[7] PALATIA URBIS ROMAE

[7] PALATIA URBIS ROMAE

Palatium maius fuit in monte Pallanteo [132], quod hodie Palazo Maiure dicitur [133].

Palatium Severi Afri fuit apud Septem Solia, prope Sanctum Gregorium in Clivo Tauro.

Palatium Claudii [134] Tiberii fuit retro Sanctam Susannam et vix [135] paret.

Palatium Constantini fuit in Laterano, ubi nunc est Sanctus Ioannes Baptista.

Palatium Velosiani fuit [...].

Palatium Traiani fuit in La Militia.

Palatium Nervae fuit [136] ubi nunc est Sanctus Basilius cum oratorio suo et triumphali arcu.

Palatium aliud Constantini fuit in [137] La Mesa ad [138] Sanctos Apostolos.

Palatium Romuli fuit retro templum Pacis, et ibi fecit duo templa, scilicet Pacis et Concordiae.

Palatium Salustii [139] fuit ubi nunc dicitur Pinci, et in eo [140] adhuc est sala Salustii.

Palatium Caesaris fuit in via Sacra, et dicta via, ut puto, fuit via Merolanensis, supra quam viam adhuc sunt le Capoccie [141] vulgariter dictae, quae, ut creditur, fundamenta eius palatii fuerunt [142] ibi iuxta Carinas, quae la Carnara dicuntur vulgariter.

Palatium Pompei fuit in campo Florum vel deae Florae [143]; et in Satro [144] vulgariter nominatur.

Palatium Titi et Vespasiani fuit inter Caput Bobis [145] et Sanctum Sebastianum.

Palatium Octaviani fuit ubi nunc Sancta Maria Ara Caeli, et vocatus est locus Ferferum, quia ibi fuit templum Iovis Feretrii [146], ad quod Romulus primus spolia triumphi [147] suspendit.

Palatium Scipionis fuit in caballo, in via Cornelia, quod apparet adhuc.

Palatium Tarquini Superbi fuit in Exquilino monte iuxta clivum Pullium [148] [cfr. Solino, I, 26].

Palatium Antonini fuit iuxta pontem Ruptum et Sanctam Mariam in Caterinae.

Palatium Alexandri fuit ad thermas Alexandrinas.

Palatium Neronis fuit in palazolo, supra Sanctum Spiritum in Saxia.

Palatium Flaminii fuit ubi nunc domus Magnacuciae [149].

Palatium Camilli fuit ubi nunc est arcus Camilliani [150] retro Minervam.

Palatium Appii Claudii fuit iuxta montem de Acceptis in campo Martio.

Palatium Capitolii: adhuc parent [151] vestigia, et, posito quod multas conditiones mutaverint, tamen satis repraesentantur: sed templa et alia, quae in eo fuerunt [152], tacemus pro nunc, sed dicam inferius, posito quod in ruina totum iamdiu sit [153], sed volo tacere. Verbum autem per Cassiodorum dictum, ubi facit mentionem de septem maioribus aedificiis mundi, qui in fine ponit quod mirifica Romae, et excelsa Capitolii inextimabilia nomina fuissent, et in suo conceptu ignorat dare figuram nec terminum.