DE CASU ET REPARATIONE ISTIUS BASILICAE, QUO TEMPORE FUERIT FACTA A SERGIO PAPA .III., ET DONIS ATQUE ORNAMENTIS, QUAE OPTULIT IN IPSA, SICUT IN EPITACIIS PARIETUM HINC INDE SCRIBITUR IUXTA COLUMNAS AENEAS.
18. Anno quo baptizatus est piissimus imperator Constantinus Augustus a beatissimo Silvestro, sanctae apostolicae Sedis pontifice, et a lepra per lavacrum sacri baptismatis mundatus est, aedificavit hanc basilicam in honore salvatoris domini nostri Ihesu Christi et commemoratione sancti Iohannis Baptistae. Permansit enim ab eodem tempore, licet separatio parietum et tectorum curvatio eius ruinam ante ostenderent, per aliquot annos usque ad tempus Stephani piae memoriae .VIti. papae. Tempore autem illius ruit, et fuit in ruinis dissipata et comminuta usque ad tempus quo revocatus est domnus Sergius presbiter et electus de exilio et consecratus est Romanorum tertius praesul. In illis vero temporibus, quibus invasores apostolicam tenebant Sedem, tulerunt de hac basilica omnes thesauros et cuncta ornamenta aurea et argentea ac universa utensilia, quae ab initio hic oblata fuerunt [706]. Et non celebrabantur [707] divina officia in ea, sed erat in dispersione quasi in thermis, virgultis [708] et vepribus cooperta. Post ordinationem itaque [709] suam praefatus [710] domnus Sergius .III. papa tristabatur nimium super desolationem huius nobilissimi templi non enim erat spes neque solacium alicuius [711] mortalis de restauratione illius, cumque omnibus una esset desperatio de eius relevatione [712] et humanum deesset auxilium ad [713] divinae pietatis conversus iuvamen, in qua semper habuit fiduciam, incipiens ab antiquis laborare fundamentis, finetenus hoc opus consumavit et decoravit ornamentis aureis et argenteis, sicut inferius legitur, et plus, quia semper ibi addidit dum vixit, praedictus sanctissimus Sergius .III. papa [714].
«Postquam [715] in honore tui nominis, mundi Salvator, et commemoratione tui, sancte Iohannes Baptista [716], de tuis donis per multa certamina et labores praefatus [717] domnus Sergius .III. papa hanc basilicam in ruinis positam a fundamentis construxit, cum omnia ornamenta aurea et argentea atque aenea ex ea [718] ablata fuissent [719] ab invasoribus, reparare et offerre tibi alia cum devoto animo studuit; quamvis vero [720] in multis esset [721] perturbationibus constitutus [722], non omisit [723] tamen tuae servire maiestati. Fecit autem et optulit omnipotentiae tuae istam pulcherrimam imaginem, quam .V. libris auri decoravit; ciborium vero mirae pulchritudinis ex argento et auro purissimo cum gemmis, cuius perfectionem ducentarum quinquaginta librarum numerus et pondus assumpsit; crucem auream cum crucifixo [724], argenteas duas, unam habentem crucifixum totum de auro et agnum de auro cum gemmis; coronam de auro cum crucibus duabus, et alias .II. ex mixtis metallis; fibulam de auro cum gemmis; vas parvum de cristallo ligatum [725] cum auro et crucem parvam de auro; flascones de argento cum gemmis [726]; duas bursellas de argento deauratas cum gemmis .V.; coronas de argento cum delfinis suis decem; canistra de argento .XXX. et .VIIII. [727]; gavatas de argento .XXV.; cruces argenteas .IIII., in quibus gavatae pendent, et unam modicam similiter argenteam; calices argenteos .III., unum ex his deauratum; patenam [728] de argento; turibula de argento .III. [729]; imagines de argento tres, unam ex his habentem dexteram de auro et fibulam [730] in pectore cum gemmis; arcus argenteos .VI.; traviculam de argento; columpnellas de argento .VI.; mala argentea .XII.; vestes intextas auro duas; coopertorium cum auro et [731] alium purum; vela sirica .LII. Haec omnia devotus tibi praeparavit et non cessabit, dum spiritus eius rexerit [732] artus [733], praeparare et offerre tibi domnus Sergius tertius papa [734]».
Siquis forte tristando miratur, quod haec ornamenta et alia, quae superius notata ab imperatore Constantino fuerunt ablata, modo non appareant, legat et scrutetur gesta Romanorum pontificum, et inveniet quando et quomodo ab invasoribus hinc fuerint inique sublata [735].