8. De carceribus Romanorum et causis inventionis eorundem
Dictum est supra de ludis et speciebus eorundem, nunc dicendum est in presenti de causis quibus fuerunt carceres instituti et per quem et in quo loco urbis. Circa quod sciendum est quod temporibus Anci Martii, quarti regis Romani, auctis rebus ingenti incremento civitatis Romanae, acceptis infra menia urbis multis milibus Latinorum, Ianiculum quoque adiectum est urbi non inopia loci, sed ne quando ea arva hostium essent, ponte Sublicio tum Tiberi primum facto. Cum in tanta multitudine hominum facinora clandestina patrarentur, carcer ad terrorem in crescentis audacie media urbe iminens foro edificatur, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XX circa finem (Liv. 1, 33, 5-6; 8); concordat Tullius .III. Invectivarum contra Cathelinam, dicens quod vincula ad singularem penam veterani sceleris sunt inventa (Cic. Catil. 4, 7) [7];
8,2 unde Salustius de Romanorum carcere loquens ait: Est locus in carcere qui Tullianum appellatur; ubi paululum ascenderis ad levam, circiter XII pedes humi depressus est; eumque muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta est, sed inculta tenebris et odore feda atque terribilis est facies eius. In eum locum indices [8] capitalium rerum, quibus preceptum erat, laqueo gulam facinorosis frangebant (Sall. Catil. 55, 3-5).
8, 3 Sed Iuvenalis Satyra III prope finem de Romanorum carcere loquens sic ait: Viderunt uno contentam carcere, scilicet Tulliano, Romam (Iuv. 3, 314). Et est ratio quia cum olim in urbe Romana essent innumeri crassatores, quorum timore cauponarii et alii incole civitatum et negotiatores rerum diversarum tenerent clausas stationes ipsorum, ne latrones latitantes in palude ville Pontine et silva que Gallinaria dicebatur, sita in territorio cuiusdam castri quod dicitur Gallese [9], per quam mercatores [10] mercimoniorum vienientes Romam frequenter spoliabantur ab eis, quia illis temporibus Roma erat latronum refugium et concursus innumerus talium crassatorum, ubi per eos tenebrosis noctibus occasione capta [11] multa mala patrabantur ubique, propter quod huiusmodi loca ceperunt sub regum, consulum et tribunorum regimine custodiri solerter et ipsorum preceptis a Romanis militibus summa cum diligentia tales undique indagari.
8, 4 Et cum plerique ab huiusmodi custodibus caperentur et sub artissimis cathenarum vinculis tenerentur severissime colligati, contigebat interdum quod propter innumerabilem talium reorum superexcrescentiam inopia ferri cathenarum vincula et alii compedes ferrei deficiebant et non sufficiebant ad vinculandum. Et ideo, ne deficerent vomeres et ligones et alia instrumenta rustica quibus terra excolitur et cutiuntur metalla necnon et ancore marine quibus classes reguntur in mari temporibus procellosis [12] deessent, solerti consilio decretum extitit per reges, consules et tribunos huiusmodi, ut certo loco Rome carcer fieret tenebrosus ad terrorem, ut prefertur, crassantium eorundem, secundum Iuvenalem satyra predicta prope finem (cf. Iuv. 3, 302-314).



