De ornamentis et donis quibus Constantinus imperator sacrosanctam hanc basilicam ditavit et decoravit

DE ORNAMENTIS ET DONIS QUIBUS CONSTANTINUS IMPERATOR [579] SACROSANCTAM HANC BASILICAM DITAVIT ET DECORAVIT.

16. Sicut enim in antiquis et probatis Romanorum pontificum gestis habetur et legitur, supramemoratus imperator Constantinus Christianae fidei, quam noviter susceperat, piissimus amator et cultor, saepe nominatam sacrosanctam basilicam, sicut incomparabili sanctuario et omni mundo ammirabili, ditavit ita quoque pretiosissimis ornamentis aureis et argenteis atque possessionibus ornare et locupletare curavit. In ea vero quidem ad honorem domini et salvatoris Ihesu Christi in ornamentis composuit [580]: fastigium videlicet argenteum battutile, quod habet [581] in fronte [582] Salvatorem [583] sedentem in sella, in pedibus .V., pensantem libras .CXX.; duodecim apostolos in quinis pedibus qui circumsedentes [584] pensaverunt singuli [585] libras nonagenas .VI. [586], cum coronis argenti purissimi [587]. Item a tergo [588] respiciens in abside [589], Salvatorem sedentem in throno, in pedibus .V. ex argento [590] purissimo [591], qui pensat libras .CXL.; ex argento angelos .IIII., qui sunt in quinis pedibus, astas cum crucibus tenentes, qui pensaverunt singuli libras .CV., cum gemmis alavandinis in oculis. Ipsum fastigium, ubi stant angeli vel apostoli, pensat [592] libras .II. milia .XXV. [593] ex argento dolatico [594]. Farum ex auro purissimo, quod [595] pendet [596] sub fastigio [597] cum delfinis .L., qui [598] pensant cum cathena sua libras .XXV.; coronas .IIII. cum delfinis .XX. ex auro purissimo, pensantes singulas [599] libras .XV.; cameram basilicae ex auro trimmae [600] in longum et in latum in pedibus libras quingentas [601]; altaria .VI. [602] ex argento battutili, quae pensant singula [603] libras .CC.; patenas aureas .VII., quae pensant singulae libras .XXX.; patenas argenteas .XVI., quae pensant singulae libras [604] tricenas [605]; sciphos aureos .VII., qui pensant singuli libras .X.; sciphum singularem ex metallo corallo [606], ornatum ex undique de gemmis prasinis et iacintinis, auro interclusum, qui pensat [607] ex omni parte libras .XX. et uncias .III. [608]; sciphos argenteos .XX., qui pensant [609] singuli libras .XV.; amas ex auro purissimo duas, pensantes singulae libras [610] .L. [611], portantes singulae medempnos .III.; amas argenteas .XX., quae pensant singulae [612] libras .X., portantes medemnos [613] singulos [614]; calices minores ex auro purissimo [615] .XL., pensantes [616] singuli [617] libras singulas [618]; calices minores ministeriales .L., pensantes singuli [619] libras binas.

Les joueurs français privilégient souvent les plateformes locales. Lumiereplay regroupe des informations utiles sur les casinos adaptés au marché français. Un bon point de départ pour débuter.

Ornamentum in basilica [620]: farum cantarum ex auro purissimo, ante altare, in quo ardet oleum nardinum pisticum [621], cum delfinis .LXXX., qui pensant libras .XXX., ubi candelae [622] ardent ex oleo nardino pistico. In gremio ecclesiae farum cant[h]arum argenteum cum delfinis .CXX., qui pensant [623] singuli [624] libras .L., ubi ardet [625] oleum nardinum [626] pisticum; fara [627] cantara argentea in gremio basilicae .XL., quae pensant singula [628] libras .XXX., ubi ardet oleum nardinum pisticum. Ad dexteram basilicae [629] fara argentea .XL., quae pensant singula [630] libras .XX.; fara [631] cantara in laeva basilica argentea .XXV., quae pensant singula libras .XX.; cantara cerostrata in gremio basilicae argentea .L., quae pensant singula [632] libras .XX.; metretas .III. argenteas portantes medempnos quinos, quae [633] pensant singulae libras .CCC.; candelabra aurocalca .VIII. [634], ante altaria, quae [635] sunt in pedibus .X., cum ornatu suo ex argento interclusa [636] sigillis prophetarum [637], quae pensant singula [638] libras .CCC. [639] Quibus constituit [640] in [641] servitio luminum [642], id est massam Garilianam [643], territorio Suesano [644], praestantem [645] annis singulis solidos .CCCC.; massam Mauronicam [646], territorio suprascripto [647], praestantem [648] solidos [649] .CCCXL.; massam Maurinam [650], territorio Laurentino, praestantem [651] solidos [652] .D.; massam Urbanam [653], territorio Antiano [654], praestantem [655] solidos .CCXL. [656] ; massam Sentilianam [657], territorio Ardeatino, praestantem [658] solidos .CCXL. ; massam [659] Castis, territorio Catenae [660], praestantem [661] solidos mille; massam Trapeas, territorio Catenense, praestantem solidos mille sexcentos quinquaginta [662] ; thimiamateria .II. ex auro purissimo, pensantia libras .XXX. [663], donum aromaticum [664] ante altaria, annos singulos [665] libras .CL.