QUOD OMNIA QUAE IN TEMPLO POST DESTRUCTIONEM REPERTA SUNT, HELENA MATER PORTAVIT AD FILIUM.
3. Hanc itaque sacrosanctam basilicam, omni mundo reverendam, beatissima Helena, Constantini mater, post perceptum sacri baptismatis sacramentum, incomparabilis sanctuarii thesauro ditavit, quod videlicet de Hierosolimitanis partibus rogatu ipsius Augusti filii transportavit, quod ab antiquis ante incarnationem Domini ibidem [122] fuerat reconditum et post destructionem, quae a Tito et Vespasiano, Romanis principibus, facta legitur, inibi habebatur residuum. Totidem Deus omnipotens viscera misericordiae suae Romanae huic ecclesiae dignata est aperire, cum iam dicta regina sanctuarii [123], quod Dei nutu de civitate sancta Hierusalem secum attulerat [124], ad filium in huius sacrosanctae basilicae, quae sacerdotalis est et regia, transtulit habitaculum. Quod quia nondum proprio designatur ex nomine, licet indignus sim nomen eius depromere, tamen in honore suae laudis non differam cum reverentia nominare [125]. Item anno dominicae incarnationis mille [126] .CCLX. Alexander papa .IIII. in die dedicationis huius ecclesiae sacrosanctae corroboravit et confirmavit omnes quascumque indulgentias, a quibuscumque summis pontificibus, quocumque tempore concessas; sed et illas principaliter quas beatus Silvester abunde statuit et donavit, inclinatus iustis praecibus humilis et christianissimi Constantini, et de speciali misericordia et gratia prorogavit eas usque ad diem dedicationis apostolorum Petri et Pauli.