In Christi nomine. Breve recordationis de consuetudine altaris Sancti Salvatoris, quid inde clericis eiusdem ecclesiae vel ipsi ecclesiae competat de medietate scilicet episcoporum

IN CHRISTI NOMINE. BREVE RECORDATIONIS DE CONSUETUDINE ALTARIS SANCTI SALVATORIS, QUID INDE CLERICIS EIUSDEM ECCLESIAE VEL IPSI ECCLESIAE COMPETAT DE MEDIETATE SCILICET EPISCOPORUM.

19. In primis in Nativitate Domini ecclesia debet condiri et duo paria facularum, unum ante altare et aliud in lecturio, et quattuor denarii mansionariis. In sancti Iohannis Evangelistae ecclesia condiatur et una aquaricia olei ad fontes, et quod supererit sit ecclesiae, et duodecim denarii papienses clericis, et vinum ad potandum ante vigiliam et tria paria facularum, unum clericis, aliud acolitis, et si desunt acoliti, sunt clericorum ecclesiae, aliud ad missam. In dominica prima Quadragesimae ecclesia debet condiri, et quattuor denarii mansionariis, et parium facularum ad missam; et residua sunt de clericis, si deest acolitus. A dominica prima usque in octavam Pentecostis cotidie debent habere mansionarii unum caput de communi. In Sabbato vero pro emundatione ecclesiae tria capita. Feria .IIII. in ebdomada quarta, quando clerici vadunt cum cruce per cymiteria ad Sanctum Paulum et Sanctum Anastasium, totum altare est clericorum, donec crux egreditur et reportatur, aut si clericis placuerit, panem et vinum et pisces inde habeant ad caenam. In dominica Palmarum condiatur ecclesia et .IIII. denarii mansionariis et parium facularum ad missam. In Caena Domini similiter et .IIII. denarii mansionariis, et unum pro ablutione ampullarum et alia praeparatione. In Sabbato sancto parium facularum ad missam et pretium mundationis paradisi et crismarii [736] et porticus clausae, et ecclesia condiatur. In die sancti [737] Paschae parium facularum ad vesperas. Feria .II. similiter. Sabbato in albis debet condiri ecclesia, et parium facularum ad missam, et .IIII. denarii mansionariis. In letania maiori, donec crux vadit et redit, totum altare sit clericorum. In tribus letaniis, feria .II. [738], debet condiri ecclesia, et altare [739] est clericorum, unde debent habere pisces. Feria .III., panem et vinum et pisces et ova et caseum [740]. Feria .IIII., panem et vinum et ova et caseum. ln vigilia sancti Iohannis Evangelistae debent habere vinum [741]. In sabbato sancto Pentecostis parium facularum ad missam, et unum denarium illi [742] qui flores super domnum papam iactat [743], et ecclesia condiatur more solito. In nativitate sancti Iohannis Baptistae ecclesia principaliter condiatur et .XII. denarii et una libra olibani et unum rotulum de cereis graecis et .XVIII. denarii cantoribus, et [744] una aquaricia olei ad fontes et .VII. paria facularum, unum cubiculariis, aliud acolitis, aliud graecis, aliud [745] ante altare maius, aliud ante altare [746] ad fontes, alia vero ad missam; quae omnia clericorum sunt, si curia deest; et .IIII. denarii mansionariis, et vìnum ad potum ante vigiliam omnibus clericis, et graecis et latinis. In vigilia sancti Petri vinum ad potum clericis ante vigiliam; in vigilia sancti Pauli similiter; in vigilia sancti Pancratii similiter [747]; in vigilia sancti Venantii martyris similiter; in vigilia sanctarum Rufinae et Secundae similiter. In Assuntione sanctae Mariae ecclesia condiatur et vinum ante vigiliam clericis, et .VI. paria facularum, et .IIII. denarii mansionariis. In vigilia sancti Laurentii vinum ante vigiliam. In decollatione sancti Iohannis [748] ecclesia condiatur et vinum ante vigiliam. In Exaltatione [749] sanctae Crucis ecclesia condiatur et parium facularum ad missam, et .IIII. denarii mansionariis, et vinum clericis, et ab ista festivitate usque in octava sancti Martini cotidie mansionarii habent duo capita [750]. In sollempnitate Salvatoris ecclesia condiatur [751] et .VI. paria facularum: unum cubiculariis [752], aliud acolitis [753], aliud ante altare, aliud in lecturio, aliud ad missam, aliud clericis, et .XII. denarii clericis, et .IIII. denarii mansionariis; et una aquaricia vini ante vigiliam et omnia residua facularum de nocte et de missa sunt clericorum, si acolitus deest. Per totum annum debet habere ecclesia de medietate altaris, videlicet episcoporum, oleum cotidie ad quindecim lampades [754]: una ad absidam, .VII. ante altare, una ante grandem imaginem super columpnas aereas, .V. in crate, una ante ymaginem sanctae Mariae quae est super orologium, et funes ad appendendas candelas et ad tintinnabula, cerea et olibanum cotidie ad missas, et in nocte candelas ad lectiones, responsoria [755] et psalmos, et accendendas lampades et quaerendam ecclesiam sufficienter. Et in omnibus stationibus, quando dominus papa descendit celebrare missam, subministratur de altari vinum ad sacrificium et communicandum, et tunc oblatio altaris desuper est scolarum, et inferius clericorum ecclesiae. Omnes cinturae [756], tam altaris quam ymaginum, clericorum sunt. Consuetudo etiam est clericorum, ut quando curam faciunt de altari secundum tempus procurentur et inde accipiant denarium unum papiensem. Pro abluendis quoque et resarciendis panis vel cortinis ecclesiae, clavibus, ostiis, pretium datur de altari, de medietate episcoporum. Omnes lampadas [757] et baciles canonicorum sunt. Omnium oblationum quae veniunt ad manus episcopi, edomadarii altaris maioris, medietas est ipsius episcopi et medietas canonicorum [758], praeter de pane et vino, quod est canonicorum. In Nativitate Domini de medietate episcoporum duas saumas de meritis pro ecclesia et similiter in Resurrectione, in nativitate beati [759] Iohannis Baptistae et in festivitate Salvatoris [760].