DE ORATIONE DOMINICA, QUAE IN OMNI OFFICIO FREQUENTATUR [244].
8. Haec reservans apostolicam institutionem non nisi Dominica in officiis utitur oratione, quoniam aliae orationes postea sunt superadditae; et congruum est atque conveniens, ut prima et summa omnium aliarum ecclesiarum [245], primam et summam omnium aliarum orationem [246] frequentet; et quae [247] Salvatoris vocabulo consecrata est, Salvatoris orationem, quam discipulos suos orare docuit, prae ceteris praecipuam semper habeat. Sunt praeterea aliae quaedam collectae ad matutinas vel vesperas intitulatae, quae ab apostolico vel ab eius septem collateralibus episcopis tantum, et non ab aliis, penitus [248] in ipsa ecclesia dici possunt.