[4] II SUNT MONTES PRINCIPALES URBIS ROMAE

[4] II SUNT MONTES PRINCIPALES URBIS ROMAE

Mons Quirinalis, ubi nunc est ecclesia Sancti Sabae [116], qui primus habitatus fuit.

Mons Caelius, ubi nunc est ecclesia Sancti Stephani et hospitale Sancti Thomae in Formini.

Mons Aventinus, ubi nunc est ecclesia Sanctae Mariae et Sancti Alexii et Sanctae Sabinae.

Mons Tarpeius vel Capitolinus, ubi nunc est Capitolium.

Mons Pallanteus [117], ubi nunc est Palatium maius et ecclesia Sancti Caesarei.

Mons Esquilinus, ubi est ecclesia Sanctae Mariae Maioris et thermae Dioclitiani.

Mons Viminalis, ubi est ecclesia Sanctae Agathae, in quo Virgilius captus a Romanis ivit Neapolim, et ideo mons Magnanapoli [118] dicitur.

Mons Ianiculus in [119] trans Tiberim, supra portam Portuensem, idest Carmentalis porta; non est de septem montibus urbis, tamen memorabilis et honore dignus.