Martinus Polonus e i suoi continuatori

 

Il Liber Pontificalis nel XV secolo
Martinus Polonus (1130-1277)

INNOCENTIUS II (1130-43)
– natione Romanus, ex patre Iohanne, de regione Transtiberim.
– Hic condempnavit totam partem Petri Leonis cum ordinatione sua. Iste Petrus, Petri Leonis filius, a cardinalibus paucioribus est electus et Anacletus dictus; hostiliter fecit aggredit Fraiapanensium castra et loca in quibus se Innocentius cum cardinalibus receperat. Sed quia sic nichil profecit, cum manu armata ecclesiam Beati Petri adiit, et per violentiam habitam aureum crucifixum pendentesque coronas cum toto thesauro auri et argenti ac lapidibus preciosis spoliavit. Cyborium quoque quod sanctus Leo papa construxerat destruxit. Hoc idem ad Sanctam Mariam Maiorem, magno thesauro ditatam, et aliis Urbis ecclesiis fecit.
– Cum quo thesauro postquam omnes Romanos corrupisset, Innocentius papa nullum in Urbe subsidium habens, cum cardinalibus in duabus galies transivit in Galliam, et a rege Francorum honorifice receptus est.
– sepultus est in Laterano in concha porfirica miro opere sculpta.

CELESTINUS II (1143-4)
– sepultus est in Laterano.

LUCIUS II (1144-5)
– Sepultus est in Lateranensi ecclesia.
– Hic ante presbiter cardinalis Sancte Crucis, totam illam ecclesiam et claustrum a fundamento renovavit.

EUGENIUS III (1145-53)
– Hic obiit Tybure, et per medium urbem fere cum tocius cleri et populi turba cum maximo luctu ad ecclesiam Beati Petri deductus, contra altare sepultus est. Hic cum abbas Sancti Anastasii esset, ex insperato aput ecclesiam Sancti Cesarii est electus a cardinalibus; et propter metum senatorum, qui contra voluntatem predecessorum fuerunt electi a populo, ad Farfense monasterium se transtulit, ibique vocatus a cardinalibus et prelatis munus consecrationis accepit.
– Hic a rege Ludovico in Franciam vocatus, cum ipsum transmarina cruce signasset et concilium Remis celebrasset, rediit ad Urbem, ibique in basilica Sancti Petri circa maius altare sepultus est.

ANASTASIUS IIII (1153-4)
– natione Romanus.
– Hic fecit aput Sanctam Mariam Rotondam novum palatium. Hic dedit ecclesie Lateranensi calicem pulchri operis, ponderantem XX marchas, et plura alia; et ibidem in tumba porphyrica sepultus est.

ADRIANUS IIII (1154-9)
– Sepultus est in Vaticano, in basilica Beati Petri, iuxta sepulcrum Eugenii pape.

ALEXANDER III (1159-81)
– Hic vicit quatuor scismaticos, Octavianum, Guydonem Cremensem, Iohannem Trumensem, et Landonem. Primus fecit se vocari Victorem [et vixit annis VIII], secundum Paschalem [et vixit annis tribus, mensibus IIII et diebus XXIIII], tertius Calixtum, quartus Innocentium. Quorum tres presbiteri cardinales erant, qui per papam excommunicati mala morte perierunt. Istius tempore maximum scisma fuit, et eiectus fuit conventus Sancti Anastasii, et abbas Sancti Pauli eundem locum sibi per regem scismaticum vindicavit; qui locus per eundem Alexandrum est restitutus. Hic Federicum imperatorem ad concordiam Ecclesie revocavit, qui tunc illos scismaticos qui eiusdem pape invasores fuerunt manutenebat.

CLEMENS III (1187-91)
– natione Romanus.
– Hic ex patre Iohanne scolari, claustrum apud Sanctum Laurentium extra muros ordinavit, et Laterani palatium fecit altius, et puteum ante ereum equum fecit fieri [et in dicta ecclesia sepultus est].

CELESTINUS III (1191-8)
– natione Romanus.
– Hic secundo die pontificatus sui coronavit Henricum imperatorem, et fecit palatium apud Sanctum Petrum .

INNOCENTIUS III (1198-1216)
– Fecit […] hospitale Sancti Spiritus [in Saxia] et renovavit ecclesiam Sancti Sixti [in Roma].
– Et dedit universis ecclesiis in Roma unam libram argenti pro singulis calicibus earum, non habentibus calices argenteos, tali pacto quod vendere eos non possunt.
– Anno vero pontificatus sui XVII, mense novembris, in basilica Lateranensi que Costantiniana vocatur celebratum est concilium generale pro subsidio Terre sancte, pro statu universalis Ecclesie; multa utilia statuta sunt ibi promulgata.
– Tempore huius concilii consecravit ecclesiam Sancte Marie trans Tyberim.

HONORIUS III (1216-27)
– natione Romanus.
– Hic apud Sanctum Laurentium foris murum Petrum Altisodorensem comitem in imperatorem Constantinopolitanum coronavit.
– Hic etiam ecclesiam Sancti Laurentii extra muros et basilicam que dicitur Sancta Sanctorum renovavit.
– [Hic etiam fecit tribunam et anteriorem partem ecclesie Sancti Pauli. Fecit etiam domum Case Marii et cyborium Beati Petri. Rehedificavit etiam ecclesiam Sancte Bibiane].
– Hic in basilica Sancti Petri Federicum regem Sycilie in imperatorem Romanorum coronavit.
– Honorius papa moritur et Rome in ecclesia Sancte Marie Maioris sepelitur.

GREGORIUS IX (1227-41)
– Hic Gregorius cum ab imperatore [Frederico] qui tunc ex magna parte patrimonium Ecclesie occupaverat in Urbe obsideretur, videns etiam pene omnes Romanos per pecuniam corruptos esse, excipiens capita Apostolorum et processionem a Laterano usque ad Sanctum Petrum faciens, animos Romanorum sic revocavit ut pene omnes contra imperatorem cruce signaretur. Quod imperator, qui iam credebat se intraturum in Urbem audiens timensque, non longe ab Urbe retrocessit.
– [Deinde Gregorius papa tantis tribulationibus excussus, Rome, anno XIIII, mense augusti, migravit ad Christum].

CELESTINUS IV (1241)
– senex et infirmus electus, cito moritur, et in ecclesia Sancti Petri sepelitur.

INNOCENTIUS V (1276)
– Mortuus est Rome, et in Lateranensi ecclesia sepelitur.

 

CONTINUATORE DI MARTIN POLONUS (1277-1287)

NICOLAUS III (1277-80)
– natione Romanus, de domo Ursinorum, anno Domini M°CC°LXXVII electus fuit.
– Parum ante sui promotionem per aliquot dies Tyberis flumen Romanum in tantum excrevit, suos transcendens alveos, quod cunctis cernentibus erat formidini; nam super altare Beate Marie Rotonde per IIII pedes et amplius transibat.
– Hic palatium Sancti Petri multum augmentavit, et quamplurima edificia fieri faciens, iuxta illud pratellum inclusit, et fontem ibidem fieri paravit, meniis et turribus iardinum magnum diversis arboribus decoratum includendo.
– anno Domini M°CC°LXXX°, kal. septembris, decessit. Et vacavit sede V mensibus d. XXII.
– Post cuius mortem Hanibaldenses, quam cito decessum eius sciverunt, convocata parte sua Capitolii et totarum orbium existentium sub custodia vicariorum quos idem Nicolaus constituerat, partem dominii invitis Ursiniis habuerunt. Itaque ex pacto inter eos habito, pro parte Hanibaldensium unus, pro parte Ursinorum alius in Capitolio senatoris officium exercentes fuerunt constituti. Sub quorum regimine multa omicidia plurimeque dissenciones et alia quamplurima mala habita tam in Urbe quam in eius districtu fuerunt perpetrata et etiam impunita.
– [Ilic papa in ecclesia Sancti Petri sepelitur].

 

CONTINUATORE DI MARTIN POLONUS / BERNARD GUI (1281-1328)

MARTINUS IIII (1281-85)
– Eodemque concursu temporis [in mense februarii post primo pontificatus domni pape anno] inter Romanos fuit dissentio maxima, et paratis hinc inde aciebus suis, pars Ursinorum se transtulit in Penestrum, Hanibaldi vero, credentes se contra eos bellum habere campestrem, illuc se transtulerunt cum vicario Urbis, qui certis de causis eos fovebat et ab eis tuebatur. Et vastaverunt totam contratam usque ad muros Penestre, non sine multorum occisione…in fortalicio se tenentes.
– Eo tempore regnum Aragonie per milites et stipendiarios regis Francie cum auxilio cuiusdam nobilis de Aragonia, qui vocabatur Iohannes Longi, invaditur et multa castra occupata fuerunt, et multi de Aragonia occisi fuerunt.
– Hiis sic concurrentibus, Romani, more eis innato, a regimine Urbis quendam nobilem de Apulia, vicarium Urbis officium senatorie regentem, expellentes de officio, eum custodie mancipatum cartali detinere presumpserunt, succedenteque rumore populari, per aliquorum Urbis nobilium instigationem, ut fertur, quemdam Romanum nomine Iohannem Cinthi, fratrem domini Latini tunc Hostiensis episcopi, in capitaneum Urbis et reipublice defensorem invocaverunt. Qui licet parum rexerit, multos Romanos offendit, et domos Romanorum in Pede Mercati non sine spoliatione domorum vicinarum dirui fecit. Set et Romanis ad mandatum domni papae reversis, susceperunt vice domni pape duos vicarios senatorie, videlicet Hanibaldum Petri Hanibaldi et Pandulfum de Sabello, sub quorum regimine quieti fuerunt Romani, quorum multi credebantur prefacto Petro de Aragonia confederationem inhiisse.

 

BERNARD GUI (1281-1328)

HONORIUS IIII (1285-87)
– natione Romanus, dictus prius Iacobus de Sabello, diaconis cardinalis, electus fuit in papam in Perusio, IIII non. aprilis; qui statim inde Romam veniens, coronatus ac consecratus fuit Rome, seditque II annis; et vacavit sedes a Cene domini in ebdomada sancta usque ad sequens festum Cathedre sancti Petri. – Hic Honorius papa obiit Rome in Cena Domini, fuitque sepultus in die Parasceve sancta iuxta Nicolaum papam III in ecclesia Sancti Petri, anno pretaxato.

 

CONTINUATORE DI MARTINUS POLONUS (1277-1287)

HONORIUS IIII (1285-87)
– natione Romanus, de Sabellensibus.
– electus Perusii anno Domini MCCLXXXV, die secunda mensis aprilis, Rome apud Sanctum Petrum consecratus est et coronatus.
– Hic vero papa Honorius obiit Rome apud Sanctam Sabinam, anno Domini MCCLXXXVII, die tertia aprilis, et sepultus est apud Sanctum Petrum.
– Numerus […] pontificum est CXCV, ex quibus LXXXVIII fuerunt natione Romani.

 

BERNARD GUI (1281-1328)

NICOLAUS IIII (1288-92)
– Nicolaus papa obiit Rome in Parasceve sancta, sepultus que fuit in Sancta Maria Maiori terminante anno predicto XCI [vel incohante anno Domini MCCXCII].

BONIFACIUS VIII (1294-1303)
– Anno Domni M°CC°XCVI° […] cepit processum facere contra Columnenses, occasione et causa quia Stephanus de Columna thesaurum eiusdem pape fuerat depredatus. Deinde domnus Iacobus et Petrus de Columna, patruus et nepos, cardinales, videntes contra se motu papam, libellum confitiunt famosum contra ipsum, quem ad multas partes dirigunt, asserentes in eodem ipsum non esse papam, sed solummodo Celestinum [V].
– Unde citati a Bonifatio papa non duxerunt comparendum et facti sunt contumaces; ob quam causam tandem fuerunt per eum in concistorio tanquam scismatici condemnati et privati cappellis rubeis et omnibus benefitiis ecclesiasticis [et prebendis] et omni cardinalatus titulo, commodo et honore.
– Insuper bona ipsorum et filiorum Iohannis de Columna, videlicet Agapiti et Stefani et Syarre, fuerunt pariter confiscata.
– obiit Rome V idus octobris. Sequenti vero die fuit in tumulo quem sibi vivens preparari fecerat tumulatus, in ecclesia Sancti Petri, anno Domini M°CCC°III°, pontificatus sui anno IX.

BENEDICTUS XI (1303-4)
– fuit electus in papam Rome XI kal. novembris.
– reconciliavit ad ecclesiasticam unitatem, non tamen ad cardibalatum restituit Iacobum et Petrum de Columna, restituens illa que ipsorum fuerant, que Ecclesia tunc tenebat.
– Anno Domini M°CCC°IIII°, post Pascha, Benedictus papa recedit de Roma et vadit Perusium cum curia sua.

CLEMENS V (1305-14)
– [Anno Domini MCCCVIII] [in festo sancti Iohannis ante portam Latinam, combusta est ecclesia Sancti Iohannis in Laterano Rome; unde in Urbe facta fuit lamentatio magna, quisi hoc super se ipsos divinum iuditium reputantes, feceruntque clerus et populus processiones ad Dei misericordiam et gratiam implorandam. Hincque sedantur in Urbe discordie, paces fiunt, viri quoque timorati et mulieres devote Romanorum assumunt lamentum, signa penitentie demonstrantes. Ad reparationem vero ecclesie omnes solicite dant operam et mutuo se hortatur. Summusque pontifex his auditis doluit et ad reparationem manum apposuit adiutricem].

IOHANNES XXII (1316-34)
– Hic […] contra Ludovicum ducem Bavarie, qui se pro imperatore gerebat, multos fecit processus per temporum debita intervalla. Qui non duxit comparendum, sed pravo usus malorum consilio, contra summum pontificem vicarium domini nostri Iesu Christi et contra Ecclesie unitatem et apostolicam sedem multipliciter et barbarice se erexit, et quendam pseudoantipapam Rome fieri fecit, dictum fratrem Petrum de Corbario, ordinis Fratrum Minorum, anno Domini M°CCC°XXVIII.

 

CONTINUATORE DI BERNARD GUI (1328-1357)

– Hic Petrus de Corbario, spreta tam religionis quam catholice fidei professione, prophane et insane electioni in antipapam manum dedit et animum, et se Nicolaum papam quintum a sue partis consortibus voluit appellari, cepitque agere et se gerere tanquam papa Romanus in ipsa Urbe, in obprobrium dicte urbis.

CLEMENS VI (1342-52)
– Hic concessit Romanis rogantibus ut sicut Bonifatius VIII concesserat eis quolibet anno Domini centesimo indulgentiam et remissionem peccatorum visitantibus limina apostolirum Petri et Pauli, tantum obtinerent quolibet quinquagesimo quociens eveniret.
– Huius tempore quidam nomine Nicolaus Rentii de urbe Romana notarius sui industria, sine consensu dicti pape sed motu ipsius et populi Urbis, factum est tribunus et dominus Urbis, regnavitque per aliquod tempus in Urbe. Preliavit illo tunc cum Columnensibus et eorum sequacibus ad portam Sancti Laurentii dicte urbis; quos debellavit, et mortui ceciderunt Stephanus de Columna cum Iohanne, filio suo, et tribus suis consobrinis et aliis quampluribus eorum sequacibus. Qui tribunus post hec aliqua presumpsit contra iurisdictionem Ecclesie facere; propter quod dictus papa, cum consensu suorum fratrum cardinalium necnon aliquorum nobilium de Urbe, dictum tribunum suo officio exclusit, ipsumque fugavit de Urbe; acceptavitque sibi in Alamania apud Boemiam. Qui captus extitit per nuncios Caroli electi in imperatorem Romanorum et Avinionem dicto pape conductus, captivatus existens per tempora et per suum successorem Innocencium relaxatus et transmissus paulo post ad suum officium per dictum papam reassumendum, quod et factum est. Ultimate paulo post per suos emulos captus extitit in Capitolio et ibidem trucidatus.

INNOCENCIUS VI (1352-62)
– Hic anno secundo sue coronationis transmisit domnum Petrum Ostiensem cardinalem in legatum Romam ad coronandum domnum Karolum quartum, filium regis Boemie, in Romanorum imperatorem; quod et factus est.

 

LIBER PONTIFICALIS

URBANUS V (1362-70)
– Veniens […] ad Italiam et Romam intrans, capita apostolorum Petri et Pauli, que ubi locata forent in memoria hominum esse desierat, invenit et de altari basilice Salvatoris, que Sancta Sanctorum dicitur, in palatio Lateranensi, ubi recondita erant, reverenter levavit, eaque auro et preciosissimis gemmis ornavit; fabricatoque tabernaculo seu ciborio marmoreo super altari ligneo quod in medio Lateranensis ecclesie situatum est, illa omnibus conspicienda et veneranda honorabiliter collocavit.
– Ex Italia deinde rediens Avinionem, animo tamen ad Italiam, ut ferebatur, redeundi, ibi defunctus est.

GREGORIUS XI (1370-78)
– sepultus est Rome, in ecclesia diaconie Beate Marie que Nova nuncupatur.
– Dum enim in palacio Avinionensi moram traheret et die quadam in aula deambulans comitate eum episcopo quodam eius cubiculario, diceretque Gregorius episcopo: «Domne episcope, quare non vaditis ad ecclesiam vestram?» et continuo episcopus respondens diceret: «Et vos, pater sancte, quare ad ecclesiam vestram non acceditis?» intelligens de Romana que sedes est Petri et Christi vicarii propria, ita animo compunctus est et in consciencia tactus ut statim de veniendo Romam cogitaret. Erat per idem tempus totum fere Ecclesie patrimonium in Italia opera Florentinorum per tyrannos plurimos Italie occupatum. Et hinc occasione sumpta, paucis huius sui secreti consciis, paratis galeis, contra attinencium et amicorum voluntatem Romam venit, que annis ultra septuaginta, a tempore videlicet Clementis V, Romani pontificis presencia qui in Urbe continuo resideret privata fuerat. Intravit ergo Urbem cum ingenti Romanorum omnium leticia et incredibili applausu receptus, acclamantibus cunctis: «Benedictus qui venit in nomine Domini pastor supremus!». Gaudebant omnes videre sanctum pontificem, dimissis parentibus et notis, dimissa patria propria, spretis omnium persuasionibus ut non veniret, in sede propria collocatum.
– domnus Gregorius infirmatur et Rome moritur, die XXVII marcii anno Domini M°CCC°LXXVIII°.

URBANUS VI (1378-89)
– Defuntus igitur Gregorio undecimo, erant tunc in Romana curia presentes XVI sancte Romane ecclesie cardinales, collegium constituentes.
– Alii item sancte Romane ecclesie cardinales […] erant in Avinione. Domnus vero Iohannes sancti Marcelli, cardinalis Ambianensis, […], legatus erat apostolice sedis in Tuscia; numero XXIII, quorum IIII tantum erant Italici, domnus videlicet Florentinus, domnus Mediolanensis, domnus sancti Petri et […] domnus de Ursinis.
– Convocatis igitur ad se per iamdictos cardinales presentes in Urbe senatore Urbis, domno videlicet Guidone de Prohinis, milite ultramontano, ceterisque alme Urbis officialibus, eis prestiterunt solempne iuramentum in forma iuris de observanda decretali Ubi periculum et de custodiendo fideliter burgo Sancti Petri et palatium ubi futurum erat conclave ab omni violentia et impressione preservando. Quod quidem iuramentum multis eciam adiectis oblationibus gratissime subierunt.
– Dum autem sepedicti cardinales frequentes adessent in ecclesia Sancte Marie Nove, ubi domni Gregorii corpus traditum extiterat ecclesiastice sepulture, ut moris est, ipsis quadam die sic ibidem congregatis, officiales prefati, tam nomine suo quam aliorum civium et populi Romani, non minus humiliter quam devote antedictis cardinalibus supplicarunt ut aliquem ydoneum et sufficientem virum eligere dignarentur in papam, qui esset natione Italicus; asserentes non modo hoc utile sed prope necessarium fore Romane urbi et ecclesie, totique populo christiano; postulationem eorum fundantes causis et rationibus infrascriptis.
– In primis itaque allegaverunt et dixerunt quod ipsa Romana sedes que apostolica esse dicitur, immo fere Italia tota propter longissimam summorum pontificum absenciam ab ipsa urbe in qua divina et incommutabili ordinatione Romana sedes fuerat stabilita, multipliciter collapsa et depressa fuerat propter dictam longam absentiam summorum pontificum; quodque monasteria et ecclesie Urbis, palacia, claustra et edificia in quibus sancte Romane ecclesie cardinales sunt intitulati in eadem urbe et urbi adiacentibus a longissimis temporibus erant diruta, neglecta et collapsa; et tam in spiritualibus quam in temporalibus et enormiter et quasi irreparabiliter ad exinanitionem deducta in pernitiosum exemplum non modo omnium ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum, sed in scandalum etiam omnium christianorum Urbem devotionis aut peregrinationis causa visitancium, quorum oculis neglectus iste sacrarum rerum notorie subiectus erat. Adicientes quod nulla erat reparationis et reformationis aptior via quam quod summus pontifex quem Deus in sede collocarat Romana et cardinales pariter in Urbe residerent, quemadmodum omnes retro Romani pontifices et cardinales ibi residerunt usque ad tempora Clementis pape V, et a cuius electione citra usque ad hec tempora Romani pontifices et cardinales in urbe Roma vel saltem in Italia prope Romam residenciam facere non curaverant, sed potius se a propria sede sequestraverant. Que sequestratio ex eo potissime provenerat quod dictorum temporum Romani pontifices non fuerant Italici sed Gallici vel ultramontani, sue potius patrie et natalis soli rationem habentes quam honoris et loci ad quos provecti fuerant ed divina dispositione vocati. In super addiderunt toti mundo fore notorium quod occasione predictorum defectuum civitates, oppida, castra, ville, terre, provincie Romane ecclesie per Italiam constitute, peculiare et antiquum ipsius Romane ecclesie patrimonium, per dicta tempora fuerant guerris, dissensionibus, partialitatibus innumerabilibus supposite, vexate et lacessite, et per tyrannos et malos officiales, maxime Gallicos et ultramontanos, miserabiliter subiugate et oppresse. In tantum quod sancta Romana ecclesia ex ipsis civitatibus, oppidis, terris et ceteris valde modicam, immo nullam utilitatem fuerat dictis temporibus consecuta.
– Dixerunt eciam, verum, clarum et notorium fore cuilibet intuenti quod ex continua Romani pontificis residencia in urbe Roma vel saltem in Italia sequerentur multa Romane ecclesie et toti Italie et christianitati Deo dante profutura recuperatio videlicet terrarum et dotis Romane ecclesie predictarum, que notorie propter rationes iamdictas contra ipsam ecclesiam rebellarunt, necnon pax et tranquillitas ac pacificus status Romane civitatis et eiusdem totius Italie, que non minima pars erat et est totius christianitatis.
– Et quod predictis rationibus motus, Urbanus papa quintus Italiam visitavit; et licet post aliquot annos redierit Avinionem et quasi in continenti decessit, intendebat tamen, ut affirmabatur a quibusdam de sua mente informatis, quod si supervixisset procul dubio ad Italiam rediisset; Gregorius quoque undecimus, qui contra voluntatem et magnas parentum instancias, patris, fratrum, nepotum, consanguineorum, affinium et amicorum suorum omnium, ac eciam multorum regum et principum, cardinalium et familiarium suorum, lares proprios dimittendo, venire voluit ad urbem Romam et venit cum magnis laboribus et expensis personarumque periculis, in sede propria moraturus; qui eciam asserebat quod tempore quo erat cardinalis displicuerat sibi domni Urbani reditus de Italia seu recessus, et hoc ipsum Urbano predixisse pluries affirmabat. Propterea magnis precibus supplicabant quatenus his attentis rationibus Italicum pontificem pro hac vice eligerent, qui his periculis sua presentia valeret et posset prout oportunum erat tantis necessitatibus providere.
– His rationibus auditis, reverendissimi domni cardinales paucis verbis in hunc fere modum responderunt: «Que nobis exposuistis et supplicastis attente audivimus et intelleximus. Disponimus enim nulla habita acceptione nationis vel persone Ecclesie Dei providere de pastore utili et idoneo, prout Deus inspirabit et consciencie nostre videbitur, et non aliter».
– His peractis et ordinata per dictos domnos cardinales tam palacii Sancti Petri quam burgi eiusdem fida custodia, deputatisque eciam custodibus conclavis ut est moris, ut sic cum omni libertate, omni impressione et violencia cessante, electio summi pontificis canonica celebraretur, cardinales ante ingressum conclavis simul in certo loco aliquando congregati, inter se colloquium habuerunt super persona futuri summi pontificis, tractantes et colloquentes. Qui tamen non potuerunt concordare, quoniam cardinales Gallici inter se erant discordes, Lemovicenses videlicet ex una et reliqui Gallici ex alia, nec ad eligendum de collegio Italicum dispositi videbantur, et Italici numero tantum quatuor […] non habebant potestatem, qui minor pars, eligere Italicum, et in Gallicum non libenter consenciebant. Patefacta ergo discordia inter Lemovicenses cardinales et alios Gallicos, reliqui Gallici, qui non erant Lemovicenses tandem concordaverunt cum cardinalibus Italicis de habendo potius Italicus quam unum Lemovicensem.
– Lemovicenses vero cardinales, intelligentes tam cardinales Italicos quam reliquos sibi adversari, deliberaverunt et inter se concluserunt quod ubi non possent habere sufficientem numerum cardinalium ad faciedum papam unum de ipsis, vel saltem domnum Vivariensem eorum sequacem, eligerent potius Italicum, sed de extra collegium; et nominabant domnum archiepiscopum Barensem, qui Urbanus postea sextus dictus est.
– Adveniente autem tempore intrandi conclave, omnes cardinales, qui erant numero XVI ut prediximus, intraverunt conclave, die videlicet VII aprilis anni Domini supradicti, videlicet anni MCCCLXXVIII.
– Die vero sequenti, VIII videlicet aprilis, omni impressione cessante, sed conclavi bene custodito et munito, cardinales convenerunt in capella conclavis et […] ceperunt de negocio electionis inter se tractare.
– Cardinales […] de Agrifolio et Pictavensis ceperunt temptare sigillatim unumquemque utrum possent ex domnis cardinalibus habere vota et voces que sufficerent ad eligendum predictum domnum Barensem. Et tandem repererunt voces et vota domnorum cardinalium in numero sufficienti concurrencium, unde immediate domnus cardinalis de Agrifolio omnibus aliis cardinalibus ibidem existentibus dixit hec verba: «Domni, sedeamus statim, quia pro certo modo quod in continenti eligemus et habebimus papam».
– Cardinalis vero de Ursinis, qui ad papatum, ut credebatur, aspirabat, videns vota domnorum directa et concurrencia ad eligendum in papam domnum Barensem, conabatur ipsum negocium electionis domni Barensis divertere et differre et, ut creditur, impedire. Unde hec et similia verba protulit: «In effectu, domni mei, differamus istam electionem in aliud tempus, ut possimus deludere istos de populo Romano qui volunt et clamant habere papam civem Romanum, et vocemus ad nos unum fratrem minorem, eique imponamus cappam et mitram papales, et fingamus nos eum elegisse in papam; et sic recedamus de loco isto, et postmodum alium alibi eligemus». Erant enim aliqui de populo in platea ante palacium foris, nullam tamen violenciam vel comminationem facientes, sed incaute clamantes: «Romano lo volemo», et expectantes potius publicata electione Romani pontificis currere ad domum electi et per quendam abusum domum electi spoliare in signum gaudii, quam volentes aut valentes aliquam impressionem facere, sicut in veritate postmodum alio quam Romano electo non fecerunt.
– Cardinalis ipse Lemovicensis, presentibus et audientibus omnibus dictis aliis cardinalibus et coram eis ibidem omnibus existentibus, in papam et Romanum pontificem elegit domnum Bartholomeum, archiepiscopum Barensem. […] Illicoque, sine aliquo temporis intervallo, ceteri omnes cardinales in numero sufficienti, facientes et constituentes multo maiorem partem duarum parcium ipsorum cardinalium in conclavi existencium, pure et libere eundem Barensem archiepiscopum similiter in Romanum pontificem elegerunt.[…] Que electio fuit sic celebrata, conclave adhuc bene ex omni parte clauso et firmato existente.
– Premissis sic gestis et consummatis, vox tunc cepit audiri et dici apud aliquos de Romano populo, sicut verum erat, quod papa esset factus. Sed ignorabant quis esset vel qua natione; et propterea ipsi de populo clamare ceperunt et petere quod hoc ei indicaretur et diceretur. Et tunc per domunm episcopum Massiliensem, locum tenentem camerarii et conclavis custodem principalem, dictum fuit ipsi populo quod irent ad Sanctum Petrum et tunc hoc diceretur et publicaretur ei. Quibus verbis dictis, quidam de populo intelligentes vel male percipientes intellexerunt quod irent ad hospicium domni Sancti Petri; credentes, quia erat Romanus et Romanum habere desiderabant, ipsum domnum Sancti Petri [cardinalem] esse creatum papam. Quare ad hospicium domni Sancti Petri iverunt et bona quedam mobilia que ibi erant secum asportarunt. Quidam vero de populo stabant ante palacium et clamabant: «Papam Romanum desideravimus, et Romanum habemus!». Et licet verba huiusmodi sic ab aliquibus de populo iactarentur, tamen quia electio iam facta non publicabatur, suspicati sunt aliqui quod populus per moram illam illuderetur, eo maxime quia quedam pars conclavis fuit aperta, causa asportandi vasa argentea et alia bona domnorum cardinalium. Ideo populus hoc percipientes, unam portam conclavis aperuerunt, ad finem ut cardinales non exirent nisi facta et publicata electione. Cardinales ultramontani, videntes populum intrasse conclave et timentes valde quia Romanum non elegerant, induxerunt domnum Sancti Petri ut contentaretur indui ut papa, ad placandum populum. Sicque est indutus ut papa, et populus tunc ei tanquam pape et credentes eum esse papam reverenciam exhibuerunt.
– Dum hec sic per tumultum agerentur, omnes cardinales, excepto domno cardinali Sancti Petri, de palacio recesserunt et ad eorum hospicia reversi sunt, domno Barensi electo in papam in palacio in quadam secreta camera remanente.
– Post recessum cardinalium de palacio […] domnus Sancti Petri adhuc in palacio existens hec verba protulit: «In effectu ego non sum papa, nec volo esse antipapa; sed melior me est electus in papam, domnus archiepiscopus Barensis». Quidam vero de cardinalibus […] domos proprias relinquerunt et castrum sancti Angeli ingressi sunt.
– Die vero sabbati, que fuit X aprilis, domnus Urbanus sociatus ab omnibus dictis cardinalibus et domno de Ursinis, qui de castro Vicovari reversus fuerat, aliis cardinalibus de Urbe tunc ab Urbe absentibus, descendit ad ecclesiam Sancti Petri, ubi in cathedra papali que est in capite maius altare sedens, presentibus cardinalibus et toto popolo, recepit reverenciam a canonicis Sancti Petri.
– Una autem dierum domnus Urbanus convocatis ad se cardinalibus omnibus, multas eis admonitiones fecit pro bono regimine curie Romane et pro bono exemplo de se ipsis populo reddendo; […] et addidit quod cum dispositione divina Romana sedes esset in Urbe collocata, intencio sua erat in Urbe residere, ibique et vivire et mori; quodque si aliter faceret, crederet se male agere et Deum offendere.
– Hec dum sic agerentur, archiepiscopus Arelatensis, qui fuerat camerarius domni Gregorii XI, et penes quem erant omnia iocalia que fuerant dicti Gregorii, per mensem post dicti domni Urbani coronationem de Urbe absque licencia recessit et ivit ad Anagniam secumque asportavit dicta iocalia, et inter cetera tyaram preciosam cum qua consueverant nonnulli Romani pontifices coronari et cum qua ipse domnus Urbanus fuerat coronatus. Propter que domnus Urbanus commotus mandavit domnis cardinalibus de Agrifolio, Pictavensi et Vivariensi, qui et ipsi erant Anagnie, ut dictum archiepiscopum arestarent. Cum autem in castro sancti Angeli esset castellanus quidem, Petrus nomine, positus ad istanciam cardinalis Montismaioris, volens domnus Urbanus pro sua securitate castrum illud habere ad manum suam, requiri fecit dictum castellanum de ipsius castri restitutione. Sed castellanus, spiritu rebellionis assumpto, illud facere recusavit et se summi pontificis rebellem constituit. Cuius quidem rebellionis forebatur conscius […] prefatus cardinalis Montismaioris. […] Similiter [papa Urbanus] reprehendit et comminatus est domno Ambianensi cardinali pro eo quod favebat Francisco de Vico alme Urbis prefecto, qui occupabat civitatem Viterbiensem, que nullo medio pertinet et est de dominio Romane ecclesie. Fueratque eciam domnus Urbanus informatus quod cardinalis sancti Eustachii quasdam occultas practicas et conventiones tenebat et fecerat cum Britonibus in dampnum ipsius domni pape.
– Nam circa finem iunii anni Domini MCCCLXXVIII, nonnulli domni ex ipsis ultramontanis in Urbe existentes cardinales […] supplicarunt et supplicari fecerunt de habendo licenciam secedendi de Urbe et eundi Anagniam.
– Unde domnus Urbanus volens eis complacere concessit eis licenciam abeundi. Qui prout ante conceperant recesserunt, et papa post paucos dies a recessu cardinalium recessit et ipse de Roma et venit Tibur.
– Dum sic papa esset in Tibure et cardinales in Anagnia, iam in apertum dissidium inter papam et cardinales res vergere ceperant, iam affirmantibus cardinalibus quod domnus Urbanus non esset verus papa nec canonice electus, quia per impressionem, et quod electio non fuerat celebrata in loco tuto. Propter que cardinales ipsi intelligentes se cum principe Fundis, illuc accesserunt et tanquam apostolica sedes vacaret conclave intraverunt, domnumque Robertum Gebennensem cardinalem in summum pontificem seu in ydolum pocius erexerunt, qui vocari voluit Clemens VII; unde in dei Ecclesia ortum est ingens scisma quod multorum malorum causa fuit.
– Cardinales qui ydolum erexerant, vel novum pontificem secundum eos, de Italia una cum electo suo recesserunt et ad Avinionem se contulerunt.[…] Sicque tota christianitas hac peste scismatis involuta anni XLV et ultra laboravit, usque ad tempora sancti concilii Constanciensis.
– in sede propria Rome residens moritur, et in ecclesia Sancti Petri in Vaticano sepelitur.

BONIFACIUS IX (1389-1404)
– […] post mortem domni Urbani Rome concorditer eligitur in papam, anno Domini M°CCC°LXXXIX°, die secundo novembris, dum esset adhuc satis iuvenis, annorum circiter XXX; sedit annis XIIII, mens. IX.
– Huius tempore Clemens VII, sic in sua obediencia nuncupatus, moritur in Avenione, et a cardinalibus qui ibi erant creatus est domnus Petrus de Luna, qui Benedictus XIII nominari voluit.
– Moritur […] Bonifacius Rome […], et in ecclesia Beati Petri in Vaticano sepelitur.

INNOCENTIUS VII (1404-1406)
– […] post mortem domni Bonifacii Rome creatur in papam, anno Domini M°CCCC°IIII°, die XVII octobris.
– […] populus Romanus graviter pateretur scissuram Ecclesie, zelo huiusmodi ducti elegerunt XII ex prestancionaribus civibus Romanis, qui supplicarent humiliter domno Innocencio quatenus hoc unionis negocium aggrederetur, adducentes in medium raciones quibus ad hoc tam sanctum opus intendere debebat. Innocencius, hac legacione audita, satis benigne pro tempore respondens, eos a se dimisit. Dum vero redirent domum et transirent ante hospitale Sancti Spiritus in Saxia, ubi hospitatus erat domnus Ludovicus, nepos carnalis domni Innocencii, vocari ad se fecit omnes illos cives, quos sigillatim unum post alium trucidari mandavit, et corpora de fenestris in terram precipitari iussit. Propter quod tam horribile facinus in cives Romanos perpetratum populus Romanus in iram et in furorem versus arma cepit. Eius occasione papa una cum curialibus magna cum festinantia Urbe exire compulsus est, et concito gressu in Viterbio se recepit. Multi tamen curiales depredati, multi eciam in domibus quorumdam cardinalium Romanorum salvati. Aufugit pariter nepos eius Ludovicus a facie Romanorum, qui ulcisci parabant mortem tot electorum civium, tam crudeliter et inique et sine causa occisorum.
– Innocencius in Viterbio existens concordiam tandem cum Romanis firmavit ita ut Romam redire non dubitaret.
– Demum Rome moritur Innocencius, pontificatus sui anno secondo, et in ecclesia Sancti Petri sepelitur, in capella que pontificum nominatur.
– […] cardinales qui remanserunt post mortem domni Innocencii VII, videntes negligenciam trium pontificum in hoc tollendo dissidio, et quod Ecclesia Dei periclitabatur in tam diutina divisione; attentis eciam requisitionibus multorum regum et principum qui contendentes de papatu et utrumque collegium sollicitaverunt ad remedia per que scisma tolli posset; congregati et in unum convenientes in conclavi, Rome, in palacio Sancti Petri, pro negocio electionis unius summi pontificis qui iam sepedicto Innocencio succederet, anno Domini M°CCCC°VI°, indictione XIIII, mensis novembris, ibi Deo et omnibus sanctis eius voverunt et invicem unus alteri, iuraverunt et promiserunt ut si quis eorum assumeretur in papam, renunciaret suo iuri et papatui pre, libere et simpliciter, si et quando antipapa qui est et qui erit pro tempore consimiliter renunciabit et cedet suo pretenso iuri et papatui, sive decedat; dummodo eciam anticardinales cum eis velint sic convenire quod ex ambobus collegiis sequatur electio unius summi pontificis et indubitati. […] Multa alia insuper cardinales promiserunt inter se et voverunt, iuraverunt, se fortiter astringendo ad prosequendum unionem Ecclesie creato summo pontifice eciam se, propriis manibus subscribendo. Anno vero Domini predicto, die XXX mensis predicti, elegerunt domnum Angelum Coriario, tituli sancti Marci presbiterum cardinalem Constantinopolitanum, natione Venetum, qui vocari voluit Gregorius XII.

GREGORIUS XII (1406-15)
– ergo XII statim post electionem suam idem votum, iuramentum et promissionem fecit prout superius continetur, presentibus cardinalibus, notariis et testibus; subscripsitque in singulis instrumentis, quorum quilibet cardinalis habebat unum. Subscriptio autem fuit huiusmodi: «Ego Gregorius XII, hodie ultimo novembris M°CCCC°VI assumptus in Romanum pontificem, sicut premittitur iuro, promitto, et confirmo omnia supradicta».
– Deinde domnus Gregorius, dum prosequeretur iuxta promissa et iurata ad finem unionis consequende, et ipse et domnus Benedictus tractarent de conveniendo in aliquo tuto loco, ubi ambo renunciarent et pax daretur Ecclesie, non potuerunt de loco concordare, et iuxta sententiam cardinalium utriusque collegii ad invicem colludebant, fugentes implere promissa. Unde cardinales utriusque obediencie Pisis convenientes generale concilium celebraverunt; ibique formato processu contra ambos contendentes de papatu sentencialiter deposuerunt domnum Benedictum et domnum Gregorium, et in papam postea elegerunt domnum Petrum Philardi, basilice XII Apostolorum, qui vocari voluit Alexander V; cui adhesit tota fere obediencia domni Gregorii, paucissimis exceptis; adhesit eciam magna pars obediencie domni Benedicti, excepta Hispania citeriori et ulteriori, necnon regno Scocie et comite Armeniaci.

IOHANNES XXIII (1410-15)
– […] quia in concilio Pisano decretum fuerat aliud concilium debere celebrari ad certum tempus pro reformacione Ecclesie, ipse concilium Rome convocavit, ad quod accessit.
– Dum autem animo gereret Ecclesiam unire, que adhuc superstite Gregorio et Benedicto scissa remanserat, de Bononia recedens ivit personaliter ad civitatem Laudensem in Lombardia, ut cum rege Romanorum Sigismundo, qui illuc venerat, loqueretur de materia unionis et celebracionis concilii generalis. Porpter quam causam postea misit ad Alamaniam pro eligendo loco sepedicti concilii domnos cardinales Florentinum et de Celancho, qui concorditer elegerunt civitatem Constanciensem, Maguntine provincie, ad quam personaliter accessit.
– […] Sigismundus predictus in nocte Natalis Domini venit Constanciam.
– Deinde procedente tempore, cum multa domno Iohanni obicerentur et ipse timeret ne in personam suam committeretur violencia, habitu dissimulato, de Costancia fugit et Scafusam se contulit, que civitas seu opidum erat ducis Frederici de Austria. Aliqui cardinales secuti sunt eum ad locum illum; sed postmodum per concilium quod Costancie remanserat revocantur. Domnus vero Iohannes de Scafusa ivit Friburgum, cum proposito eundi ad terras ducis Burgundie. Sed procurante concilio, per medium imperatoris Sigismundi domnus Iohannes capitur, et in quodam palacio episcopi Constanciensis prope civitatem in carcerem detruditur, anno quarto sui pontificatus. Concilium causam fuge sue et criminum contra eum commisit certiis iudicibus qui examinarent omnia et causam instructam concilio referrent. Qui tandem retulerunt, propositis ut dicebatur et probatis XL capitulis et ultra contra eum, quorum aliqua concernebant scandalum Ecclesie et eius incorrigibilitatem, quedam vero concernebant fidem. Ex quibus domnus Iohannes sententialiter de papatu deponitur et privatur; ipseque sententiam contra se latum approbavit. Sed post latam sentenciam, de loco ubi erat mittitur custodiendus ad manus Ludovici ducis de Bavaria, qui erat de obediencia domni Gregori XII; fuitque domnus Iohannes positus in castro quodam ipsius ducis vocato Haldeberg, ubi annis tribus et ultra stetit absque alicuius Italici societate aut de suis, sed tantum custoditus per Theothonicos.
– Privato domno Iohanne, actum est per medium Sigismundi imperatoris ut domnus Gregorius convocaret similiter concilium in Costancia predicta et quod unirent se cardinales sui et ceteri de sua obediencia cum cardinalibus et ceteris de obediencia domni Iohannis in Costancia congregatis.
– His duabus obedienciis unitis restabat tercia, longe maior, domni scilicet Petri de Luna, pro quo reducendo ut hoc ipsum faceret quod Gregorius fecerat, domnus Sigismundus predictus ad multas mundi partes perrexit, ad regem Francie primum, deinde ad regem Anglie, deinde Narbonam, una cum oratoribus concilii, ubi eciam convenit rex Aragonum Fernandus, qui et ipse non solum regnum suum Hispaniarum sed eciam Aragonie, quod eciam erat de obediencia domni Benedicti, gubernabat. Fueruntque capitula conclusa et firmata, quibus inter cetera continebatur quod deberet requiri domnus B. ut hoc ipsum faceret quod domnus Gregorius fecerat; quod si non fecisset, promittebant principes de sua obediencia eum deserere et concilio Constanciensi adherere.
– Benedictus autem in castro Paniscole manens, in sua permansit sentencia. […] Principes vero Hispaniarum […], concilio Constanciensi adheserunt, sicque per solempnem sessionem celebratam uniti sunt isti de obediencia domni Benedicti ceteris de obedienciis domni Iohannis et domni Gregorii.
– Et completis omnibus que ad unionem perficiendam spectare videbantur […] tractare ceperunt de electione futuri summi pontificis.
– Anno ergo Domini M°CCCC°XVII°, die VIII novembris, cardinales, qui erant numero XXXII vel XXXIII, una cum deputatis cuiuslibet nationis numero XXX, intrarunt conclave.
– Nam die XI novembris, quo festum beati Martini celebratur, hora terciarum, domnus Oddo de Columna, sancti Georgii ad Velum aureum diaconus cardinalis, tam a duabus partibus cardinalium et ultra quam a duabus partibus deputatorum concilii et ultra cuiuslibet nacionis, sancto Spiritu inspirante, electus est in papam.

MARTINUS V (1417-31)
– Fuerat summus pontifex Martinus magnis precibus exoratus ab imperatore se aliquantum temporis continere in Germania; domini autem Gallici precabantur ut proficiscerentur in Galliam. Ipse vero pontifex, considerans totum patrimonium Ecclesie in Italia occupari per tyrannos et gentes armorum, quodque eciam urbs Romana peste, fame et guerris diu laboraverat et pene ad internicionem redacta fuerat, compaciens sedi proprie et indolens eius calamitates, tot malis in persona propria occurrere statuit et ad sedem propriam remeare decrevit.
– Et dum iam omnes difficultates sustulisset quibus iter suum ad Urbem retardabatur, tandem de Florencia discedens, in crastinum Nativitatis Domine nostre versus Urbem profectus est, quam cum Romanorum omnium incredibili leticia et singulari applausu intravit XXII septembris, anni Domini MCCCCXXI. Invenit civitatem Romanam pacificam, sed ita inopia laborantem ut vix pre se civitatis faciem ferret; omnis cultus, omnis ornatus, propter mala quibus afflicta fuerat ab ipsa recesserat. Compassus pius pastor civitati sue, omnem modum quo restaurari posset adhibuit; et tandem per pontificis studium de tempore in tempus sic convaluit, ut inter primores Italie civitates quoad opes et cives egregios verissime pontificatus sui tempore computari potuerit; meritoque eciam non modo summus pontifex Romanus, sed patrie pater debuit appellari.
– De mense vero novembris anni sequentis, in vigilia beati Andree, flumen Tyberis extra alveum suum egressus, a Campo Flore per viam pape et Parionis, per portam Flamineam ingrediens et usque ad Sancti Marci ecclesiam se extendens Urbem inundavit. Templum Pantheon aqua repletum est usque ad altare maius; dumque aqua sic ad staturam fere duorum hominum excrevisset, navigareturque per vicos quos aqua Tyberis repleverat, tandem post duos dies siccate sunt aque et Tyber ad proprium alveum regressus est, non sine multo Romanorum damno et animalium que in campis remanserant perdicione.
– Non desinebat Brachius de Montone Ecclesiam multipliciter vexare et se de regno Sicilie et precipue civitate Aquilana, quam multipliciter obsidebat, intomittere; contra quem domnus Martinus exercitum paravit. Sed Deus de celo victoriam ministravit foventi partem iustiorem. Victus enim est Brachius in campo prope Aquilam, captus et interfectus, corpusque eius Romam deletum et extra portam Sancti Laurencii in loco prophano sepultum.
– Hic a Deo dilectus pontifex multas ecclesias Urbis reparavit. Nam porticum Sancti Petri, que ruinam minabatur, ex integro magna impensa reedificavit. Pavimentum quoque navis medie Lateranensis ecclesie sumptuose valde fecit construi lapidibus porphireticis et serpentinis; eandem eciam navim de novo preciosis figuris et mira arte fabricatis ex parte pingi procuravit, sed morte preventus compleri opus non potuit. Palacium eciam basilice XII Apostolorum, in loco quo magno tempore habitavit, quasi ex novo construxit. Ad eius imitacionem omnes pene sancte Romane ecclesie cardinales eorum titulos ruine pene proximos repararunt et ad magnum ornatum usque perduxerunt.
– Cum vero Deus statuisset post tot bene gesta domnum Martinum ad eternam vitam vocare, circiter finem mensis februarii anni Domini MCCCCXXX, ex apoplexia iam sumpto prandio infirmatus est, et nocte sequenti paulo ante diem hic beatissimus et omni evo semper memorandus pontifex Deo animam reddidit, etatis sue, ut ferebatur, anno LXIII°.
– Corpus eius terre, ut ipse in vita mandaverat, in ecclesia Lateranensi sepultum est, ante capita apostolorum Petri et Pauli.