DE EPISCOPIS SEPTEM HEBDOMADARIIS ALIISQUE OFFICIALIBUS EIUSDEM ECCLESIAE [249].
9. Ad hoc igitur tam sollempne sacrosanctum [250] altare, ubi, sicut diximus, vestimentum habetur sortitum [251], non scissum, et [252] aliud multum et incomparabile sanctuarium, quod totum hic nominare supersedemus [253], nullus ad sacrificandum audet accedere praeter domnum [254] apostolicum et septem cardinales [255] episcopos eiusdem [256] ecclesiae ebdomadarios [257], qui missam in hac sacrosancta basilica celebrant per ebdomadas suas oblationemque, quam in ipsa missa accipiunt a principio officii usque ad finem, quaecumque est in auro vel argento, vel quibuscumque oblationibus, in ordinationibus etiam [258] et consecrationibus, aequaliter dividunt cum canonicis eiusdem ecclesiae sibi assistentibus in ministerio altaris et in officiis, praeter oblationem panis et vini, quae tantum canonicorum sunt. Quorum septem [259] civilia hic describenda sunt nomina [260]:
Episcopus Ostiensis [261], qui debet consecrare et benedicere apostolicum prae omnibus aliis;
Episcopus Sanctae Rufinae [262] .II. [263];
Episcopus Portuensis .III. [264];
Episcopus Albanensis .IIII. [265];
Episcopus Tusculanensis [266] .V. [267];
Episcopus Sabinensis .VI. [268];
Episcopus Praenestrinensis [269] .VII. [270];
In quibusdam vero dominicis et festivis diebus sanctorumque praecipuis sollempnitatibus, quandoque [271] sacerdos est regalis et imperialis episcopus [272], immo patriarcha; et apostolicus in supradicto sacratissimo [273] altare Salvatoris [274] huius Lateranensis basilicae [275] missam debet [276] celebrare; et quando [277] celebrat domnus papa, sancti Petri [278] vicarius, debent ei [279] assistere vicarii et collaterales sui [280] praedicti, videlicet .VII. episcopi cum .XXVIII. [281] cardinalibus [282] totidem in [283] ecclesiis infra muros urbis Romae praesidentibus, qui potestatem optinent iudicium faciendi super omnes episcopos totius Romani imperii in omnibus conciliis vel synodis quibuscumque legati [284] vel praesentes affuerint [285]. Debet etiam ibi praesens esse archidiaconus cum [286] .VI. diaconibus palatinis, qui in palatio legere debent evangelium et in [287] Lateranensi [288], et alii .XII. [289] diacones regionarii, qui solent evangelium legere in stationibus ecclesiarum Romae constitutis. Isti .XVIII. [290] diaconi [291] totidem ecclesias habent infra muros civitatis, et tamen omnes isti [292] canonici sunt [293] patriarchalis basilicae [Lateranum] Lateranensis. Debent etiam [295] ibi esse .VII. subdiaconi [296] palatini [297] et schola cantorum, scilicet [298] alii .VII. subdiaconi. Et iterum [299] alii .VII. subdiaconi [300] qui vocantur regionarii. Isti debent legere lectiones et epistolas in stationibus Romae constitutis. Alii .VII., scilicet schola [301] cantorum, debent [302] canere officium [303], dum domnus [304] papa [305] celebrat missam in basilica [306] Lateranensi [307] et in aliis. Alii vero .VII. palatini [308] epistolas [309] debent legere in palatio ad missam apostolici, et [310] in eadem patriarchali basilica [311] Lateranensi [312], necnon [313] etiam ad mensam [314] ipsius [315] apostolici. Sunt etiam ibi acoliti praesentes et capellani [316], lectores [317], exorcistae et ostiarii [318], quorum unusquisque nititur adimplere suum officium, sicut a sanctis Patribus inibi est constitutum [319].
10. Sunt autem in hac praedicta Lateranensi [320] basilica quorumdam sanctorum altaria, quorum ista sunt nomina. In choro canonicorum est altare sanctae Mariae Magdalenae, in quo reconditum est corpus eius sine capite per manus domni Honorii tertii papae, qui ipsum altare consecravit.
Retro sub absida est [321] altare sanctorum Grisanti et Dariae, in quo recondita olim fuerant eorum pretiosa corpora [322], sed cum a scismaticis fuisset execratum, levata sunt iterum inde et translata in ecclesiam [323] Beatae Dei genitricis Mariae et Sancti Pancratii martyris, quae est in dextro latere basilicae, atque recondita sunt in altare ipsius ecclesiae, quod consecratum est per manus Innocentii papae .II., in quo recondidit pretiosas sanctorum reliquias, sanctorum videlicet Pancratii, Iacobi apostoli, Mathaei apostoli, Taddaei apostoli, Timothei discipuli Pauli, protomartyris Stephani, sanctorum Innocentum, de linteamine Domini et de sepulchro eius, de rubo incombusto, Blasii, Nicomedis, Vitalis, Gervasii et Protasii, Nazarii et Celsi, sanctae Felicitatis [324] et sanctorum .XL. Martyrum.
In eadem parte sunt sepulturae apostolicorum, in quibus iacet [325] sanctae recordationis Lucius papa .II. Hic vixit in canonicali proposito longo tempore in ecclesia ista, atque hinc assumptus presbiter cardinalis ordinatus est in ecclesia Sanctae Crucis in Hierusalem, quam de ruinis a fundamento praeclaro et admirando opere renovavit atque ad normam religionis secundum beati Augustini regulam [326] informatam ante apostolatum multis possessionibus ditavit. Sed et istam ecclesiam, assumptionis suae memor et pristinae conversationis, per omnia dilexit magnisque beneficiis honoravit. Octavo siquidem die consecrationis suae textum Evangeliorum, laminis aureis opertum, smalto et multis pretiosis lapidibus pulcherrimo opere ornatum, super altare obtulit. Inde non post multum sarantasmum, optimum ad altaris ornamentum, ampullas etiam duas magnas, praeclaro opere sculptas, argenteas deauratas in ministerio sacrificii pens. libr. .IIII. Condidit quoque privilegium, in quo donavit huic basilicae ecclesiam Sancti Iohannis ante portam Latinam cum omnibus, quae ad eam pertinent, necnon hospitale iuxta portam.
Ibi prope iacet Leo papa .V. et Agapitus papa .II. iuxta sepulchrum eius. Inde per directum ad dexteram iacet Pascalis papa .II., qui salubri providentia et studio renovavit ordinem canonicum in ista ecclesia. Iuxta quem iacet Calixtus papa .II., qui reformavit cum imperatore Henrico pacem. Secus ipsum requiescit Honorius papa .II. ac deinde penes istum Caelestinus papa .II. Inde in porticu sepulturae plurimae episcoporum istius ecclesiae. In eadem quoque porticu iacet Gerbertus, Remorum archiepiscopus, qui, papa effectus, Silvester est appellatus, cuius saepe sepulchrum, etiam in serenissimo aëre, cum non sit in humido loco, aquarium guttas (quod satis est hominibus admirandum) visibiliter emanat.
Inde est altare sanctorum .XL. Martyrum. Prope hoc altare in navi ecclesiae iacet Innocentius papa .II. in conca porfiretica, quae fuit Adriani imperatoris sepultura. Hic renovavit tectum huius basilicae propriis expensis, novis trabibus, quas gloriosus et potens Roggerius, Siciliae rex, praecibus suis eidem ecclesiae transmisit; quod videlicet tectum suo tempore cecidit suoque tempore restauratum est. Turrim etiam ante ecclesiam, quae ruinae vicina videbatur, renovari iussit atque quam plurima, dum vixit, ecclesiae dona ad ornamentum altari optulit, cicladem videlicet auro textam satis optimam, de qua postea vestis ad ornatum altaris et casula ad celebrationem missae factae sunt, sarantasmum ad cooperimentum altaris, turibulum argenteum pens. libr. .II., calicem argenteum deauratum pens. libr. .II. [327], libras centum lucensis monetae pro emendis possessionibus ad sustentationem canonicorum, de quibus postmodum dominus Bernardus, prior istius basilicae [328], qui postea factus est cardinalis Sancti Clementis, ac deinde episcopus Portuensis, salubri studio et providentia emit possessiones non longe ab Urbe, iuxta formas prope ecclesiam Sanctae Helenae.
Iterum [329] in eadem parte, iuxta fores ecclesiae, requiescit quidam papa, qui «Sergius ex Petro sic vocitatus erat». Inde penes istum iacet Alexander papa .II., qui fuit episcopus Lucensis, qui et condidit optimum privilegium praedictae basilicae et renovavit communem regularium canonicorum vitam in ipsa. In quo privilegio donavit ipsis [330] canonicis medietatem omnium oblationum principalis altaris, domus quae sunt in circuitu istius basilicae multaque alia possessionum praedia diversis in civitatibus et locis consistentia, sicut ipsius [331] privilegii digna memoria nobis refert [332] testimonia. Et [333] inter duas fores quidam alius papa, qui non habet epitafìum. Et iterum [334] in hac parte, iuxta fores ecclesiae [335]:
Pontificis summi pausant ibi membra Iohannis.
Hic eandem renovavit basilicam [336]. Et iterum inter duas fores ecclesiae in ista parte:
Cernitur hic tumulus, qui praesulis [337] dicitur esse,
Summi Iohannis [338], sic quoque dictus erat.
Iste Iohannes XVII papa. Et ante fores ecclesiae quidam praesul requiescit, qui Petrus est vocatus [339].
Super ipsas fores ecclesiae scriptum fuit [340] interius:
Sergius [341] ipse [342] pius papa hanc qui coepit ab imis
Tertius explevit istam [343] quam [344] conspicis aulam [345].
In atrio quoque ipsius basilicae [346] oratorium [347] est pulchrum, et ibi est altare sancti Thomae apostoli [348]. In hoc quidem oratorio [349], quod fecit Iohannes papa [350] qui renovavit ecclesiam [351], induit se papa vestimenta sacerdotalia et pontificalia, quando debet [352] celebrare missam in stationibus istius basilicae [353]. De hoc enim oratorio exiens [354] cum processione intrat basilicam [355], et vadit ad sacrosanctum [356] altare dominicum [357], quod omnium altarium [358] solum habet principatum [359]. Caelestinus [360] papa .III. iacet iuxta sanctam Mariam de Reposo. Alexander papa III iacet ante pulpitum ecclesiae, vel iuxta viam quando imus ad curiam [361]. Clemens papa III iacet ante chorum canonicorum [362].
A sinistro vero latere [363] basilicae est altare sancti Antonini martiris [364]. lbi iuxta iacet Anastasius papa IIII, qui fuit Sabinensis [365] episcopus, in mausoleo porfiretico preclaro opere sculpto, in quo olim iacuit Helena, mater Constantini imperatoris; quod videlicet mausoleum de ecclesia, quam idem imperator ad honorem ipsius matris extra Urbem fabricaverat, idem papa deportari fecerat. Hic unice ac devotissime dilexit prae omnibus istam ecclesiam; antea, dum esset episcopus, atque in apostolatu postea sublimatus, pluribus beneficiis honoravit. Nam duo privilegia canonicis praefatae basilicae sollempniter condidit, in quibus et quae tunc possidebat confìrmavit et de benignitate et gratia sua plurima supererogavit. In quibus ecclesiam [366] Sancti Gregorii in Marcio cum palatio, in quo sita est, et cum omnibus ad eam pertinentibus, necnon et terram cum molendino extra portam in capite, ubi fuit aliquando lacus, huic ecclesiae donavit. Ad ornamentum etiam sacrosancti dominici altaris plurima dona optulit, antea dum esset episcopus et postmodum sublimatus in sacrosancta sede apostolicus. Octavo enim die a consecratione sua cicladem unam altari dominico [367] optulit. Exinde quintodecimo die casulam unam albam et optimam pretioso aurifrigio circumdatam [368] ad celebrationem missae. Post aliquantum temporis intervallum optulit ad [369] ornamentum altaris candelabra .II°. optima, fusorio opere fabrefacta, et sarantasmum unum praeclarum et optimum et pro fratrum subsidiis argenti libras .IIII. In anniversario etiam [370] dedicationis istius sacratissimae basilicae calicem satis magnum et ammiratione dignum, tam pro sui ponderis magnitudine, quam etiam pro ammirandi operis varietate; undique enim ex omni parte sculptorio opere fabrefactum est mirabiliter atque diversis historiis cum versibus adornatum, pensans libras .XXVIII [371].