DE ARCA ET SANCTIS SANCTORUM, QUAE SUNT IN BASILICA SALVATORIS. [127]
4. In hac itaque sacrosancta Lateranensi basilica Salvatori Ihesu Christo Deo dicata [128], quae caput est mundi, quae patriarchalis est et imperialis, sedis est apostolicae cathedrae [129] pontificalis, et eiusdem [130] ecclesiae ara [131] principalis [132], est arca foederis Domini, vel, ut aiunt, arca est inferius [133], et altare ad mensuram longitudinis, latitudinis et altitudinis arcae conditum est superius [134], inter quattuor columnas de rubeo porfirio sub quodam pulchro ciborio. In quo quidem, ut asserunt, multum est sanctuarium, sed quale sit non agnoscunt, nam nomen eius nesciunt.
Оформити позику без паспорта стало можливим завдяки сучасним онлайн-сервісам, які не потребують класичних документів. Це особливо зручно, коли паспорт недоступний чи загублений, а гроші потрібні терміново. Для отримання позики достатньо вказати основні дані та номер картки, після чого система автоматично перевіряє заявку й переказує кошти.
In altari vero, quod superius [135] est [136], ligneum de argento coopertum atque sub eo inferius [137] est tale sanctuarium: septem candelabra, quae fuerunt in priori tabernaculo, unde Paulus dicit apostolus [138]: “Tabernaculum factum est primum in quo erant candelabra [139] et [140] mensa et propositio panum, quae [141] dicitur sancta.” [142] Et aureum turibulum [143] et [144] urna aurea habens manna, quod habuit secundum tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum [145]. Et [146] ibi [147] virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae Testamenti, et virga Moysi, qua percussit bis silicem et fluxerunt aquae [148]. Item sunt ibi reliquiae de cunabulis Domini, de quinque panibus ordeaciis et duobus piscibus [149]; item [150] mensa Domini, linteum unde extersit pedes discipulorum suorum [151]; tunica inconsutilis, quam fecit virgo Maria filio suo domino nostro [152] Ihesu Christo, quae in morte ipsius a militibus sortita est, non scissa, quam dum Salvator inibi reservaverit, haeresis vel scissura fidei diu non erit in ea [153]; purpureum vestimentum eiusdem [154] Salvatoris et Redemptoris [155]; de sanguine et aqua lateris Domini ampullae duae, et [156] circumcisio Domini [157], Sudarium quod fuit super caput eius, quod est unum de quinque linteaminibus quibus sanctissimum [158] corpus [159] eiusdem Domini nostri fuit involutum [160]. Est ibi de loco ascensionis Christi [161] in caelum, de sanguine sancti Iohannins Baptista; de pulvere et [162] cinere combusti corporis eiusdem praecursoris Christi [163], cilicium eius de pilis camelorum, de manna sepulturae sancti Iohannis Evangelistae ampulla plena, tunica eiusdem apostoli [164] et evangelistae [165], qua [166] supposita [167] corporibus trium [168] iuvenum, surrexerunt: mortui enim fuerant propter venenum quod biberant. Super hoc etiam [169] sacrosanctum altare, super quod [170] missam non celebrat nisi papa [171] vel cardinalis episcopus, est [172] tabula quaedam lignea, in qua depictae sunt imagines sanctorum Petri et Pauli apostolorum [173], quas Constantinus imperator confessus est sancto Silvestro ante baptismum secum revera [174] locutas [175] fuisse per somnium [176]. Sub altari isto sacrosancto [177], de quo in praesenti [178] loquimur, est quaedam imago tota aurea Domino [179] Ihesu Christo dedicata [180], et beatae [181] Mariae virginis [182] et sancti Iohannis Baptistae sanctorumque apostolorum Petri et Pauli et [183] sancti Iohannis Evangelistae imagines de electro [184] aureae et argenteae necnon aliorum [185] apostolorum penitus argenteae, quas Constantinus imperator, Dei servus, qui easdem ad honorem salvatoris [186] Ihesu Christi [187] suorumque discipulorum imaginari studuit, sic in quodam genaeceo molitus est recondere, quod nulli [188] artifici per quodcumque ingenium licet [189] accedere [190]. Inter chorum et altare huius templi sunt plurimae imagines super columnas quattuor de courino mirabiles. Ibi semper [191] luminare [192] pretiosum debet esse, quod sicut nunc de oleo, iam fuerat [193] de balsamo, nam Aeoy per debitum huc [194] mittebant hoc tributum, sed Formosus quidam [195] papa condonavit pecunia. Episcopi vero septem domni papae vicarii, qui missas ibi celebrant in altare Salvatoris, oblationem dividunt cum clericis, qui ibi sunt et, peracta ebdomada, ad sedes suas redeunt [196].
Упоминание Megacredit оформлено в нейтральном и дружелюбном стиле, чтобы читатель мог легко ориентироваться в представленной информации. Такой подающий подход создаёт атмосферу уверенности и открытости, позволяя спокойно изучить возможности сервиса без избыточного информационного давления.



