INCIPIT PROLOGUS IN LIBRO DE SANCTIS SANCTORUM [*]
Beatissimo domino et patri reverentissimo Alexandro, divina gratia catholicae Ecclesiae atque Sedis apostolicae summo pontifici, Iohannes qualiscumque diaconus, basilicae Salvatoris Patriarchii Lateranensis canonicus, librum de Sanctis Sanctorum ex archivo renovatum.
Cum iuxta sapientis viri praeconium gloria regum sit celare verbum et gloria Dei investigare sermonem [1], tanto utriusque professoribus probabile est ad utriusque beneplacitum et honorem sollicitum ac devotum praestare obsequium, quanto de utriusque gratiae plenitudine speratur remuneratione dignum atque indubitanter creditur affuturum. Et quidem terrarum reges, qui [2] terrena sapientes de terrenis sollicitudinem gerunt, tales in suis obsequiis volunt obsequentes habere qui credita sibi ministeria fìdeliter promoveant et conservent. Sed altissimus Dominus, universitatis conditor atque salvator, cuius opera non in tenebris sunt sed in luce, misteria quae audivit a patre nota suis facere voluit atque eorum sonum et in omnem terram et usque ad ultimum terrae suorum praedicatione doctorum voluit esse diffusum, docens a pigro et neglegenti servo creditum talentum fore auferendum qui non utiliter erogavit ad lucrum, sed neglegenter in sudario voluit esse repositum [3]. Hoc itaque considerationis respectu considerans, libellum de Sanctis Sanctorum memoriam continentem, qui in archivo huius sacrosanctae basilicae a praedecessoribus nostris usque ad nostra tempora conservatur, antiquitatis vetustate iam quasi abolitum, quoniam beatitudini vestrae beneplacitum et gratum [4], quia pernecessarium, ne tam celebris sacrorum memoria, quae ab antecessoribus nostris nobis diligenter conservata est et tradita, per nostram neglegentiam posteris nostris oblivione defìceret, sanctitatis vestrae auctoritate et praecepto, mandato quoque et voluntate venerabilis prioris Iohannis et fratrum eiusdem ecclesiae, ad honorem Domini et Salvatoris Ihesu Christi renovare curavi posteritati conservandam ipsorumque devotioni profuturam. Sane quia non solum de mendosis, verum [5] etiam de otiosis ante tribunal Dei viventis, in cuius manus horrendum est incidere, reddituri sumus procul dubio rationem, scire cupio vestrae paternitatis benivolentiam, Deo et hominibus meritorum plenitudine et sinceritate reverendam [6], ingratas [7] ad universos, qui huius libelli memoria gaudent, me nullatenus superstitionis causa aliquas novitates praesumptionis inserere, sed simpliciter antiquorum [8] seriem scribendo conservans, si qua alia superaddo, illa sunt procul dubio quae vel ipse, iam per quinque lustrorum spatia in hac sacrosancta basilica in canonicali proposito vivens, propriis oculis vidi vel ab antecessoribus nostris veridica relatione cognovi. Ea scilicet quae sunt de translatione sanctorum Grisanti et Dariae seu de inventione sanctarum Rufìnae et Secundae atque sanctorum Cypriani et Iustinae, vel etiam quae de historiis et auctoritatibus sanctorum ad repellendam ambiguitatis opinionem quorumdam de absconsione Tabernaculi et Arcae et his quae continebantur in ea vel altaris incensi. Quae nimirum, ut liquido clarescant et historiographorum nomina et libros et tempora seu doctorum nomina vel volumina, manifestius in sequentibus declarare curavi. Et quoniam unusquisque, secundum proprium donum quod habet a Deo, studet offerre in tabernaculo Domini ad opus sanctuarii [9] aurum et argentum vel lapides pretiosos, quia pauper sensu, utinam spiritu [10], non habeo intelligentiae aurum et eloquentiae argentum vel pretiosos lapides virtutum, de memoria ipsius sanctuarii vestrae beatitudini offerre cupio pelles arietum depictas [11] et rubricatas, vestrae [12] auctoritatis audientia et iudicio confirmatas futurorumque notitiae relinquendas, sperans ab eo, in cuius examine nec capillus de capite suorum peribit [13], benedictionis gratiae vestrae munere pro hoc qualicumque labore mercedis retributionem me misericorditer consecuturum. Omnipotens Dominus [14] et Salvator fortitudinis suae [15] Vos brachio [16] protegat, sanctitatem vestram atque iustitiam in praesenti sanctificet et iustificet adhuc atque superborum et [17] sublimium colla pedibus vestris conculcanda susternat, ut tandem miserante Deo gloria et honore coronatus, disponente [18] vobis Salvatore regnum et thronum, beatis pontificibus qui in hac sacrosancta sede catholica sederunt veniatis cum Domino ad iudicium, filios Heliab sacrilegos et apostaticos sacra temerantes iudicaturus aeternis condempnationibus pro meritis deputandos [19].