[9] HEAE SUNT AGULIAE QUAE ERANT IN URBE ET UBI ET QUOMODO ET PER QUAM CAUSAM ET QUORUM ORNAMENTA

[9] HEAE SUNT AGULIAE QUAE ERANT IN URBE ET UBI ET QUOMODO ET PER QUAM CAUSAM ET QUORUM ORNAMENTA [159]

Duae magnae, una [160] centum duodecim pedum, alia octoginta, steterunt in circo Prisci Tarquini mirifice positae [161], ubi nunc horti sunt caulium.

Alia vero minoris longitudinis posita fuit in Vaticano cum cineribus duorum imperatorum, scilicet Octaviani et Tiberii.

Alia vero fuit pedum quinquaginta, quae postea fuit in mansiolo, in Pinci [162] prope portam Salariam, et stat rupta in terra in quodam canneto, ubi a principio fuit posita coram suo pede.

Alia vero fuit posita in foro maiori sub Capitolio a latere Sancti Adriani, unde per viam Sacram intrabatur in eum [163] et ibi cum cinere et ossibus Iulii Caesaris posita fuit et fuit quadraginta pedum cum stella in vertice; propter quod in illis diebus mortis Caesaris apparuit stella comata, quae visa fuit ab omnibus, et [164] Suetonius ait animam Caesaris esse in caelum ascensam.

Alia vero posita fuit in circo Capitis Bobis, qui fuit spectaculum, ut dicitur, Titi et Vespasiani; et iacet fracta coram suo pede, et pes eius elevatus est a terra.

Alia quae nunc fracta in Sancto Mauto [165], puto, postquam sine apparentia [166] alicuius tituli ibi stat, quod fuit illa fori [167], ubi cinis et ossa Caesaris steterunt, quia longitudo quasi paret [168] cum illis aliis tribus petiis circa ipsam existentibus: et de loco ubi ipsa nunc stat, nullum aliud dicitur nisi quod vulgariter dicitur schola Bruti.

Alia, maxima omnium, remansit cooperta ruinis, et est in circo praedicto, et laboratores cum palangis saepius inveniunt eam.

Columna Traiana [169] et Antoniana de numero dictarum aguliarum fuerunt, quae adhuc parent [170], videlicet de Traiana secundum epitaphium quod est in ea.

Una similis alii in altitudine et pulchritudine fuerunt et graduum et fenestrarum et grossitiei: nisi quod illa Traiani [171], scilicet nova, fuit maioris gesti et minorum figurarum, et ideo videtur pulchrior, quia magis nova; alia vero antiquior, et prae nimia vetustate incendioque non potest bene videri.

Numerus graduum ipsarum [172] est ducentorum viginti octo, altitudo pedum est centum triginta octo, fenestrae parvae [173], scilicet spiracula, quadraginta quinque; et quaelibet ipsarum sic est.

Una fuit facta Traiano Ulpio [174] Hispano, qui rexit annis decem et novem, mensibus quinque, et corpus eius sub dicta columna fuit positum, et est ista Sancti Nicolai sub Militia; dictum est palacium Nervae cum duobus foris a primordio sui, quia Nerva Traianus ibi post mortem Traiani praedicti semper mansit.

Alia fuit facta Antonino Pio, qui rexit annis viginti duobus et mensibus duobus. Corpus eius sub dicta columna in simili modo positum fuit.

Coliseum [175], idest colossum Graece, Latine rotundum amphiteatrum denominabatur [176], idest templum Solis; fuit altitudinis pedum centum et octo, in longitudine rotunditatis fuit passuum mille, arcorum fuit centum quinquaginta, posito quod Suetonius dicat maioris situs fuisse et a Nerone imperatore constructum bis, primo transitoriam et postea auream nominatum, et mirifice constructum cum miris ornamentis intus et extra, et in medio fuit una ymago aerea deaurata, cuius caput et manus cum palla nunc stant [177] in Laterano, et supra copertum [178] caelo aereo deaurato, et arte mathematica compositum, cum cursu omnium stellarum astronomiam [179] facientium, sicut in caelo naturaliter stellae solent: et tantum forma praedicti idoli erat grandis, quod mirifico pede lapidis numidici [180] supra posita, capite tangebat caelum praedictum, ornata mirifice omnibus ornamentis, praecipue coronata nobilissime, quia sicut totum orbem repraesentabat, sic ornamentum suum habebat simile, cum palla praedicta in manu, quae beatus Silvester iussit frangi, et, ea dirupta, fecit poni in palatio suo in Laterano.