici regis et dispositis aliis que ad Ecclesie statum spectare videbantur, iter suum versus partes Francie direxit. Unde factum est quod Lodo[v]icus rex Francorum apud Aurelianum et Enricus rex Anglorum apud Carnotum eundem papam Innocentium cum gloria et honore debito susceperunt. Postmodum vero in Lotaringiam transitum fecit, et ei apud Leodium predictus rex Lotharius cum episcopis et aliis Teutonici regni prelatis occurrit. Ibique post iocundam receptionem ipsius pontificis, rex ipse cum principibus suis consilio habito expeditionem ad Urbem iurare fecit et eundem pontificem in secundo anno ad sedem beati Petri reducere spopondit.
–Tunc pontifex ad regnum Francie rediit […]. Quibus expletis ad Urbis reditum se accinxit. Et […] fines Lombardie intravit, atque […] venit Placentiam.
–Interea rex Lotharius, sicut promiserat, in Lombardiam cum exercitu venit, et in Roncaliis cum eodem papa et Lombardis generale colloquium de statu Ecclesie atque imperii habuit.
– […] rex Lotharius in Tusciam venit et apud Calcinariam in territorio Pisano cum eodem papa colloquium iterum habuit. Concordantes igitur ut ad Urbem festinare deberent, rex per stratam publicam et pontifex per Maritima usque Viterbium processerunt. Ibique pariter colloquentes processerunt insimul per Ortam et Sabinense et Farfense territorium, et appropinquantes Rome iuxta ecclesiam Sancte Agnetis castrametati sunt. Occurrentibus autem eis Thebaldo Urbis prefecto ac Petro Latronis cum aliis nobilibus Romanis et Transtiberinis, intraverunt Romam, anno Domini MCXXXIII; et pontifex quidem in palatio Lateranensi hospitatur et rex Lotharius in monte Aventino tentoria fixit.
– Tunc Pisani et Ianuenses in auxilium pape Innocentii cum navali exercitu Romam venientes […]
– Coronatus est autem idem rex [Lotharius] in imperatorem augustum ab eodem pontifice in monte ecclesia Lateranensi II nonas iunii, et exinde ad montem Aventinum utrique cum gaudio pariter redierunt. Eo autem tempore maxima pars Romane urbis conversa est ad Innocentium papam et vires Petri Leonis valde sunt minute.
– Huius vero temporibus […] Hic beatus pontifex ecclesiam Beate Dei Genitricis Marie tituli Calixti totam innovavit et construxit. Tectum Lateranensis ecclesie, quod repente ceciderat, magnis trabibus optime resarcivit. In ecclesia quoque Beati Pauli tectum qui riunam minabatur, constructo super columnis marmoreis muro, firmissime roboravit, et partem tecti eiusdem ecclesie longissimis trabibus resarcivit. Preterea ecclesiam Sancti Stephani in Celio monte pro nimia vetustate quassatam optime reparavit. In palatio Lateranensi duas camerasa fundamento construxit et totam longuram sinino firmavit; atque alia multa famosa suis temporibus egit.
– Circa finem sui pontificatus populus Romanus, novitatis amator, sub velamento utilitatis reipublice, contra ipsius voluntatem in Capitolium senatum erexit.
– Defunctus est Rome octavo kal. octobr., et in ecclesia Lateranensi honorifice tumulatus in concha porphiretica miro opere constructa.
CELESTINUS II (1143-4)
– Defunctus est Rome apud Palladium, VIII id. Mart.; in ecclesia Lateranensi tumulatus.
LUCIUS II (1144-5)
– Hic assumptus est a domno papa Honorio et in titulum sancte Crucis cardinalis presbiter ordinatus. Quam nimirum ecclesiam sicut bonus pastor tam in edificiis quam in possessionibus plurimum augmentavit et divitem de pauperrima fecit. Fabrica namque ipsius ecclesie a summo usque deorsum in melius reformata et claustro cum omnibus officinis de novo edificato, canonicorum regularium conventum ibidem, auctore Domino, constituit. Hunc autem preclarum virum pro scientie ac vite sue meritis papa Innocentius artius sibi astrinxit et cancellarium apostolice sedis constituit, atque in obitu suo tamquam precipuo et digniori Ecclesie menbro sibi Ecclesie bona commisit.
– Hic tamquam vir prudens et fortis […] senatores qui contra prohibitionem decessoris sui pape Innocentii Capitolium conscendere et magistratum sibi usurpare presumpserunt et de Capitolio descendere et senatum abiurare coegit. Set repentina egritudine occupatus et nociva Ecclesie morte preventus, quoniam populus Romanus eundem magistratum habere omnimode videbatur, abiuratio ipsa viribus caruit, et ignis qui credebatur extinctus denuo incaluit et in maiores flammas exigentibus culpis excrevit.
– Hic dedit basilice Salvatoris ecclesiam Sancti Iohannis ante portam Latinam cum omnibus capellis et tenimentis suis. Dedit etiam eidem ecclesie ecclesiam Sancti Nycolai o in hospitali cum omnibus tenimentis suis. Item textum evangeliorum ex auro et argento operose factum; dedit etiam ampullas ad servitium altaris optimas et mirabiles.
– Defunctus est autem apud ecclesiam Sancti Gregorii in clivo Scauri V kal. mart., et in ecclesia Lateranensi digno cum honore sepultus.
EUGENIUS III (1145-53)
– Hic electus est ab episcopis et cardinalibus ex insperato concorditer apud monasterium Sancti Cesarii, ubi omnes frates propter metum senatorum et populi Romani consurgentis ad arma convenerant in unum; et deductus ad Lateranense patriarchium, in apostolica sede secundum morem Ecclesie positus fuit.
– Qui cum proxima die dominica consecrationis munus apud Beatum Petrum sicut consuetudinis ordo poscebat et dispositum fuerat deberet suscipere, precognito senatorum perverso consilio, quod eius electionem violenter rectractare disposuerant nisi eorum voluntati faveret et usurpatum senatum eis auctoritate apostolica confirmaret, in silentio noctis Urbem cum paucis fratribus exiit et ad arcem Monticelli se in tuto recepit. Congregatis vero alia die ibidem cunctis fratribus […] processit ad Farfense monasterium.
– Senatores vero et populus Romanus in incepta malitia et consueta pravitate contumaciter persistentes, eidem pontifici, postposita Dei reverentia, in cunctis adversabantur et fideles Ecclesie infra urbem et extra multis ac variis molestiis affligebant; civitates et castra beati Petri assiduis rapinis et gravibus gueriis persequi non cessabant, abutentes patientia et mansuetudine pii patris et boni eorum pastoris.
– Hic, tempore quo maxima de partibus Occidentis expeditio Ierosolimam petiit, vocatus a L. rege Francorum, Galliarum partes intravit.
– Hic fecit unum palatium apud Sanctum Petrum.
– Defunctus est […] apud Tiburtum VIII idus iulii, et inde per stratam publicam et mediam urbem usque in Vaticanum […] deportatus est, et in ipsa Beati Petri ecclesia coram maiori altari tumulatus.
ANASTASIUS IIII (1153-54)
– natione Romanus, de regione Suburra.
– Hic fecit apud Sanctam Mariam Rotundam novum palatium. Hic dedit ecclesie Lateranensi ecclesiam Sancti Gregorii in Martio cum palatio, cum omnibus domibus tam sub palatio quam iuxta palatium, et cum omnibus tenimentis eius et pertinentiis. Dedit eidem basilice calicem argenteum cum patena operose factum, pensantes marcas XL; thuribulum argenteum, pensans marcas VII; candelabra argentea, pensantia IX; optimam planetam albam cum aurifrisio mirabili, et pallia diversa, et plurima ad ornatum altaris et ecclesie.
– Obiit Rome, IIII nonas decembris. Tumulatus est autem Laterani in ipsa Salvatoris ecclesia, in porfiritico pretioso sepulchro.
ADRIANUS IIII (1154-59)
– In diebus illis Arnaldus Brixiensis hereticus Urbem intrare presumpserat.[…] Pro cuius expulsione supradictus Eugenius et Anastasius Romani pontifices plurimum iam laboraverunt, set favore et potentia quorumdam perversorum civium et maxime senatorum, qui tunc ad regimen civitatis a populo fuerant instituti, antedictus hereticus munitus et totus, contra prohibitionem domni Adriani pape in eadem civitate procaciter morabatur et sibi ac fratribus suis insidiari ceperat et publice atque atrociter adversari. Venerabilem namque virum magistrum G., presbiterum cardinalem tituli sancte Pudentiane, ad presentiam ipsius pontificis euntem, quidam ex ipsis hereticis ausu nefario in via Sacra invadere presumpserunt et ad interitum vulnerarunt. Quapropter pontifex ipse civitatem Romanam interdicto supposuit, et usque ad quartam feriam maioris hebdomade universa civitas a divinis cessavit officiis. Tunc vero predicti senatores, compulsi a clero et populo Romano, accesserunt ad presentiam eiusdem pontificis et ad ipsius mandatum super sacra evangelia iuraverunt quod sepe dictum hereticum et reliquos ipsius sectatores de tota urbe Romana et finibus eius sine mora expellerent, nisi ad mandatum et obedientiam ipsius pape redirent. Sic itaque ipsis eiectis et civitate ab interdicto absoluta repleti sunt omnes gaudio magno, laudantes pariter et benedicentes Dominum.
– Eodem tempore Wilhelmus rex Sicilie contra matrem ac dominam suam sacrosanctam Romanam ecclesiam procaciter corna erexit, et congregato exercitu terram beati Petri hostiliter fecit invadi.
– Interea Fredericus Teutonicorum rex cum magno exercitu Lombardiam intravit et civitatem Tardonam diu obsedit. Qua devicta et sibi subacta, celeriter properabat ad Urbem, in tanta festinantia ut merito credi posset magis hostis accadere quam patronus. Hoc igitur cognito, Adrianus papa, qui eo tempore apud Viterbium residebat, deliberato cum fratribus suis et Petro Urbis prefecto atque Oddone Fragepane consilio, misit ei obviam I[ohannes], tituli sanctorum Iohannis et Pauli, et G[uidonem], tituli sancte Pudentiane presbiteros atque G[uidonem] diaconum sancte Marie in Porticu cardinales, quibus et certa capitula dedit et modum ac formam prefixit qualiter cum ipso pro Ecclesia deberent componere. Qui accepto mandato […], eum apud Sanctum Quiricum invenerunt; et […] litteras ei apostolicas porrexerunt et domni pape exposuerunt mandatum; in quibus continebatur inter cetera ut redderet eiusdem cardinalibus Arnaldum hereticum, quem videcomites de Campaniano abstulerant magistro O[doni] diacono sancti Nycolai, apud Briculas, ubi eum ceperat.
– Rex […], auditis domni pape mandatis, continuo missis apparitoribus cepit unum de vicecomitibus illis, qui valde perterritus eundem hereticum in manibus cardinalium statim restituit.
– Post hec autem versus Urbem insimul [rex ac papa] procedentes, pro eo quod ab eis Romanus populus discordabat, licet Beati Petri munitionem in potestate sua pontifex detineret, placuit tamen ut in manu valida civitatem Leonianam rex introiret.[…] eadem die, ante horam tertiam, rex ad gradus Beati Petri armatorum maxima multitudine stipatus accessit; ibique depositis vestibus quas gerebat, sollempniori habitu se induit, et ad ecclesiam Beate Marie in Turri in qua eum ante altare pontifex expectabat ascendens, genua sua fixit coram eo et manus suas inter ipsius pontificis manus imponens, consuetam professionem et plenariam securitatem […] publice exhibuit sibi. Relicto autem ibidem rege, pontifex ad beati Petri altare conscendit. Cuius vestigia rex cum processione subsequens, ante portas argenteas orationem primam ab uno episcopum nostrorum suscepit, et secundam orationem infra ecclesiam in rota super eundem regem alius ex episcopis nostra dedit, orationem vero tertiam et unctionem tertius episcopus ante confessionem beati Petri eidem regi nihilominus contulit. Missa itaque incepta et gradali post epistolam decantato, rex ad pontificem coronandus accessit, et presentatis imperialibus signis, gladium et sceptrum atque imperii coronam de manibus eiusdem pape suscepit.
– Hiis igitur ante horam nonam in pace ac tranquillitate peractis, populus Romanus qui clausis portis apud castrum Crescentii residebat armatus, ignorans que facta fuerant, sine consilio et deliberatione maiorum ad civitatem Leoninam paulatim ascendit, et eorum qui in porticu remanserant spoliis violenter direptis, omnes quos repperit usque ad imperatoris castra persequendo fugavit. Invalescentibus autem clamoribus et undique resonante inopinate tumultu, Teutonicorum exercitus ad arma velociter convolavit, strictisque mucronibus ab utraque parte acriter dimicatur. Quid plura? Cesi sunt multi et plurimi capti. Tandem populus ipse non sine multo suorum discrimine infra portas ipsius castri seipsum recepit. Pontifex autem, […] eidem populo tanquam suo gregi debita caritate compassus est.[…] pro liberatione suarum ovium apud eiusdem imperatoris clementiam diutius laboravit, et affectuosas preces instanter fundere non cessavit, donec universos Urbis captivos de manibus Teutonicorum ereptos in potestate Petri Urbis prefecti restitui fecit.
– Hic beatus pontifex in ecclesia Beati Petri tectum sancti Processi, quod dissipatum invenit, optime resarcivit, et super oratorium Sancti Johannis in Fonte murum a tribus lateribus erigens navi eiusdem ecclesie coequavit.
– In Lateranensi quoque palatio cisternam valde necessariam et multum copiosam studiose fieri fecit, et alia multa que pro nimia vetustate consumpta fuerant in eodem palatio resarcivit.
– In ecclesia Sanctorum Cosme et Damiani maius altare lapide superposito illi lapidi quem beatus papa Gregorius consecraverat, propriis manibus mediante Quadragesima dedicavit.
– Defunctus est autem apud Anagniam kl. septemb., et vectus Romam, in ecclesia Beati Petri iuxta corpus Eugenii pape honorifice tumulatus est.
ALEXANDER III (1159-81)
– Igitur sepulto beato Adriano papa, episcopi et cardinales tractaturi de substituendo pastore II nonas septembris in Beati Petri ecclesia pariter convenerunt, et per trium dierum spatium ad invicem de ipsa electione sicut moris est pertractantes, tandem omnes quotquot fuerunt, preter Octavianum tituli sancte Cecilie, Iohannem tituli sancti Martini et Guidonem tituli Callixti presbiteros cardinales, in personam […] Rolandi cancellarii, auctore Domino, unanimiter concordarunt, […], eum assentiente clero et populo in Romanum pontificem Alexandrum papam III nominarunt et elegerunt. Duo autem quos prenominavimus, Iohannes videlicet et Guido, intendentes ad Octaviani electionem, secundario eum procaciter nominarunt.
– Ceca itaque ipsius ambitione [Octaviani] taliter procedente, reserantur porte ipsius ecclesie que a senatoribus firmate fuerant, et armatorum caterve quas pretio conduxerat illico in auxilium ipsius scismatici cum magno strepitu, evaginatis gladiis cucurrerunt. Et quoniam solatio episcoporum et cardinalium omnino carebat, armatorum turbe ipsum undique circumdabant.
– Frates vero aspitientes tam execrabile facinus et a seculis inauditum, timentes etiam ne ab eisdem conductis armatis erectum adorare ydolum cogerentur, in munitionem predicte ecclesie cum suo electo sese pariter receperunt; ibique novem diebus, ne ullo modo possent exire, [antipapa] fecit eos quorundam senatorem consensu quos pecunia oblata corruperat die noctuque armata manu cum omni diligentia custodiri. Interea populo Romano super tanta inmanitate acclamante et in eosdem senatores vehementer fremente, predictorum fratrum conventus cum suo electo de illius munitionis custodia est ereptus, set in artiori et tutiori loco apud Transtiberim per eosdem senatores, recepta inde pecunia, malitiose fuit translatus. Cum autem ibidem fere per triduum moram fecissent, super tanta iniquitate et manifesta proditione commota est universa civitas.
– Unde factum est quod populus Romanus inmanitatem tante iniquitatis ulterius sustinere non valens, cum Odone Frangepane et aliis nobilibus Romanis venit ad locum ubi fratres tenebantur inclusi, compellens iamdictos senatores ut ipsius munitionis portas celeriter aperirent et eosdem fratres cum domino Alexandro absolutos et liberos abire permitterent. Sic igitur […] a violentia persequentis erepti et sue sunt redditi libertati.
– congregatis in unum cunctis fratribus […] domnus Alexander papa per manum Hostiensis episcopi […] preeunte Spiritus Sancti gratia consecratus est in summum pontificem et secundum Ecclesie morem papali regno sollempniter coronatus.
– Hoc autem tam pernitiosum Ecclesie Dei flagitium ipse Octavianus, […], nullatenus incipere attemptasset, nisi a Federico imperatore occupandi vel arripiendi papatum favorem et audaciam habuisset; quippe ut ad papalem cathedram quolibet modo posset ascendere, fidelitatis iuramento ei non sine certis indiciis credebatur astrictus.
– Imperator […] F., conceptam iamdiu malitiam de subiuganda sibi Ecclesia Christi ad effectum posse perducere inaniter sperans, ascito ad se in Lombardiam ipso heretico, et congregatis quos potuit episcopis atque aliis ecclesiarum prelatis de terra dominationis sue, generalem celebraturus curiam eodem Octaviano perrexit Papiam, ibique prophanam intentionem et detestandum propositum suum callida circumventione detexit, asserens domnum Alexandrum eiusque fratres et socios inimicos imperii ac suos coniurasse cum inimicis et adversariis suis; Octaviano vero semper sibi et imperio fidelem et omnino devotum fuisse.
– Quo facto per totum sibi subiectum imperium misit edictum ut ecclesiarum prelati ad statuam quam erexerat adoraturi accederent; quod quicumque agere nollent, de terra sua non reversuri exirent.
– Cum autem beatus Alexander papa eundem imperatorem […] a sua perfidia non posset ullatenus revocare, […], apud Anagniam, ipsum tanquam principalem Ecclesie Dei persecutorem, excommunicationis vinculo sollempniter innodavit, […] atque in Octavianum et eius complices iamdiu prolatam excommunicationis sententiam innovavit.
– In secundo anno sui pontificatus, Alexander papa reversus est ad urbem Romam, ubi ecclesiam Sancte Marie Nove, auctore Domino, sollempniter dedicavit.
– Eodem tempore infelicis memorie Octavianus heresiarcha infirmatus est apud Lucam, ubi circa festum paschale impenitens et excommunicatus de hoc mundo migravit ad inferos.
– Tunc de quattuor falsis fratribus qui ab Ecclesie unitate in animarum suarum perniciem recesserant, non remanserunt nisi duo tantummodo fumigantia membra, Iohannes videlicet de Sancto Martino et Guido Cremensis, qui se in luctu et merore nimio affligebant.
– Quocirca desperantes ab Ecclesia recipi, vocaverunt ceteros scismaticos, clericos ac laycos, tam de Ytalia quam de Alamania, qui ad sepeliendum Octavianum ibidem convenerant. Omnes igitur in unum pariter congregati […] predictum G. Cremensem super se levaverunt, secundum ydolum, et ad ipsius vestigia se incurvantes adoraverunt eum. Et statim ad imperatorem tunc in Alamanniam existentem festinanter miserunt ut abhominandum eorum factum auctoritate imperiali confirmaret, et ne ab Alexandro confunderentur auxilii sui potentia tam per imperiales litteras quam per honoratos nuntios festinanter iuvaret.
– Imperator vero, ubi de morte Octaviani certitudinem habuit, non mediocriter mestus et tristis effectus est; set ne in malo proposito suo superari videretur et vinci, tante iniquitati Dei timore postposito absque dilatione consensit, et extinctum scisma in quantum potuit resuscitare omnimode studuit. Ad maiore vero sue dampnationis cumulum, ut catholicos fortiter deterreret et complices suos in malitia ipsa redderet fortiores, […] iuravit ore proprio super sancta Evangelia quod predictum Guidonem eiusque successores catholicos, et Alexandrum atque successores ipsius scismaticos sempere teneret.
– Dum autem […], defunctus est Rome Iulius Prenestinus episcopus, Alexandri pape vicarius, et in loco eius I. presbiter cardinalis sanctorum Iohannis et Pauli est subrogatus. Ad cuius utique commonitionem populus Romanus ex maxima parte Alexandro pape consuetam fidelitatem pecunia non modica mediante iuravit, et senatum iuxta voluntatem et arbitrium eius innovando constituit; ecclesiam quoque Beati Petri et comitatum Sabinensem, que tunc a scismaticis per violentiam imperatoris occupata detinebantur, in manibus eiusdem vicarii nichilominus reddidit. Unde factum est quod tota fere urbs ad honorem et servitium pape Alexandri pacifice detinebatur ab eodem vicario.
– Habito itaque consilio cum Ecclesie fidelibus, tam clericis quam laycis, de revocando pontifice ad sedem Beati Petri et Lateranense palatium, nuntios ad eum et litteras in partibus Galliarum apud Senonas existentem transmisit, orans et petens ab eo ex parte totius cleri et populi Romani atque fidelium suorum quatinus ad propriam sedem suam et populum specialem sibi commissum dignaretur reverti.
– Dum autem in urbe Roma hec agerentur et domnus Alexander papa in beati Petri cathedra tamquam Christi vicarius resideret, Guido Crematus et eius complices valde turbati sunt atque confusi, quoniam timor et tremor apprehendit eos.
– Interim vero aliquos de magnatibus suis [Imperator] premisit in Tusciam cum militibus, ut auxilium et vires prestarent Guidoni Cremato quem denuo in ydolum contra Deum erexerat, et pape Alexandro atque Romanis gravamina et lesiones quas possent inferre studerent.
– Ipsam quoque civitatum matrem Romam cum viribus armorum subicere imperatori non possent, pecuniarum largitione, ut adimpleretur antiquorum scriptura, non absque re temptaverunt corrumpere. Et quia Roma si inveniret emptorem se venalem preberet, non defuerunt multi ex eodem populo qui suscepta pecunia Guidoni heresiarche atque imperatori contra omnes homines fidelitatem iurare presumerent. Hiis itaque gravibus malis undique increbrescentibus, benignus pontifex eundem populum affectu paterno frequenter commonuit ut cum ipso et Ecclesia unum saperent, et vicinas civitates atque capitaneos pacifice revocarent et sibi astringerent, atque pro defendenda Ecclesia et civitate contra fortissimum adversarium unanimiter starent.
– In septimo anno pontificatus ipsius, populus Romanus inter alios vicinos Albanenses et Tuscolanos habere cepit exosos, tum quia pro instanti malitia temporis Teutonicis adherebant, tum quia se ab ipsis Romanis iuxta exactionis eorum nimietatem non redimebant. Unde cum inter eos emulationes augerentur et crescerent, populus ipse, in mense madio, cum messes albescunt, contra prohibitionem sui pastoris, adversus Rainonem, dominum de Tuscolano, in omni fortitudine sua communiter exivit armatus. […] Set quoniam idem R. tante fortitudini per se ipsum resistere non valebat nec terram suam tueri, necesse habuit ut ad auxilium imperatoris confugium faceret. Misit itaque imperator celeriter ad subventionem et presidium eiusdem R. fortium bellatorum inmensam multitudinem, ut et Tuscolanorum populum defenderet et Romanorum insolentiam coherceret. Postquam vero illa Teutonicorum seva barbaries […] ad Tusculanum pervenit, videns populum Romanum esse multum set ad bellum perperam ordinatum, animum et audaciam sumpsit ut cum eo absque mora in campo haberet conflictum. Appropinquantibus ergo partibus post horam nonam, repente clamor utrimque vehemens ad sidera tollitur, et strictis mucronibus hostes in hostes nimis atrociter irruunt. Set in primo congressu populus irrecuperabiliter corruit, et per campestria et convallium devia usque ad noctem ita impie contritus atque delapsus est quod de tanto agmine tertia pars vix evasit. Ea igitur nocte factus est in tota urbe subitaneus dolor et ululatus magnus, inaudita calamitas, insatiabilis luctus et inreparabilis iactura virorum et rerum. Quippe ab eo tempore quo Annibal Romanos aput Cannas devicit, tantam Romanorum stragem nullus recolit exititisse.
– Set quamvis in tam gravi mestitia et communi dolore pontifex ipse a fletu et a lacrimis se nullatenus potuerit cohibere, videns tamen civitatem virorum simul et armorum presidio desolatam, utilius consilium cleriter habuit de vigilanti custodia urbis et debilium reparatione murorum atque de auxilio ab extrinsecus conferendo.
– Hostes vero pro adepte palma victorie nimium exultantes, non fuerunt contenti victoria ipsa, set adiunctis sibi Tyburtinis, Albanensibus, Campaninis et ceteris circumpositis, ilico festinarunt ad Urbem; et destruentes universas munitiones et omnes segetes usque ad fluvium Tyberis, circumdederunt usque ad portas eandem Urbem.
– Imperator [Fredericus] quoque, ubi tantam Romanorum occisionem cognovit, reliquit Anconam; et veniens ad exercitum suum, non sine magno exercitu castrametatus est in monte Malo, XIIII kal. augusti. Altero vero die […] descendit in fortitudine gravi usque ad portas castelli Sancti Angeli, ibique atrocissimum dedit assaltum et frequentes impetus. Set quia summi pontifis familia, que alio nomine vocatur masnada, in faciem sibi per orationem beati Petri fortiter atque viriliter restitit, nichil ea die nisi detrimentum suorum et confusionis ignominiam reportavit. Unde in maiori furore commotus, ecclesiam Principis apostolorum, que a fidelibus Ecclesie in custodia tenebatur, cum balistis et sagittariis violenter aggressus est. Set cum eam expugnare non posset […], tanquam sacrilegus et prophanus ignes fecit apponi. Custodes vero ecclesie, formidantes ne tota ecclesie fabrica incendio solveretur, post combustam monte Sancte Marie in Turri ecclesiam cum eneis portis et vicinis porticalibus, Beati Petri basilicam in manu et potestate sevientis principis tradiderunt.
– Hec igitur et alia inminentia mala cum beatus pontifex […], dimisso Lateranensi palatio, cum fratribus suis et eorum familiis ad tutas domos Fragapanum descendit, et apud Sanctam Mariam Novam et Cartulariam atque Coloseum se cum eis in tuto recepit.
- In diebus illis, […] rex Sicilie, […] misit ad eum [papam Alexandrum] duas veloces galeas cum pecunia multa, precipiens earum comitibus ut ad pontificem niterentur accedere, et assignata ei pecunia, personam ipsius ac fratrum suorum in galeis ipsis reciperent, et de potestate ipsius Frederici et expectatione omnium scismaticorum eriperent. Contigit ex insperato ut galee per Tyberis alveum conscenderent et ad Sancti Pauli ecclesiam applicarent.
– Ipse vero de suscepta pecunia partem dedit fidelibus Ecclesie Fraiapanibus et filiis Petri Leonis, ut strictius obligati ad invicem sese fortius adiuvarent, et ad defendendam civitatem populum manutenerent et robustius animarent.
– Fredericus […], ubi Alexandrum papam cognovit exisse Urbem et eius insidias evasisse, contristatus est nimis, timens ne totum orbem contra se commoveret et ad ipsius iacturam maiores seculi principes provocaret.
– Set quoniam in cunctis actibus suis omnipotentis Dei et beati Petri mansuetudinem et patientiam, sicut homo qui non posuit Deum auditorem sibi set speravit in multitudine divitiarum suarum, non cognovit, iratus est ei Dominus cum beato Petro cuius ecclesiam incedere, Dei timore postposito, non aborruit. Inmisit enim tantam subitanee mortis pestilentiam in eius exercitum ut infra VII dierum spatium fere universi maiores ipsius principes qui secum Ecclesie adversabantur morte subitanea corruerent et miserabiliter morerentur.
– Tunc idem F. divina se manu percussum fore intelligens, cum Romanis utcumque composuit et VIII idus augusti non sine manifesta confusione recessit.
– […] Interea universus Romane urbis clerus ac populus, videns imperatorem F. ad vestigia pape Alexandri Domino inspirante prostratum et scismatis malum per divinam potentiam omnino extinctum, attendens etiam de abstentia ipsius pontificis tam in spiritualibus quam in temporalibus per longa tempora gravissimam incurrisse iacturam, commune consilium de revocando ad sedem Beati Petri eodem pontifice salubriter habuit. Miserunt ergo ad eum usque Anagniam de melioribus Romanorum civium septem viros cum litteris cleri et senatus ac populi, suppliciter exorantes quatinus ad urbem suam propriam et populum specialiter sibi commissum iam dignaretur reverti et curam eius habere. Pontifex autem, licet humilis et devota eorum invitatio sibi et cunctis fratribus plurimum complaceret, ad memoriam tamen revocans preteritam eiusdem cleri et populi de ultramontanis partibus revocationem, qualiter post modicum multas sibi et fratribus suis iniurias atque contumelias intulerunt, non immerito dubitavit eorum blandis promissionibus credere et ad civitatem ipsam, que multos disturbatores pacis habere dinoscitur, absque certa et firma securitate redire.



