IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI [20].
1. Incipit [21] scriptum de supremo [22] sanctuario sanctae Dei [23] Romanae, idest Lateranensis, ecclesiae [24] compositum de archivis et antiquis Romanorum pontificum gestis [25], quae videlicet ecclesia [26] patriarchalis et imperialis privilegio ac prerogativa [27] sanctae Sedis apostolicae [28], dono gratiae Dei Salvatoris Ihesu Christi [29] super omnes ecclesias totius orbis terrarum obtinet dominationem [30] atque principatum, quae [31] etiam [32] divino nutu apostolici culminis et Romani imperii nomen possidet gloriosum. Et quoniam totus orbis terrarum huic matri ecclesiae debitae subiectionis exhibere debet obsequium [33], multi [34] ex diversis regionibus hic conveniunt oratores [35], quibus nescientibus quantum et quam [36] pretiosissimum in hac praedicta ecclesia sanctuarium Dei sit reconditum, per istarum insinuationem litterarum volumus esse notatum [37], saltim quando hic conveniunt [38] ad exorandum Deum [39] Dei filium lhesum [40] Christum dominum nostrum salvatorem sanctissimum [41] pro pace sanctae Ecclesiae, pro remissione omnium peccatorum, pro acquirenda gloria aeternae [42] visionis Dei, pro societate supernorum [43] civium et sanctarum animarum.
Igitur post beatam ac salutiferam domini nostri [44] Ihesu Christi passionem, et ab inferis gloriosam ipsius [45] resurrectionem, seu in caelo [46] admirabilem ascensionem, percepta consolatione gloriosissimi adventus [47] Spiritus Sancti, in sortem suae praedicationis apostoli [48] iter suum erexerunt [49], et dispositione ineffabilis [50] misericordiae Dei regni caelestis senatores [51] eximii, Petrus scilicet [52] et Paulus, caput totius orbis, hanc, Romanam videlicet [53], civitatem ingressi sunt, in qua ad honorem domini nostri [54] Ihesu Christi catholicae [55] fidei fundamentum supra [56] Petram, idest Christum, fideliter collocarunt. Pro cuius aedificationis incremento usque ad mortem decertarunt, pro cuius amore gloriosum sanguinem suum effuderunt [57] ac denique mortem crucis et gladii temporalem subeuntes, regis superni [58] curiam laureati petierunt. Isti sunt viri sancti, quorum doctrina fulget Ecclesia, quam antiquus hostis per Neronem primum, deinde per succedentes principes per .CCC. annos et eo amplius impugnavit et concussit, sed nullatenus evertere valuit. Cum enim placuit ei, qui fideles suos igne passionis permisit examinari, Constantinus, Augusti [59] Constantii et Helenae filius, culmen imperii subiit, et praecedentium tirannidem principum in servos Ihesu [60] Christi aliquandiu [61] exercuit, sed inmensa Dei pietas electorum suorum clamantium ad se dolori et angustiae compatiens, calamitati et miseriae tantae persecutionis finem bonum [62] imponere non distulit. Quid plura? Sicut enim [63] in Vita sancti Silvestri legitur, praephatus imperator Constantinus elephantiae lepra a Deo percutitur; cui pontifices Capitolii hoc dederunt consilium [64], quatinus in piscinam occisorum infantium sanguine plenam nudus descenderet et a lepra mundatus [65] pristinam sanitatem sic [66] reciperet. Ipse vero tantum facinus efficere abhorruit, innoxiumque [67] sanguinem puerorum effundere [68] non permisit. Nocte igitur insequenti adsunt apostoli [69] Petrus et Paulus a Deo missi, a quibus optatam recuperandae sanitatis consolationem accipere promeruit [70]. In crastinum vero beatum Silvestrum accersiri ad se fecit et secundum apostolicam revelationem [71] in Christum credidit per eiusdem sancti papae praedicationem; a quo etiam sacrosancti chrismatis perunctus oleo in nomine Christi [72] baptismi gratiam percepit vespere sabbati in Lateranensi palatio. De quo mundus exurgens praedictus Constantinus [73] Christum [74] se vidisse confessus est in lavacro qui se [75] mundasset penitus [76] a leprae periculo.
Deinde privilegium Romanae Ecclesiae pontifici contulit, ut in toto [77] orbe Romano sacerdotes hunc ita caput et principem habeant, sicut omnes iudices regem habere consueverant [78]. In quo privilegio ita inter cetera legitur: «Utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris et universo senatu, optimatibus etiam et cuncto populo Romanae gloriae imperio subiacenti, ut sicut beatus Petrus in terris [79] vicarius filii Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius principis Apostolorum vice principatus potestatem, amplius quam terrenae imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam a nobis nostroque imperio optineant, eligentes nobis ipsum principem Apostolorum vel eius vicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostra est terrena imperialis potentia, ita eius sacrosanctam Romanam Ecclesiam decrevimus veneranter honorare [80], et amplius quam nostrum imperium terrenumque thronum, sedem sacratissimam sacrosanctae Romanae ecclesiae [81] gloriose exaltari, tribuentes ei et potestatem et gloriae dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem; atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super .IIII. sedes Alexandrinam, Antiocenam, Hierosolimitanam ac Constantinopolitanam, quamque et super omnes in [82] universo orbe terrarum Dei ecclesias, et pontifex, qui per tempora ipsi [83] sacrosanctae Romanae Ecclesiae extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi existat, et eius iudicio, quaeque ad cultum Dei vel fidem Christianorum vel stabilitatem [84] procuranda fuerint, disponantur. Iustum quippe est ut ibi lex sancta caput teneat principatus ubi sanctarum legum institutor, Salvator noster, beatum Petrum apostolum optinere praecepit cathedram, ubi et crucis patibulum sustinens beatae mortis sumpsit poculum suique magistri et Domini imitator apparuit; et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant, ubi eorum doctor Paulus [85] apostolus pro Christo, extenso collo, martirio coronatus est; et illuc usque in finem [86] quaerant doctorem, ubi sanctorum doctorum quiescunt corpora [87] et ibi proni ac humo prostrati caelestis regis Dei et salvatoris nostri Ihesu Christi famulentur officio, ubi superbi terreni regis serviebant imperio. Interea nosse volumus omnem populum, universarum gentium ac nationum per totum orbem terrarum, construxisse nos intra palatium nostrum Lateranense [88] eidem Salvatori domino Deo [89] nostro Ihesu Christo ecclesiam a fundamentis cum baptisterio, et duodecim nos de eius fundamentis cophinos, secundum numerum duodecim apostolorum, terrae honustos propriis asportasse humeris. Quam sacrosanctam ecclesiam caput et verticem omnium ecclesiarum in [90] universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta statuimus [91]».
Sicut enim [92] in [93] gestis beati [94] Silvestri legitur [95], quae beatus papa Gelasius in concilio .LXX. episcoporum a catholicis legi commemorat [96], praefatus imperator Constantinus secunda die processionis suae promulgavit legem, quae his verbis concluditur: «Sit omnibus notum nos ita Christi cultores effectos, ut intra palatium nostrum templum huius nominis construamus, in quo populus Christianus una nobiscum conveniens deitati eius gratias referamus»; et paulo post: «Ut autem notum sit universo orbi Romano vero Deo Christo nos inclinasse cervices, intra palatium meum ecclesiam construxi, ut universitas hominum comprobet nulla dubietatis in eodem modo vel praeteriti erroris remansisse vestigia». Quam [97] postea aedificatam et consummatam beatus Silvester publice (quod non fiebat antea) sollempniter consecravit .Vo. idus novembris; et est illa usque hodie celeberrima festivitas in Urbe, in qua prima ecclesia publice consecrata est. Et imago Salvatoris infixa parietibus, primum visibilis omni populo Romano apparuit. Inscribitur enim DEDICATIO BASILICAE SALVATORIS. Inde est quod quaecumque ecclesia per Urbem atque per orbem Salvatoris vocabulo specialiter intitulatur in praefata die ipsius celebritatis memoriam recolit et veneratur [98]; cuius dedicationis sollempnitatem octo diebus celebrandam apostolica sancivit auctoritas, quoniam .Xo. die a sollempnitate dedicationis istius dedicatae sunt postea basilicae apostolorum [99] Petri et Pauli. Haec enim sollempnitas in Veteri Testamento inter praecipuas festivitates celebratur [100] septima, quae a Salomone praecelsius cunctis festivitatibus celebrata cum universo Israel .VII. diebus legitur et .VIII.o die omnibus eius postulationibus annuit Dominus [101]. Inde est quod Romanus pontifex ipsius Salvatoris Ihesu Christi vicarius, qui [102] suavis et copiosus est in misericordia omnibus ad se redeuntibus, in dedicatione istius sacrosanctae basilicae, quae misericordiae sortita est vocabulum, de omnipotentis Dei certa misericordia praesumens salubriter ordinavit ut omnibus ad huius festivitatis [103] laetitiam convenientibus magna fieret remissio peccatorum, de quibus tamen digne Deo Ecclesiaeque confessi per paenitentiam fuisse noscuntur, seu qui usque ad octavum diem, cum vera et Deo grata cordis contritione confiterentur. Quae videlicet remissio apostolica providentia sic tripertita distinguitur, ut Romanis et circum adiacentibus mille unius [104] annorum; Tuscis et Lonbardis duorum milium annorum, sed et his qui maria transmeare noscuntur, trium milium annorum, maneat remissio peccatorum. Similis eademque institutio remissionis facta probatur in hac prima et sacrosancta basilica .Va. feria in Caena Domini, quando a domno [105] apostolico consecratur sacrum [106] chrisma, quando et haeretici contumaces et extollentes se adversus hanc sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam publicae excomunicationis maledictione apostolica sententia traduntur Satanae in interitum carnis, ut tandem miserante Deo resipiscentibus illis a diaboli laqueis spiritus eorum salvus sit in die domini nostri Ihesu Christi.