[3] TRIUMPHALES ARCUS MARMOREI URBIS
Arcus aureus marmoreus triumphalis qui fuit ad Sanctum Celsum et Julianum sub campanile dictae ecclesiae, qui non apparet, quia cecidit tempore Urbani quinti, vetustate diruptus factusque Iulio Caesari de conquestu Galliae in suo reditu et triumpho; in quo reditu mater eius mortua fuit et in funere ipsius ipsemet voluit sermonem facere ad declarandum gentes [56] unde ipse Caesar natus et cetera, idest ex parte patris a Iulio Ascanio et de matre ab Ancho Martio, quarto rege Romanorum.
Arcus Theodosii et Valentiniani est inter mercatores ad Sanctum Ursum, de quo epitaphium diruptum est, tamen arcus est sanus, sed non marmoreus.
Arcus triumphalis marmoreus quem senatus fieri fecit Octaviano, quando voluit populus et Senaus ut deus adoraretur; ipse est in via Appia coram dicta porta, cuius memoria vix apparet respectu magnificentiae in eum ornatus, et iuxta ibi [57] fuit templum Martis et clivus [58] Martis ad castrum Griffoli.
Arcus triumphalis marmoreus qui dicitur de Trasi coram Colliseo [59] in via per quam itur ad Sanctum Gregorium; fuit factus Constantino Flavio liberatori urbis[60] et fundatori quietis, ut in eo apparet in epitaphio, et [61] dicitur de Trasi quia in transitu viae est.
Arcus triumphalis marmoreus qui dicitur Septem Lucernarum ad Sanctam Mariam Novam infra Pallanteum [62] et templum Romuli; fuit factus Tito et Vespasiano in forma candelabri Moysi, idest cum septem brachiis, quando de Ierusalem [63] portaverunt sudarium et multa alia magnifica. Epitaphium [64] adhuc videtur. Quorum corpora sunt, ut dicitur, in Sancto Sabba Quirinalis montis, sepulta in concha [65] marmorea iuxta chorum dictae ecclesiae.
Arcus Iulii Caesaris et senatorum, triumphalis, marmoreus, pulcherrimus et bene ornatus, fuit inter aedem Concordiae [66] et templum Fatale; cuius arcus non est memoria nec in aliquo [67] loco [68] paret [69] propter vetustatem et magnam temporis longitudinem.
Arcus laterum parvus in via Trium Columpnarum et Sanctae Mariae de la Gratia et Sanctae Mariae del Inferno, vetustate collapsus; in memoria fuit factus per Romulum, tempore praedae mulierum Sabinarum et pacis post guerram secutam inter Romanos et Sabinos, quia in illo loco fuit facta contractio pacis et secuta inter eos, et non fuit magni dispendii, quia fuit de tuguriis Romuli tunc temporis.
Arcus triumphalis marmoreus ante Sanctam Martinam, ubi dicitur le Brache, sub Capitolio a latere Sancti Adriani; fuit factus Lucio Septimio [70] et [71] Marco Aurelio [72] Antonino Pio propter [73] multa per eos facta in urbe et etiam extra in propagatione populi, ut in eo epitaphio apparet in ipso arcu iuxta Martem fori, quod vulgariter dicitur Marfori [74].
Arcus Tropholi triumphalis, marmoreus, factus Druso Germanico de gestis per eum in Germania [75] factis, qui est iuxta Sanctum Laurentium in Lucina, versus Augustam Imperatorum[76], idest L’Austa [77] vulgariter; satis diruptus et [78] in eo epitaphium non remansit, sed cum difformatione transivit, posito quod de figuris et de magnificentia aliqualia vestigia adhuc appareant; et dicitur arcus Tropholi corrupte [79], sed arcus tropheus idem est dicere quod triumphalis.
Arcus triumphalis marmoreus qui dicitur de Tosectis, satis diruptus est, posito quod aliqua vestigia videantur et pars etiam epitaphii; tamen fuit factus Antonino propter [80] magnam reverentiam, quam populus [81] habuit in eum, quia Antoni‹n›us praedictus vocatus fuit ab omnibus delitia [82] populi [83]. Vetustate et incendio et ruina urbis quasi consumptus est, et litterae aliquales de suo epitaphio sunt in eo, sed sine constructione.
Arcus Dioclitiani triumphalis ubi dicitur Carrili est, prope Sanctum Marcum, ubi sancta Lucia matrona pro fide Christi cruciata fuit ab ipso Dioclitiano, quia [84] ut dicitur, si sic fuit, dum posuit manum ille qui cruciabat eam, scilicet beatam virginem, statim lapis factus est et manus carnea [85], et vulgariter manu[86] carne, idest Carrili. Non habet epitaphium.
Arcus Panis Aurei [87]triumphalis, marmoreus, in Capitolino monte; de quo non invenitur vestigium nec apparet per magnum temporis lapsum et ruinas urbis [88], nec locus potest imaginari ubi fuit factus.
Arcus triumphalis marmoreus, de quo paret adhuc satis, sed epitaphium ruptum est, inter domos Magnacutiae et domini [89] Petri Leonis, ante pontem Fabricium [90], idest Iudaeorum; fuit factus Flaminio consuli quando …
Arcus Faustinae et Antonini triumphalis et marmoreus et nobilis; fuit iuxta Sanctam Sabinam, cuius memoria invenitur. Factus fuit per senatum in memoriam rerum factarum [91] per dictam Faustinam et nota [92] Faustinam praedictam, sororem dicti Antonini [93].
Arcus Titi Quinti Crispini et Publii Lentuli triumphalis et marmoreus, qui est sub capella Sancti Thomae montis Sabellorum in via per quam itur ad scholas Graecorum, ubi nunc est ecclesia Sanctae Mariae, fuit satis pulcherrime[94] factus per senatum in quadam restauratione per eos in rebus urbis facta [95], ut in epitaphio apparet quod adhuc est in eo.
Alius arcus triumphalis apud Sanctam Mariam in scholis Graecorum, sed non marmoreus, factus fuit pulcherrimus, sed difformatus [96] satis fuit.
Arcus marmoreus triumphalis iuxta theatrum Pompeii fuit pulcherrimus factus Tiberio per senatum, de quo miror memoriam haberi, quia semper Biberius [97] Mero vocatus extitit ipse Tiberius, et propter vetustatem et partes tunc temporis Romae et malae tractationis sancti Gregorii tunc temporis [98] non est qui de eo aliquid sentiat nisi legendo; et nota multa istarum nobilitatum beatus Gregorius fecit destruere pro aedificatione ecclesiarum et descendentes [99] ex eo et subcedentes [100] praesbyteri.
Arcus Pietatis ad Sanctam Mariam Rotundam triumphalis est versus ubi iuxta est [101] hospitale Magdalenae et Bactentium, difformatus nimis [102], ubi fuit [103] historia imperatoris cum paupercula, cui filius imperatoris praedicti interfecit filium viduae; et memoria deleta est et epitaphium, et arcus satis diruptus est et fractus.
Arcus Cammilli marmoreus et triumphalis est in Camigliano, et deletum est epithaphium, et arcus satis diructus est; fuit factus Camillo de gestis, quando ... [104]
Arcus marmoreus triumphalis in platea pontis Sanctae Mariae, qui pons Senatorum vocatur, fuit [105] factus cuidam Augusto pontifici maximo ex senatus [106] consulto propter multa quae ipse restauraverat in urbe et in [107] ponte Senatorum anteposito, ut memoria eius adhuc paret [108] in epitaphio.
Arcus Titi Claudii Drusi marmoreus et triumphalis, pulcherrimus, fuit inter Sanctam Sabinam et Sanctam Priscam, factus eidem Tito Claudio propter multa per eum facta in urbe et extra in restauratione decursuum aquarum Curtiae [109] et Ceruleae [110] et Anienis [111] novae et aquae Virginis, idest Trivii forma, propter vetustatem et incendia urbis non dicitur ubi inveniatur.
Arcus triumphalis marmoreus iuxta Sanctum Gregorium Veli [112] Aurei est, et fuit factus Lucio Septimio [113] Antonino Pio [114] et Marco Aurelio per artes contra certos latrones, qui generaliter intus Romam [115] depraedabantur



