[1]
Murus urbis Romae in circuitu habuit turres CCCLXI, castella XLVIIII, propugnacula VIm et VIIIIc [1], portas vero primo III, postea XII et postea plures, ut patet videre volentibus. Transtiberim de Roma etiam a principio fuit, et civitas, quae dicitur porticus in Almachia, non a principio fuit in Roma: tamen addita fuit et renovata per Leonem papam, et postea per Bonifatium quartum, qui postea in castro praedicto mortuus extitit, et per Nicolaum papam tertium de Ursinis, quando castrum, quod tunc temporis Crescentii vocabatur, nunc Sancti Angeli dicitur, et decursum fecit a palatio suo usque ad castrum praedictum, quod nunc Ioannes XXIII restauravit et reformavit. Unde Roma tenuit a principio a silva areae [2] Apollinis tunc temporis, et nunc, ut imaginatur, Sanctus Saba [3], usque ad supercilium scalarum Caci, [habuit] terminos qui ignorantur hodie, in quibus fuit tugurium Faustuli, ubi Romulus nutritus fuit a Faustulo et [4] lupa, non Laurentia praedicta, scilicet Roma quadrata, ad aequilibrium posita, et parvissima [5], sed in auctu [6] eius reges operaverunt [7].
Circuitus tamen ipsius est in totum circa miliaria XXVII sive XXIIII altius [8], et civitas porticae impositae, quia a latere Sancti Pauli usque ad portam est una alia civitas, a papa Ioanne octavo aedificata, quae modernis non videtur, et antiquitus pulcherrima aedificata fuit, quae tenebat per circuitum miliaria duo et plus aliquantulum, et sic Roma circuit in totum miliaria circa XXX.
Portae principales antiquae urbis fuerunt tres, scilicet Carmentalis, Padanaria, Tigrelia vel Mugonia [9]. Alias vero Tullius Hostilius et alii, qui fecerunt civitatem augendo et montes in ea intercludendo, ponunt; et postquam circuitum ipsius expleverunt et monarchiam ceperunt, idest ab inceptione imperii, circa id in gubernationibus venit tanta cupiditas, tanta [10] invidia et avaritia mixta in eis fuit, quod [11] non solum pecuniam et divitias ad se trahebant, sed nomina portarum, viarum, fororum et aliorum locorum ad eos placitorum et utilium renominabant de novo, delendo nomina principalia et primitiva. Et ideo nec porta, nec via, nec vicus, nec forum in ea nunc est, quod [12] habeat nomen primum, tamen [13] de praedictis, quantum potero, conabor exprimere, donec memoria me sufferre poterit, et reinvenire [14].
Aliae vero portae in totum multae fuerunt per Tullium Hostilium et Ancum [15] Martium constitutae, qui muros quasi omnes muraverunt, quia nec Numma nec Romulus attenderunt ad talia, quia Numma divinis, Romulus autem latrociniis attendebat.
Appia porta est quae nunc dicitur Accia, ab Appio Claudio nominata suis temporibus, ut assuetum erat, ut scribo, omnia in eorum magistratu ad eorum velle denominare [16] et habere.
Tigrelia porta est quae nunc Sancti Pauli dicitur, a Tigrelio Tarchonis filio; primo in loco ubi sanctus Paulus habitator fuit.
Libera porta est quae diu clausa muro fuit, in qua nullam invenio rem memorabilem, posito quod vulgus dicat quod libera erat exeuntibus de omnibus commissis vel perpetratis.
Latina porta est illa ubi nunc Campaneti intrant [17], qui Latini magnum tempus vocati fuerunt; et credo Lavicana sit porta, quae nunc Maior dicitur, quia per eam maior multitudo populi quam per alias intrabat.
Padanaria porta, sicut de via scribo, sic de porta nullum ‹nomen› [18] invenio, nisi quod nunc Sancti Iohannis porta in Laterano est dicta.
Taurina porta magnam habet historiam, sed Sancti Laurentii est, et propter caput tauri marmoris in ea sculptum intus et extra.
Pompeiana porta Sancti Valentini, †dominusque† [19] a Pompeio denominatam [20] voluit, ut domus Cornelia [21] in eo nomine magnificaretur, sed sequentes de domo voluerunt portam, viam et forum denominatum nomine eorum.
Lavicana porta est quae nunc dicitur Maior, sed a Lavicano castro, quod tunc temporis reputationem in Campania maximam habuit, et Collina quia colles in faciem habet. Unde Paulus Diaconus et Eutropius “Syllam [22] per portam Collinam et c. [23]
Numentana porta est quae nunc adhuc denominatur, et a Numma denominata extitit, quia Numma, natus Curibus [24], omnia bona sua cumulavit versus eam; et ideo Numentana dicitur: a Numma et enta componitur Numentana.
Salaria porta et [25] pons Salarius ab Alia flumine ceperunt nomen, et tenent unum pontem aliariorum [26], et non Salarium, scilicet ‹a› transeuntibus Aliam.
Flaminea porta est porta Populi, idest Flaminiorum introitus.
Cavina porta retro Sanctum Sabam [27], de qua nihil invenio, sed antiquissimam eam reperio.
Portae Transtiberis et porticiSancti Petri, scilicet papae Leonis.
Septignana adhuc porta est quae per Octavianum denominata fuit Septignana, quando voluit visitare templum in monte Ianiculo reverentia Iani, quia septem vices ‹se› genuflexit antequam veniret ad templum illud, et ideo septem Iano laudes datae sunt per Octavianum.
Carminia est porta Portuensis hodie; dicta est a Carmenta matre Evandri, in reverentia et per eius memoriam denominata, posteaque Arcadius [28] et Honorius, tempore Gothorum, propter restaurationem Transtiberi [29] data, deleverunt [30] primam memoriam et posuerunt eorum.
Vitellia et Aurelia portae sunt una, scilicet porta Sancti Brancatii nunc nominata [31]; eorum temporibus a Vitellio et postea ab Aurelio Commodo [32] denominatae erant, † per civitatem Aureliam, unde Aurelius dictus fuit.
Viridaria est porta sub palatio Sancti Petri, et nunc et semper sic nominata fuit a viridario, quod [33] his temporibus erat, nunc Prata denominatum [34] est.
Melonaria est porta Castelli, et quia de hortis ante eam vel viridariis habebantur boni melones, ideo Melonaria tunc temporis, et nunc Castelli dicitur.