[10] EQUI AEREI DEAURATI ET EBURNEI QUI FUERUNT ROMAE
Equi aerei deaurati fuerunt XXII et invenitur per civitatem in locis ornatis ubi stabant.
Equi eburnei septuaginta quatuor, dispersi in locis ubi causa magnificentiae positi erant: videlicet quos Constantinus Heraclii [181] secum tulit pro maiori parte, quando ivit in Siciliam Syracusasque, ubi interfectus a suis familiaribus, anno eius quinto. Saraceni postea, venientes de Damasco in Siciliam et in Syracusas praedictas, omnia ista tulerunt, secum [182] portantes.
Latrinae publicae in muris urbis centum et quinquaginta tres, quae ‹...›
Cloacae quinquaginta scilicet ‹...›
Aquae decem scilicet ‹...›
Campi decem, scilicet Viminalis, Sextus, Agrippinus, Martius, Contentanus, Neronianus, Dequanus, Satarchus, Agonis.



