[11] TEMPLA URBIS ROMAE ET MEMORIA LOCORUM, UBI ET QUOMODO STABANT

[11] TEMPLA URBIS ROMAE ET MEMORIA LOCORUM, UBI ET QUOMODO STABANT

Iuxta palatium Neronis fuit templum Apollinis, quod hodie Sancta Petronilla dicitur, et ibi iunctum est, ubi Sanctus Andreas est, et fuit templum Vestae aerarium Neronis, de quibus multa in scriptis et clara inveniuntur.

Apud Vaticanum mirifice nobilissimis ornamentis composita fuerunt multa [183], scilicet vitro, aere, auro et aliis ornamentis, ut inferius patet in scriptis.

Castrum Sancti Angeli, ut superius dictum est, ab Adriano imperatore factum fuit tantae altitudinis quasi ut nunc, paulo plus, et cum giris, sicut videtur; postea ornatum mire lapidibus et tabulis marmoreis et columnis, de quibus, ut supra, Sanctus Petrus ornatus extitit; iuxta quod Petrus apostolus martyrio coronatus est; et per totum ornatum cum cancellis et pavonibus aereis deauratis, et ex diversis historiis per totum videbatur florere super dictas columnas erectas. Ab uno giro ad alium erant quatuor equi aerei deaurati, in quatuor angulis [184] inferioribus, qui robusticitatem habere et custodiam videbantur dicti castri: in medio rotundi giri erat sepulchrum dicti Adriani porfiriticum, in quo eius ossa posita erant maximo ornatu. Quem Innocentius secundus papa levavit hinc inde et voluit sepelliri: quod sepulchrum a dicto Innocentio positum fuit in paradiso Sancti Petri sub Salvatore musaico et navi Apostolorum. In quatuor vero angulis erant quatuor portae aereae deaurate, per quas intrabatur et exiebatur [185] de dicto templo. In vertice [186] ipsius castri erat taurus aereus deauratus, qui [187] tempore solis et serenitatis tantum relucebat, quod pone castrum respicientes videre poterant, cum multis aliis ornamentis; de quibus in brevi narrare nequeo [188].

Vaticanum dicitur a vates Graece, quod Latine sacerdos dicitur, et canum a cano canis, idest sacerdotum locus, quasi divina officia canentium.

Pineam [189] Sancti Petri in Almachia praedictus Innocentius papa ibi poni fecit, traslatam de [190] Sancto Stefano in Pinea, qui a dicta pinea sumpsit nomen, et stetit in vertice cuiusdam tabernaculi unius idoli, quod erat in foramine templi Cybelis, quod nunc Sancta Maria Rotunda vocatur, et tempestas ventorum eam inde levavit et ad dictam plateam Sancti Stefani transportavit paulo post mortem [191] Focae imperatoris [192].

In Almachia, id est iuxta Sanctam Mariam Transpontinam [193], est [194] meta, quae, ut dicitur, fuit sepulchrum Remuli, qui mandato Romuli in Iano mortuus fuit: et de meta praedicta, sicut iam dixi, dubito quod non fuit Remuli per Romulum facta, quia illis temporibus Romulus et sui non erant tantae potentiae. Aliam ethimologiam sibi non invenio, de qua fidem [195] facere possim [196]: sed sit quod vult, mirae pulchritudinis fuit in lapidibus marmoreis tabulata, de quibus tabulis ornatum et constructum fuit [pavi]mentum [197] Sancti Petri per Constantinum, consistentem imperatorem. Habuit dicta meta circa se [198] gradus viginti et altitudinis pedum decem, cum platea tiburtina, et cloaca et foro. In opposito eius fuit Terabintum [199] Neronis, quod aedificatum fuit super vestigia templi Iovis: de quo patet conca plateae, in qua sacerdotes parasiti [200] praedicabant illis temporibus in quibus Terabintum [201] fuit [202]. Postquam destructum est [203], aedificatum fuit templum Dianae et moles Adriana cum ponte, quae [204] nunc ad praesens vocatur castrum Sancti Angeli, ut inferius postea subsequetur, ut in epitaphiis apparet, usque ad Crescentium imperatorem, qui transtulit sibi nomen praedictum in castrum Crescentii, et usque ad hodiernum pervenit nomen, quod a beato Gregorio papa sic denominatum extitit castrum Sancti Angeli.

Ad portam Flamineam, id est hodie Populi porta, inter viam et ripam Tiberis, Octavianus fecit fieri tempore quarti sui consulatus, quod adhuc paret [205], opus mirifice ornatum et opertum tabulis marmoreis, in quo iussit, ‹se› mortuo sepeliri, cum tabula aenea [206] qua [207] inter alia per eum gesta et notata, memoria [208] digna, gavisus inter omnia alia maxime [209]esset, Romam reperisse latericiam et dereliquisse marmoream, quia tempore [210] suo Roma [211] a quodam motu terrae iam derelicta [212] in principio, et incendio ignis tota fere combusta fuit: in quo incendio ipse fuit restaurationis causa cum pulchriori aedificatione ornamentorum: et inde translatus per Tiberium Caesarem in agulia Sancti Petri, una cum eo voluit reponi in eadem palla superius: et ibi ambo iacent.

Augusta imperatorum, idest L’Austa [213], vocabulis corruptis, quae Octavianus ad resecandum expensas maximas sepulchrorum imperatorum, quae ab omnibus fiebant, constituit ipsum locum generale sepulchrum imperatorum; in quo, postquam in eum maxima ornamenta constituit, multa ibi sepulchra fecit; in quibus nullum erat aliud necessarium, nisi scribere gesta funeratorum in sepulchro praedicto: quibus sepulchris cuilibet erat statua, quae non spectabat nisi denominari nomine [214] defuncti, et scribere gesta per eum: et in medio loci ubi sacerdotes scenici stabant ad eorum pertinentiam faciendum, erat [215] cathedra, in qua idem Octavianus, quando intrabat, posset sedere, si vellet, donec sacrificia vel cerimoniae exercebantur: et ut reputaretur locus magnae nobilitatis, iussit per totum mundum portare super illum locum cyrothecam plenam terrae idem Octavianus, et tanta fuit multitudo praedictae terrae, ibi iussu praedicto posita, quod mons ibi isto modo factus extitit.

Ante palatium Alexandri fuerunt duo templa, scilicet Florae et Phoebi [216]; ubi nunc est concha Sancti Eustachii fuit [217] templum Bellonae deae, ubi scriptum litteris aureis fuit “Roma vetusta”.

Ad concham Parionis fuit templum Gnei Pompei, mirae [218] magnitudinis et pulchritudinis: quae concha translata fuit, et stat nunc in Coliseo [219], coram hospitali Sancti Iacobi, et memoria templi non reperitur.

Ad Sanctum Ursum fuit domus secretarii Neronis imperatoris, idest prope Sanctum Celsum.

Ad palatium Antonini fuit templum divi Antonini et Faustinae [iuxta] Sanctum Salvatorem [220].

Ad [Sanctam Mariam] in Aquiro [221] fuit templum Aelii Adriani [222], pulcherrimum.

Ad campum Martis fuit templum principale Martis praedicti, ubi reponebantur rostra navium et remorum quaecumque, ut temporibus necessariis praeliaretur cum iis contra inimicas patrias, et etiam necessaria ad bella navalia et spectaculis repraesentationum: ubi semper eligebantur consules qui exercebant officia a kalendis [223] Iulii usque ad kalendas Ianuarii.

Etiam in campo Martio fuit templum Veneris, cuius vestigia non sunt nota, in quo fuit sepulta Iulia, filia Iulii Caesaris. Ad quod templum cadaver Iulii Caesaris fuit combustum iuxta tumulum Iuliae praedictae, et postea positum in agulia in foro publico, ut vult Suetonius [Caesar, 84, I-4], particulariter narrando de vita, morte, virtutibus et vitiis ipsius.

Sub Capitolio, a latere Sancti Adriani, fuit templum Asili, vel exilium primum factum in urbe per Romulum, ubi nunc dicitur la Zeccha vecchia [224], ubi Iulius Caesar mortuus fuit: quod per tempora ante mortem Caesaris vocatum fuit aula senatorum, propter magnam eius pulchritudinem: et quia erat in introitu Capitolii, senatores ibi reducebantur [225].

Pantheon, idest templum Cybelis, et Sancta Maria Rotunda hodie vulgariter nominata, nulli dubium, ut patet in historia, fuit constructa per industriam Marci Agrippae et ex pecunia aerarii. Lucius Septimius [226] et [227] M. Aurelius Antoninus [228] Pius, vetustate corrupta et incendio, restauraverunt eam ex omni cultu, ut per exhibita et epitaphia litterarum patet.

Retro dictum locum Pantheonis fuit templum Minervae Calcidiae, videlicet vulgariter nunc est ecclesia Sanctae Mariae in Minerva, quae circa eam et in ea manifeste patet.

Ad Sanctum Marcum fuit templum Apollinis, videlicet retro, infra Sanctam Mariam viae Latae [229] et dictam ecclesiam Sancti Marci, et vestigia adhuc sunt multa respicienti [230].

Ad Camilianum, ubi Sanctus Ciriacus [231], fuit templum Vestae, ubi adhuc apparent vestigia et epitaphium.

Ad Calcararii [232] fuit templum Veneris, ubi adhuc apparent vestigia et epitaphium.

Ad monasterium dominae Rosae fuit oraculum Iunonis et castrum aureum.

In Capitolio, ubi stabant patres et consules ad gubernandum monarchiam mundi, facies murorum erat alta et [diu] [233] auro et argento, vitro [234] et ebore, miris [235] operibus, laqueata [236], de qua nihil aliud quam vestigia vilissima, [et] deformia reprobatur, cum magna diffamia civium [237], in obprobrium famae eorum praedecessorum, quorum [gesta] [238] post obitum vigent virtute et immensurabili [239] fama.

Palatium arcis fuit miris [240] operibus constructum, scilicet muro et multis magnis operibus et ornamentis ex diversis marmoribus [241], ut in memoria esset omnibus venientibus Romam, videre volentibus in speculum: [e]t [242] Cassiodorus dicit inextimabilia fore.

Templa quae infra arcem fuerunt, quae ad memoriam reducere possumus, sunt haec.

In summitate [243] arcis, a latere portici Crinorum [244], fuit templum Iovis Optimi Maximi, id est supra cortem domnae Miccinae [245]: quod adhuc satis de eo paret [246] et introitus vocatur Salvator in Maximinis [247].

A parte Fori fuit templum Vestae et Caesaris, ubi cathedra erat pontificum paganorum [248], idest ubi senatores posuerunt Iulium Caesarem mortuum, antequam sepelliretur in [a]gulia [249] fori publici et portaretur comburi [250] in introitu Capitolii: iuxta [251] fuit templum Asili et aula senatorum, quod nunc apparet iuxta Sanctum Chiriacum [252] et la Zeccha vecchia [253], de quo dictum est supra.

In alia parte arcis, versus Cannapara [254], fuit templum Iovis et porticus [255] Iovis.

In foro Boario fuit templum Herculis, ubi nunc Sancta Anastasia, quod primum templum in partibus ubi nunc est Roma aedificatum fuit, et adhuc paret [256], ubi in eius morte suspensa clava est quam ipse Hercules portabat in manu, cuius olphatum [257] dum odorabant canes et muscae in templum intrantes, ipso olphatu refugiebant [258] foris; quod templum ipse fieri fecit in honorem patris [259] quando Caccus furatus [260] fuit sibi boves, ipsum sequentes infra aram deae [261] Palis pastoralis, Iperboreae filiae, iuxta Campanam paludem.

In Sancta Maria in Ara Caeli fuit templum Iovis Feretrii, ubi Romulus primus suspendit spolia de triumphis suis et opima duxit; et ideo locus vocatus semper fuit Ferferum [262], a fero fers, et palatium Octaviani, supra [263] dictum, fuit in eodem Ferfero semper denominatum.

Postea simul iuncta ibi fuerunt duo alia tempia, scilicet [264] Phoebi et Carmentis, ubi Octavianus vidit visionem adventus Christi per Sibyllam Tiburtinam sibi monstratam [265].

Ubi nunc est Cameraria in Capitolio, fuit templum Iani, qui custos Capitolini montis erat, et prae omnibus locis mundi pollebat, auro, gemmis et sapientia ornatus refulgens.

Ubi nunc dicitur Sancta Maria de Porticu, ibi supra ad ecclesiam Salvatoris in Maximinis [266] fuit introitus porticus [267] Iovis, ubi, ut dicitur, fuit pergula quae producebat uvas aureas, et tam [268] mirifica ornamenta alia [269], quod [270] vix scribere possem.

Ubi nunc Sanctus Basilius et vulgariter arca [271] Noë, vocabulo corrupto, fuit arcus Nervae et templum et oratorium, sicut adhuc apparent vestigia et epitaphium.

Ubi columna mirae altitudinis et pulchritudinis, compilatio [272] historiarum imperatoris [273] Traiani, ad Sanctum Nicolaum, ubi dicitur la Militia [274] hodie, ex una parte fuit templum dicti Traiani, ex alia autem divi [H]adriani [275], ut in praedictorum [276] vita describitur.

In clivo Argentario fuerunt duo templa, Concordiae et Saturni, mirifice constructa et ornata, idest ad ...

In insula Litonia [277] fuerunt quatuor templa, videlicet in capite huius insulae templum [278] Bacchi [279] et in fine, ubi Bartholomaeus Sanctus, templum Vespasiani, ut adhuc apparent fundamenta, et templum Iovis et Aesculapii.

In clivo Sanctae Mariae in Campo fuit templum Titi [280], mirifice ornatum et bene constructum.

Ubi nunc est Sanctus Basilius, fuit [281] templum Carmentae [282], Evandri matris.

In maiore [283] foro Traiani fuit templum Sospitae deae.

Ubi nunc est Sanctus Chiriacus, fuit templum Iunonis, ut adhuc apparent intus in eo vestigia.

In muro Sancti Basilii [284] fuit tabula aenea [285] fixa, ubi scripta stabat amicitia perfecta et pertractata inter Romanos et Iudaeos, tempore Iudae Machabaei: nunc, ut vera [286] recognoscamus, eam [287] pro fama et utilitate ac honore, nostris oculis videre nec nocet nec prodest.

Ante privatam Mamertinam [288], in adscesa Proti [289], fuit templum Martis, videlicet ubi dicitur Marfoli [290] et Sancta Martina, idest Martis in foro templum: iuxta ipsum fuit templum Fatale publicum, idest ubi Sanctus [H]adrianus [291].

Ad Sanctam Martinam fuit templum Refugii [292].

Ad Cannapariam [293] fuit templum Cereris et Telluris, quod fuit duabus domibus perornatum [294] et per [295] circuitum partium, columnatum altissimis columnis [296], ut hii qui ibi sederent ad iudicium, undique [297] viderentur.

Iuxta ipsam Cannapariam fuit palatium Catelinae, prope quod [298] fuit locus unde Curtius armatus descendit in foveam; quia exinde Roma maxima pernitie [299] offendebatur cum multa [300] aëris corruptione, videlicet ad [301] torre de la Cerra hodie dicta.

Et hic fuit templum Vestae: cuius memoria relata legitur in totum in legenda beati Silvestri [302]: et ibi iunctum templum Palladis [303].

Ibi iunctum fuit forum Caesaris et templum Iani, ubi praevidebatur a principio anni [304] usque in finem omnia ad argumentum [305] officialium.

Ibi iunctum cum arcu fuit templum Minervae et locus Inferni, ubi nunc est turris de la Cerra: et superius de Cursio [306] dicitur proiectus in eo.

Iuxta templum Faustinae et divi Antonini, quod Sanctus Laurentius in Miramento [307] vocatur, est adhuc ecclesia Sancti Cosmae et Damiani, quae fuit aerarium [308] imperatoris, et primo templum Latonae unde denominatur arcus Latonae, et non Latronae, ut vulgariter dicitur.

Iunctum cum eo fuit [309] templum Pacis, et sedes senatorum et aedes Romuli [310], quae [311] cecidit, quando Christus natus [312] fuit, idest quando virgo peperit: ubi Caesar Augustus mortuus a senatoribus positus fuit.

Iunctum cum eo fuit [313] templum Martis, quod Romuli dictum erat.

Ibi infra Sanctam Mariam Novam fuerunt duo templa, scilicet Concordiae et Pietatis [314].

Iuxta [315] arcum Titi Vespasiani qui dicitur VII [316] Lucernarum, ubi fuit templum Aesculapii [317], dictum fuit bibliotheca: de quibus fuerunt Romae viginti octo, quarum memoria non est plus.

Superius fuit templum Palladis, ubi nunc dicitur la Pallara [318]; et templum Iovis, in quo fuit simulacrum [319] quod Diomedi [320] respondit, quando...

Iuxta Palatium fuit templum Iuliani [321] apostatae imperatoris, in quo fulgure mortuus fuit propter nequitias et tristitias quas faciebat.

In fronte Palatii huius fuit templum principale Solis, ubi antiqui ascondebant ancilia caelestia [322], quod vocabulum non comprehendo.

In eodem Palatio fuit templum Iovis, qui locus vocabatur Casa maior vel Casa Marii [323].

Ad Sanctam Crucem in Iherusalem fuit templum Veneris et Cupidinis, de quibus templis non licet me aliter dicere nec largius extendere, quia non esset [324] dominis presbyteris grata ostensio [325]; sed legentes Ovidium de Fastis possent me habere excusatum, in suo volumine tractantem ad plenum.

Ubi nunc est Sanctus Caesarius fuit auguratorium Caesaris.

Ante Coliseum [326] fuit templum Solis, ubi fiebant caerimoniae simulachro adstante in medio dicti Colisei [327] cum corona in capite aurea et palla [328] in manu, ad representationem totius orbis, ut supra dictum est.

Ad Septem solia fuit sedes omnium septem scientiarum, posito [329] quod aliqui velint dicere templum Solis fuisse, vel domum Severi Afri: sed derivatio sua est Septem viarum [330], idest septem omnium scientiarum domus: et sic creditur et affirmatur per diaconum Aquilegiensem.

Iuxta quod fuit templum Solis et Lunae, ac etiam templum Fortunae: quorum non multum scribo, quia fuerunt modicae reputationis, quia fuerunt de tugurio Romuli.

In Albescon fuerunt thermae [Se]v[eri]anae [331] et Commodianae, id est ad Sanctam Priscam.

Ubi Sanctus Saba [332], fuit templum Apollinis; et ibi stetit eius area [333] idest Apollinis et Splenis, et silva ar[e]ae Apollinis: ubi fuit tugurium Faustuli, ubi Romulidae mansitaverunt.

In Caelio monte fuit templum ...

Ante thermas Maximianas [334] fuerunt [335] duae conchae et duo templa, idest Isidis [336] et Serapis.

Ad orfanotrofium fuit templum Apollinis [337].

Ad templum et palatium Lateranense fuit templum dicti Constantini, antequam esset baptizatus, et ibi est concha in qua Constantinus baptizatus fuit, et stat adhuc, et est paragoni[ca] et fuit a santo Silvestro baptizatus.

Ubi studium sancti Gregorii, fuit camera propria [338].

Ubi est titulus Sanctae Mariae in Susuriano, fuit templum Herculis.

Ad Exquilinas fuit templum Marii quod [vocatur Cymbrum eo quod vicit] Cymbros, ante Sanctum Eusebium et Sanctum Iulianum, cuius vestigia adhuc parent.

Ad palatium Lucinii, ubi Sancta Balbina, fuit templum Honoris et Dianae.

Ubi Sanctus Petrus ad Vincula, fuit templum Veneris et domus Octaviani.

Ad pergulum Dioclitiani fuerunt duo tempia: scilicet Asclepii et Saturni, Martis et Apollinis.

Ad caput Trivii fuit templum Veneris, et ibi iunctum fuit palatium Tiberi. Ad Mensam imperatoris et ad caballos prope fuerunt duo templa, scilicet Saturni et Bachi, de quibus adhuc est memoria idolorum: et ibi fuit aliud palatium Constantini supra vel iuxta Sanctos Apostolos, in loco qui dicitur La Mesa cum multis vestigiis.

In Caelio monte fuit templum Iovis et Dianae, quae tempia amplius non videntur propter plantationes vinearum et aedificiorum destructionem.

Ad thermas Olympiadis fuit coctus beatus Laurentius, ante templum Apollinis, idest ad Sanctum Laurentium Panispernae.

Ante palatium Traiani Ulpii fuit templum Iugurtinum. Et templum Mercurii, ubi mercatores delectabantur in eorum auguriis; et hoc fuit in campo Carleo a latere columpnae dicti Traiani.

Ad arcum Stadii et domos Syllae et Auriolae fuit templum Iovis et palatium Lentuli, in quo palatio multa magnalia facta fuerunt.

Ex alio latere, ubi nunc est turris Centi de Orrigo, fuit aliud templum Bacchi, ubi et plurimum omnes sacerdotes eidem Deo delectabantur plus quam in aliis locis sacrificare, scilicet vinaticii sacerdotes cum magnis vasis: et ibi forum vini ad contemplationem ipsorum, et dictum fuit forum vinarium, in quo proles maxima denominata vinariorum erat.

Ad Gradellas fuit templum Solis, et non fuit de eo multa mentio facta, quia qui ipsum aedificavit non multum dives in eo tempore fuit et constituit illud in parvam rem: et non est nunc quasi memoria.

Ad Sanctum Stephanum Rotundum proprie fuit templum Fauni, quod a Fauno, duce Romuli, factum pro eius tempore: et non adhuc multum paret.

Ad Elephantum fuit templum Sybillae et templum Ciceronis.

Ad Salvatorem Maximinorum in Micina, ut superius dictum est, fuit porticus Iovis, ubi pergula, idest vitis quae producebat uvas aureas. Ibi erat, ut dicitur, et templum Iovis Optimi Maximi, et vocabulum est corruptum, quod hodie dicitur Salvatore in Maximinis, et valde repraesentat vestigia sua.

Ad Sanctum Angelum in Foro piscium fuit templum Severianum, ubi omnes scripturae in autenticatione reponebantur et non reputabantur autenticae, nisi primo ibi approbarentur.

Ad Sanctum Georgium intra vicum Veli aurei fuit templum Minervae: et de eo non sunt vestigia, nisi per conceptum.

Ad pontem Iudaeorum fuit templum Fauni, aedificatum per familiam Fabiorum, domus quorum fuerunt in platea Lucae de Sabellis, et ubi nunc Sabelli in urbe habitant.

Ad Caccavari in Arenula fuit templum Craticulae, ubi Mancini describebantur, et nunc dicitur lo Chever: et eius introitus fuit ubi est nunc Sanctus Salvator, et magnum tempus dictum fuit templum Mancinorum.

Ad Sanctum Stephanum in Piscina fuit templum Cromatii praefecti iunctum cum palatio suo, quod vocatum fuit oleriticum ex cristallo et auro arte mathematica compositum, cum astronomia perfecta, cum omnibus signis caeli: quod sanctus Sebastianus destrui fecit cum filio dicti Cromatii.

Ad Sanctam Mariam in Transtiberim fuit templum Ravennanum, in quo remunerabantur omnes servientes in senatu: in quo, quando Christus natus fuit, oleum de terra ibi emanavit et fluxit usque ad flumen Tiberis.

Sub Ianiculo fuit templum Gorgonis, iuxta quod vel in eo fuit sepultus Numma Pompilius, secundus Romanorum rex.