De misticis appellationibus istius sacrosanctae basilicae

DE MISTICIS APPELLATIONIBUS ISTIUS SACROSANCTAE BASILICAE [107].

2. Haec, inquam, ecclesia a sanctis Patribus, sicut in eorum scriptis invenitur, pluribus misticis est vocabulis insignita. Haec et enim principaliter vocatur Basilica, quia cum regi regum Salvatori Ihesu Christo sit dedicata, ei qui in terra summus rex est et sacerdos comprobatur esse commissa [108]. Vocatur etiam basilica Aurea vel basilica Constantiniana, a Constantino, ut dicitur, tota aureo musivo depicta. Dicitur etiam templum Misericordiae quia, ut usque [109] hodie cernitur, cum multos aditus habuerit, nullis [110] die vel nocte claudebatur, nisi tapetibus, ut quasi alterum asilum semper pateret obnoxiis omnibus, quatinus amplius non punirentur a legibus [111] saecularibus. Vocatur [112] quoque Apostolica ecclesia, apostolorum dumtaxat doctrinis instructa; sedes Apostolica, quia praeter apostolicum nullus alius ibi [113] sedere praesumit. Sedes [114] prima, quia [115] secunda est Antiocena, tertia Alexandrina. Sedes Petri, quia per vicarium suum ipsemet sedet ibi. Vocatur et ab urbe Romana sedes Romanae [116] ecclesiae; et a loco Lateranensis ecclesia, Lateranensis basilica, Lateranense episcopium, Lateranense patriarchium. Dicitur haec Universalis ecclesia, quia eius episcopus [117] de universis habet iudicandi potestatem, de illo [118] vero nullus. Et propter hoc [119] appellatur Caput ecclesiarum, Mater ecclesiarum et Magistra ecclesiarum, quia omnes ab illa accipiunt fomentum [120] et magisterium. Omnibus providet, pro omnibus invigilat, pro cuius utique fide ut aliquando non deficiat, sed fratres suos confirmet, ipse Salvator exorat. His atque aliis nominibus haec aula Dei nobiliter in divinis paginis decoratur et honoratur [121].

Приємним бонусом для нових клієнтів може стати кредит під 0 відсотків. Це вигідна пропозиція, адже перший займ дозволяє отримати гроші без переплат і протестувати сервіс на практиці. Це чудовий спосіб переконатися в надійності та швидкості обслуговування, не ризикуючи власним бюджетом.