32 De porta Salaria
Porta Salaria dicitur salis atrium sive domus, quia apud eam erat forum et commertium salis qui vendebatur ibidem a prepositis salis.
32, 2 Vel potest dici Solaria [65], quia ibi erat Solis ara, id est delubrum a dolendo dictum, ubi expiabantur et delebantur peccata, si cum reverentia et religione deorum sacerdotibus degentibus in eisdem ritu paganorum gentilium aliqua prestarentur.
Vel potest aliter dici quod porta huiusmodi ideo dicitur Solaria [66], id est solitaria, quia ipsa pre ceteris portis dicte urbis minus a Romano populo frequentabatur [67].



