De ecclesia Sanctae Mariae Maioris et de Sanctuario eiusdem

DE ECCLESIA SANCTAE MARIAE MAIORIS ET DE SANCTUARIO EIUSDEM [482].

14. Ecclesia Sanctae Mariae Maioris, quam Sixtus papa iunior aedificavit, quam Paschalis papa renovavit, tot columpnas habet in sua [483] positione, quot dies sunt in anni unius revolutione [484]. Huius ecclesiae dedicatio nonis [485] augusti celebratur [486]. Habet insuper [487] haec venerabilis [488] ecclesia Sanctae Mariae cardinales .VII., qui per suas ebdomadas in ordine [489] vicis suae ad suum sanctum altare missas debent celebrare [490]. In ara vero [491] huius venerabilis ecclesiae [492] reconditae [493] sunt reliquiae de capillis sanctae Mariae matris Domini, de lacte eiusdem Virginis [494], de winplio [495] sui capitis, de panno sui vestimenti. Cunabulum Domini ibi est [496], in quo puer iacuit. De praesepio Domini sunt ibi [497] reliquiae. De Mathia apostolo [498], qui in loco Iudae apostolis aggregatus, Parvus Dei nominatur [499]. Quidam dicunt quia sub hoc altare Sanctae [500] Mariae Maioris requiescit [501]; alii dicunt quia [502] in altare est reconditum [503]; credunt quidam quia sub ingenti lapide marmoreo requiescit in terram [504], qui lapis est ante altaris fenestram. Fenestra enim haec ita est sub altari, sicut arca sub altari [505] sancti Petri, in cuius ecclesia asseverant plurimi corpus esse praedicti sancti Mathiae apostoli in pariete super maiorem arcum, qui continuus est per medium ecclesiae ab uno pariete usque ad alium [506]. In absida vero Sanctae Mariae [507] est cathedra pontificalis in medio sub vitrea, quae quinque sunt in absida [508]. Haec absida nimis pulchra de musivo est effecta. Nam videntur a pluribus pisces ibi in floribus, et bestiae cum avibus, inter chorum et altare [509].